Liber VII, Epistola 45
Ad Claudium Abbatem.
Romam quantocius veniat.
Gregorius Claudio abbati.
Veniente viro reverendissimo Severo episcopo, tuam quoque dilectionem credidi ad beati Petri apostolorum principis limina pariter venire, quia et ita mihi fuerat nuntiatum, et valde ex eodem nuntio laetabar. Sed credo te occupationibus monasterii praepeditum, et idcirco ad me minime venisse. Epistolas vero quas dilectio tua ante hoc tempus transmiserat accipiens, sicut voluisti, secreto relegi. Sed de tribus personis de quibus scripseras, nihil vidi esse possibile; de ea maxime persona, quae hic apud me fuit non suspicor posse aliquid tale utiliter fieri, quae aut naturae simplicitate, aut negligentia torpere mihi visa est. Et ideo dilectio tua si quid valet illic requirat, et sollicite disponat, atque ad me veniat. Si vero venire non valet, vel post aliquantum temporis venire debet, ut usque ad quinque vel sex menses, si vita comes fuerit, mecum faciat, et postea ad propria revertatur. Omnipotens Dei gratia ab omni te adversitate custodiat.
Chapter 422 of 846