Skip to the text

Liber VIII, Epistola 13

Ad Columbum.

Paulum episcopum commendat.

Gregorius Columbo episcopo Numidiae.

Qualiter de fraternitatis vestrae debeamus charitate praesumere, ex mentis nostrae quam circa vos habemus qualitate colligimus. Nec aliter vos apostolicam sedem diligere quam ipsa vos diligit arbitramur. Unde necesse est ut eos quos in Ecclesia beati Petri apostolorum principis, ut oportet, devotos esse cognoscimus, vobis, cujus vitam et actio sacerdotis ornat et dignitas, peculiarius commendemus, de cujus scilicet sinceritate firmum experimentum de praeteritis jam tenemus.

Frater igitur et coepiscopus noster Paulus, praesentium portitor, quantis illic fluctibus, quantisque adversitatibus quatiatur, sanctitatem vestram memorat non latere. Qui quoniam querelas quas de eo ad vos pervenisse signastis non veras esse, sed instigatione adversantium contra se asserit excitari, et omnia se fidit, patrocinante veritate, vobis cognoscentibus, adjutore posse Domino superare, hortamur, dilectissime frater, ut ei in quibus fuerit justitiae ratio manifesta, manum decenter praebere solatii atque sacerdotali eum compassione debeas adjuvare. Nulla ergo vos res ab aequitatis studio, nulla suspendat potentia personarum. Sed innitens praeceptis dominicis, omnia quae sunt rectitudini adversa contemne. In defendendis partibus justitiae constanter insiste. Odia pro veritate, si qua sunt, sustinere non renuas; ut tanto majorem in adventu Redemptoris nostri fructum mercedis invenias, quanto ejus mandata non negligens, in favorem te justitiae et defensionem impenderis. Mense Martio, indictione prima. (Vide sup. l. VI, ep. 61; l. VII, ep. 2; et hujus lib. ep. 12.)

Chapter 435 of 846