Liber IX, Epistola 112
Ad Desiderium Episcopum Galliae.
De pallio ipsius praedecessoribus concesso nihil in Ecclesiae Romanae scrinio reperiri. Mittat proinde, si quid in Ecclesiae suae chartis invenerit.
Gregorius Desiderio episcopo Galliarum.
Fraternitatis vestrae desiderium Joannis regionarii relatione cognovimus: quod quidem libenter parati sumus implere, si diligenter fuerimus de his quae retulit informati. Inquit autem a vestra sibi relatum dilectione quod Ecclesiae vestrae quaedam olim privilegia ab apostolica sede concessa sint, atque usum pallii ejus sacerdotes 1020 antiquitus habuisse. Quod quia vobis magnopere poscitis reformari, in Ecclesiae nostrae scrinio requiri fecimus, et inveniri nil potuit. Sed quoniam quanto studiosius ista cupitis adipisci, tanto vos arbitramur esse sollicitos, in requirendis chartis Ecclesiae vestrae vigilantius curam impendite; et si qua exinde scripta inveniri potuerint, quae nos valeant informare, huc curae vestrae sit transmittere. Nam qui nova concedimus, vetera libentissime reparamus.
Chapter 569 of 846