Liber IX, Epistola 116
Ad Theodericum et Theodebertum Reges Francorum.
Ut episcopo Taurinensi restituantur ipsius parochiae in regno Francorum sitae, in quibus ordinatus fuerat novus episcopus.
Gregorius Theoderico et Theodeberto regibus Francorum.
Summum in regibus bonum est justitiam colere, ac sua cuique jura servare et in subjectos non sinere quod potestatis est fieri, sed quod aequum est custodiri. Quod quia vos et diligere et omnino confidimus studere, excellentiae vestrae indicare ea quae emendationem expetunt invitamur, ut per hoc et oppressis succurrere, et vobis mercedem acquirere nostris epistolis valeamus.
Fratrem itaque et coepiscopum nostrum Ursicinum, Taurinae civitatis antistitem, in parochiis suis quae intra regni vestri sunt terminum constitutae, grave omnino dicunt praejudicium sustinere, adeo ut contra ecclesiasticam observantiam, contra sacerdotalem gravitatem, et contra sacrorum canonum definita, nullo ejus exigente crimine, alter illic non metuerit episcopus ordinari. Et quia parum visum est si illicitis non jungerentur illicita, etiam res Ecclesiae suae, ut fertur, ablatae sunt. Quod si ita se veritas habet, quoniam intolerabile nimis est ut vi opprimeretur cui culpa non nocuit, praemisso paterna charitate salutationis alloquio, petimus ut quod excellentia vestra amore ecclesiasticae reverentiae et aequitatis contemplatione sponte potest impendere nostra studeat benignius intercessione concedere, et justitiam illi, sicut de aequitatis ejus bono confidimus, faciat in omnibus custodiri, atque 1024 patefacta veritate, et quod illicite actum est corrigi, et res ei violenter ablatas aequitate jubeat favente restitui. Nec quod ad tempus ab hostibus ejus Ecclesia detinetur, debet illi aliquid officere; sed hoc ad subveniendum Christianitatis vestrae magis magisque debet animos permovere, ut largitatis vestrae munere consolatus, captivitatis quam pertulit non possit damna sentire. Pro utilitate ergo animae vestrae haec nostra apud vos exhortatio locum inveniat, ut ad mercedem vestram dejectionem ipsius porrecta manu justitiae relevetis, quatenus per hoc quod aequitatem sacerdotibus custoditis, eorum precibus ante Dei semper oculos floreatis.
Chapter 573 of 846