Skip to the text

Liber IX, Epistola 115

Ad Syagrium Episcopum Augustodunensem.

De parochiis episcopo Taurinensi subtractis, et episcopo in iisdem constituto, ut eas illi restituendas curet.

Gregorius Syagrio episcopo Augustodunensi.

Si in rebus saecularibus suum cuique jus et proprius ordo servandus est, quanto magis in ecclesiasticis dispositionibus nulla debet induci confusio, ne ibi discordia locum inveniat, unde pacis debent bona procedere? Quod hac ratione servabitur, si nihil potestati, sed totum aequitati tribuitur.

Perlatum siquidem ad nos est dilectissimum fratrem nostrum Ursicinum, Taurinae civitatis episcopum, post captivitatem et depraedationem quam pertulit grave in parochiis suis, quae in Francorum sitae terminis perhibentur, praejudicium pertulisse; denique ut alter illic contra ecclesiastica statuta, nullo ejus crimine deposcente, constitueretur antistes. Et ne leve forsitan videretur hujus rei praejudiciale commissum, etiam aliquid doloris est additum, ut res ei Ecclesiae suae quas habere potuit tollerentur. Quod si haec veritate subsistunt, 1023 quia crudele nimis est et aperte sacris canonibus inimicum ut ab altari proprio insontem ambitio removeat sacerdotem, qui non meretur ex crimine successorem, suam in hujus praejudicio cuncti causam attendant, et quod nolunt perpeti, ne aliis imponatur studeant. Nam si pravae rei aditus, antequam diu patescat, non clauditur, usu fit latior; et erit consuetudine licitum, quod ratione constat esse prohibitum. Sed prae caeteris fraternitatis vestrae sollicitudo, pro nostra commendatione ac divinae considerationis intuitu, in ejus se enixius defensione impendat, et a suis illum amplius contra rationem remotum esse parochiis non permittat. Sed tam per se quam supplicando praecellentissimis regibus, quos vos in nullo credimus contristare, id peragat, ut et hoc quod male factum est corrigatur, et quae violenter ablata sunt veritate patrocinante reddantur; quia dum scriptum sit: Frater fratrem adjuvans exaltabitur (Prov. XVIII, 19) , tanto se ab omnipotente Deo charitas vestra noverit recepturam, quanto praecepta ipsius in adjuvando fratrem libenter atque constanter fuerit exsecuta.

Chapter 572 of 846