Skip to the text

Liber IX, Epistola 118

Ad Vantilonum et Arigium.

Hilarium commendat, ut illi suum patrocinium impendant.

Gregorius Vantilono et Arigio.

Ad magnam gloriae vestrae laudem accedit, quod Hilarius, praesentium lator, valido se fidit praesidio relevari, si assequi favorem tuitionis vestrae meruerit. Quod adeo, sicut est, magnum existimat, 1025 ut ad hoc obtinendum etiam nostram sui commendationem adhibere studuerit adjutricem. Hunc igitur quoniam ad vestrum videmus patrocinium desideranter velle confugere, scribere pro eo non judicavimus differendum: confidentes tanto vos defensionem petentibus libenter impertiri, quanto et eam in tristitia et in stricto positos cognoscitis suppliciter exspectare. Ea de re gloriam vestram paterna dulcedine salutantes, petimus ut quia praedictus portitor aliquorum inimicitiis se contra rationem asserit subjacere, patrocinium vestrum, quod magnopere cupit, inveniat, et nullam illum contra aequitatem molestiam, nullam vexationem patiamini sustinere; sed ab omni eum afflictione, quam non ratio, sed adversantium voluntas ingesserit, patrocinii vestri gratia tueatur; ut et hic optatum se in vobis, ut sperat, laetetur invenisse refugium, et aliquid vobis ad mercedem proficiat, ac vestrum quidem in nobis alii similiter quaerere discant in tribulatione solatium.

Chapter 575 of 846