Skip to the text

Liber IX, Epistola 104

Ad Fortunatum Neapolitanum Episcopum.

Ut Neapolitani cives ad concordiam redeant, virum apprime instructum Romam mittere festinet.

Gregorius Fortunato episcopo Neapolitano.

Quorumdam in Neapolitana consistentium civitate relationem de quibusdam capitulis Stephano deferente suscepimus. De quibus Theodorus vir magnificus, major populi, ad nos veniens, ante conquestus jam fuerat a Fraternitate tua in eis fuisse praejudicia irrogata. Sed et alteram quorumdam relationem in praedicta urbe degentium, qui praedicti majoris populi partem sequuntur, accepimus. Ex quibus liquido comperimus in duas se partes populum divisisse. Et quia nobis triste, et tibi grave est inter habitatores memoratae civitatis prodisse discordiam, quorum unitati studere debueras ac concordiae ideo fraternitatem tuam his hortamur affatibus, ut, cessante omni excusatione, personam huc instructam sub festinationem transmittas, quae aut in electorum aut certe in deputatorum a nobis judicio, si qua pro tuis partibus sunt agenda, adversariorum intentionibus ac objectis per omnia valeat respondere; ut, veritate cognita, salubrem hic finem causa suscipiat; quatenus, rationabiliter omnibus capitulis quae in altercationem venerant terminatis, nulla in hac contentione ingravedo vires accipiat, sed sola inter te et filios pax, sicut decet, et charitas perseveret. Quia ergo exortae contentiones nulla illic possunt ratione distingui, quippe ubi tanta in habitatoribus est nata dissensio, 1006 ut nullus sit qui possit in judicio respondere, sive detendendae alternae partis studio remanere, ita fraternitas tua agat, ut in transmittenda persona, sicut diximus, nullam tarditatem qualibet excusatione subjungat.

Chapter 561 of 846