Skip to the text

Liber X, Epistola 68

Ad Opportunum.

Ob asperam correctionem contristatum lenit, atque ad perfectam conversionem hortatur.

Gregorius Opportuno de Aprutio.

Pervenit ad me quia, ex eo tempore quo dilectionem tuam verbis asperis propter quaedam quae mihi jure displicuerant contristavi, magna tibi sit oborta tristitia atque continuus animi moeror. Unde te, dilectissime fili, volo cognoscere quia ego illa verba non asperitate cordis sed amore tuae animae sum locutus. Tu itaque ad omnipotentem Deum tota mente convertere; quam nihil sit fugitiva praesens vita considera; aeterna praemia lucrari festina; in quantum virtus sufficit, castiga carnem, quae, quandiu in voluptatibus vixit, animam castigavit. Benignitatem tuam proximis exhibe, psalmodiae et lacrymis horas vitae frequentius impende, illata mala a proximis aequanimiter tolera. Si contra veritatem injuriam pertuleris, lucrum puta, ut haec agens, per temporalia quae despiciendo pateris, ad coelestia regna pertingas. Omnipotens autem Deus cor et corpus tuum coelestis gratiae salute perfundat, ut de ejus Spiritu et recta interius sentire et recta exterius sufficias agere.

Chapter 652 of 846