Liber XI, Epistola 5
Ad Innocentium Africae Praefectum.
Victoris Phausianensis episcopi querelas ad ipsum defert, ut Africanorum judicum vexationes cohibeat.
Gregorius Innocentio Africae praefecto.
Qui pravorum actuum eminentiam vestram vindicem esse desiderat, quid de aequitatis ejus bono sentiat aestimatis. Proinde reverendissimi fratris et coepiscopi nostri Victoris, Fausianensis episcopi, plenam vobis doloribus querelam deferimus, ut et malos ab actione per opera corrigatis, et ab injustitia quam sustinent, oppressos eruatis. Queritur siquidem supradictus frater noster multas in locis suis violentias, multaque alia contra edicti morem Africanos judices exercere; denique ut duplicia illic tributa, quod auditu ipso intolerandum est, exigantur. Et quia hujus mali emendatio vestrae specialiter auctoritatem dignitatis exspectat, petimus ut et subtili indagatione perquirere, et ita hoc Deo vobis imperante debeatis corrigere; quatenus afflictis et pro mercede animae vestrae protectione justitiae succurratis, 1096 et hujus emendationis exemplo alios de futuro a pravis actionibus arceatis. Mense octobri, indict. 4.
Chapter 657 of 846