Adnotatiunculae in regum primum.
(I REG. II.) Donec sterilis peperit plurimos, id est septem. Post Samuelem enim tres filios et tres filias [ littera habet duas]: itaque septem. Addunt de uno filiorum septimum natum; qui est et ejus, ut sint septem. Videbis aemulum tuum in templo in universis prosperis Israel. Videbis in filiis tuis: ipsi enim videbunt post te.
(I REG. III.) Heli jacebat in lectulo suo, et oculi ejus caligaverant nec poterat videre, hic distingue. Postea sequitur, et lucerna Dei exstingueretur. Samuel autem dormiebat in templo Domini, ubi erat arca Dei, et vocavit Dominus Samuel; et hoc antequam lucerna Dei exstingueretur, qui Samuel dormiebat in templo Domini. Quod autem dictum est antequam lucerna exstingueretur, vocatum a Domino Samuel; vel sic accipiendum est, quasi diceretur nocte vocavit, vel ideo quia ipse Samuel qui nondum cum Deo loqui consueverat, lucerna lucente, nullum alium in templo praeter Heli esse videret. Cumque ipsum Heli nequaquam locutum didicisset, Dei vocem hanc esse non dubitaret.
(I REG. VI.) Ab urbe murata usque ad villam, quae erat absque muro. Quod dicit quinque civitates quinque mures dedisse, et quinque anos aureos, et postea subjungit: Ab urbe murata usque ad villam quae erat absque muro, ita intelligendum est, quod quinque provinciae quinque mures dederunt, et quinque anos singulae singulos, quos, licet pro dignitate specialiter civitates quasi capita provinciarum dedisse dicuntur, tamen pecunia non solum ab iis qui in civitatibus erant, sed etiam a villis quae erant absque muro: hoc est tam a minimis quam a maximis collecta est, ut sicut periculum erat omnium, ita oblatio esset universorum. Sic igitur omnes dederunt per universam regionem a fine usque ad finem, hoc est quod sequitur: Et usque ad Abel magnum? lapidem dicit de quo superius dixerat: Erat autem ibi lapis magnus, et ceciderunt ligna plaustri: vaccasque imposuerunt super ea. Hic ergo lapis quasi terminus erat terrae Philisthiim, et Israel usque ad quem Philisthaei arcam Domini prosecuti sunt, ubi, et Bethsamitae, arca suscepta, holocausta obtulerunt. Usque ad hunc igitur lapidem omnes tam villae, quae erant absque muro, quam civitates muratae terrae Philisthiim ad debitum munus Domino persolvendum pecuniam et impensam tribuerunt, hoc est quod dicitur: Usque ad Abel magnum, usque ad lapidem magnum. Nam, et ipsum nomen lapidem sonat. Abel enim Hebraice lapis dicitur, ut proprium nomen ex communi vocabulo derivatum intelligatur. Super quem lapidem posuerunt arcam Domini sicut superius dictum est: Quae arca erat usque in illa die, quo scilicet percussit Dominus Bethsamitas, in agro Josue. In quo etiam culpa eorum notari potest, quod non eam in domum introduxerunt, sed foris dimiserunt, ubi ab omnibus irreverenter aspiceretur. Nam viri Cariathiarim non sic fecerunt postea, propter quod nec percussi sunt illi. Et percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia plebis. Quidam per septuaginta viros majores et principes populi intelligendos putant. Ut quod sequitur: Quinquaginta millia plebis, sic accipiendum sit, quasi in morte horum tantum damnum sit factum, quantum foret si quinquaginta millia de plebe prostrata fuissent. Saed in Hebraeo plebis non habetur. Sic igitur accipiendum supradictum putant: Percussit de populo septuaginta viros, et quinquaginta millia; ac si dixisset. Quinquaginta millia et septuaginta percussit de populo, neque hos solum de Bethsamitis, ne forte non de populo, sed ipsum populum prostravisse videatur; sed de tota provincia et regione circumjacente civitati Bethsamis. Subdit causam, quare sint percussi, dicens: Eo quod vidissent arcam Domini; scilicet non reverenter, neque cum timore, ut tantam rem decebat; sed audacter irruentes respexissent arcam Domini. Dignum quippe fuerat, ut quia Philisthaeos, qui digni non erant arcam Dei retinere, praesumentes pro sua temeritate percussos audierant: ipsi quoque infirmitatis suae memores cum magna reverentia, et timore ad illam respiciendam accederent. Quia igitur pro sua praesumptione percussi sunt: innuit eosdem percussos nominans. Hinc est quod Oza in sequentibus, cum ad eamdem arcam sustentandam manum extenderet, percussus periit, quia inclinato vehiculo, et ruinam minitanti auxilium laturus majestatem praesidentis non cogitavit.
(I REG. VII.) Et factum est ex qua die mansit arca Domini in Cariathiarim, multiplicati sunt dies (erat quippe jam annus vicesimus). Ab eo scilicet tempore, quando ingressa est in Cariathiarim usque ad hoc tempus, quando ait Samuel ad universam domum Israel, quod sequitur: Vocavit nomen illius, lapis adjutorii. Quod igitur superius Israel juxta lapidem adjutorii castra posuisse dicitur, per anticipationem dictum est, id est in loco ubi postea hic lapis positus est sic appellatus.
(I REG. IX.) Ne ascenderet in excelsum. Post Silo, ante aedificationem templi excelsa, id est loca eminentiora, ubi Deo sacrificaretur, non reprehendebantur: quae post, loco sacrificandi determinato, illicita facta sunt.
(I REG. XII.) Militiae Asor, id est militiae Jabin regis, qui habitabat in Asor, de qua superius in Asoreth gentium.
(I REG. XIII.) Filius unius anni erat Saul cum regnare coepisset, et duobus annis regnavit super Israel. Et elegit sibi Saul tria millia de Israel. Quidam sic exponunt. Ipsi autem Saul, cum regnare coepisset, erat filius unius anni, vel ipse Saul erat filius unius anni, id est innocens, et simplex ut puer unius anni. Et duobus annis regnavit in illa simplicitate, postea mutatus est in pejus. Hebraei dicunt Saul duobus tantum annis regnasse, Samuelem viginti annis judicasse Israel. Secundum hanc existimationem sic intelligitur, Saul duobus annis regnavit super Israel, qui cum regnare coepisset, et esset filius unius anni, id est unum annum jam habuisset in regno, fecit quod sequitur: Elegit sibi tria millia de Israel. Nam, et David postea secundum eamdem loquendi formam filius triginta annorum dicitur; id est, habens triginta annos cum regnare coepisset. Quod idioma in Hebraeo frequens et usitatum est, ut filius iniquitatis, filius pacis, filius unius anni, filius triginta annorum. Percussit Jonathas stationem Philisthinorum, quae erat in Gabaa, id est exercitum eorum, qui in illo loco morabantur. Quod cum audissent Philisthaei, Saul cecinit buccina. Saul cum cognovisset Philisthaeos audivisse, quod Jonathas filius ejus stationem eorum percussisset, sciens eos in ultionem percussorum adventuros: cecinit buccina in omni terra: dicens, audiant Hebraei. Ideo enim buccina cecinit, ut Hebraei audirent percussos Philisthaeos, et animarentur ad praelium. Quod factum est. Nam universus Israel audivit hujuscemodi famam, quod scilicet Saul percussit stationem Philisthinorum, fama regi attribuente, quod filius fecerat. Et ideo fiducia accepta, erexit se Israel adversus Philisthiim. Clamavit ergo populus Israel, currens post Saul, ad praelium in Galgala. Hebraei autem transierunt Jordanem. Hebraeos hic vocat partem populi, quae trans Jordanem morabatur, id est tribum Ruben et Gad, et dimidiam tribum Manassae. Reliquos Israel: hinc, et Saul buccina cecinit, ut remoti famam victoriae audirent; quos, et Hebraeos discrete Scriptura nominat, alludens vocabulo, quia ad auxilium reliquo Israeli venientes frequenter Jordanem transire oportebat, quia Hebraeus transiens interpretatur.
(I REG. XV.) Porro triumphator in Israel non parcet, nec poenitudine flectetur. Hebraeus habet sic: Vagham, Neza Izrahelloe Zachir, ; id est, porro virtus Israel non mentietur. Hoc vult dicere, quod Deus qui est triumphator in Israel, quia per eum Israel triumphat et vincit; sine virtutis Israel, id est dans virtutem et fortitudinem Israel; ipse non mentietur, ut verbum suum mutet, sicut tu modo verbum ejus cassare conatus es, non faciens quod praecepit. Ipse autem non mentietur, sed ad effectum perducet verbum suum, sive non parcet quasi miseratione aliqua mutatus, ut non impleat quod proposuit, sicut tu prius videri voluisti parcens hominibus dignis morte, et mendacem faciens Deum. Nec poenitudine flectetur, ut poeniteat eum proposuisse, et sic flectatur, et non faciat quod facere cogitavit. Neque enim homo est ut agat poenitentiam. Homo enim qui malum velle potest et mutare potest, poenitentiam agere potest.
(I REG. XVI.) Nam coram Domino est Christus ejus? Id est nunquid iste qui tibi nunc praesentatus est, et coram adductus, provisus est a te, ut sit Christus tuus? Adducit itaque Isai septem filios suos coram Samuele; et ait Samuel ad Isai: Non elegit Dominus ex istis. Quomodo verum est, quod Isai septem filios suos ad Samuelem adduxisse dicitur, et Samuel ex illis adductis nullum electum esse testatur, cum David unus de septem adhuc et adductus non sit, et electus sit? Quapropter sic intelligendum est quod sex adduxit, illo solo excepto quem superesse dixit, et verum est, quod de reliquis nullum elegit Dominus.
(I REG. XVII.) David caput Philisthaei attulit in Hierusalem, hinc apparet jam eo tempore communem fuisse habitationem in Hierusalem, et filiis Israel et Jebuseis: ad quam velut excellentiorem civitatem, ob gloriam triumphi caput Philisthaei David attulit. De qua stirpe descendit hic adolescens? Responditque Abner, etc. Quomodo Saul hic David ignorat, et progeniem ejus quaerit; cum superius ad Isai patrem ejus misisse legatur, dicens: Mitte ad me David filium tuum, qui est in pascuis. David quoque ad eum venisse, et coram eo stetisse, dilectusque ab eo fuisse, et armiger ejus factus asseratur. Sed notandum quod potentes in quotidiana hominum frequentia positi, non omnes circa se conversantes possunt agnoscere: praecipue eos quos nec dignitas personae commendat, nec diutina conversatio familiares efficit. Quia igitur David puer adhuc et contemptibilis, neque regia familiaritate dignus brevi tempore cum Saule manserat, non mirum est si eumdem modo ad tam egregium opus procedentem diligentius notatum ignorat. Nam quod prius eum ad Isai patrem ejus mittens ex nomine vocat; nequaquam notitiae ascribendum est quia eo nomine illum vocat quod ex relatione suggerentium didicit. Non autem ex praecedentis notitia familiaritatis agnovit,
(I REG. XVIII.) Posuitque eum Saul super viros belli. Hoc non amore, sed odio fecisse intelligendus est, ut cupiditate laudis, bellis se ingerens, interiret. Jam enim audierat mulieres canentes: Percussit Saul mille, et David, decem millia. Atque hac laude David in iram excitatus mortem ejus meditari coeperat. Ideoque subjungitur: Porro cum reverteretur percusso Philisthaeo David, etc. Hoc jam praecesserat, sed narratur praepostere. In duabus rebus gener meus eris. Primum scilicet de Merob promissa et deinde Michol data.
(I REG. XXI.) Fuerunt vasa puerorum sancta. Porro via haec polluta est, sed, et ipsa hodie sanctificabitur in vasis. Secundum ritum legis loquitur, secundum quem illicitum erat ut in vasis, in quibus ante communis cibus positus fuisset, sanctificatus postea panis poneretur. Ideo dicit vasa puerorum, id est comitum suorum sancta, quod nihil in eis commune continebatur, quo minus cibum sanctificatum caperent. Porro haec, inquit, via polluta est; id est nos via polluti sumus aliquid videndo forte vel contingendo, propter quod jure secundum legis consuetudinem a contingendis sacris prohiberi deberemus. Sed et ipsa sanctificabitur in vasis, id est parcetur nobis de his si qua tetigimus immunda. Parcetur dico propter vasa quae munda portamus.
(I REG. XXVI.) Si Dominus incitat te adversum me, odoretur sacrificium; placatur Deus, si ex ira ejus est: aliud consilium non habeo pro parte hac. Si autem filii hominum hoc faciunt; ipsi maledicti sunt in conspectu Domini, quia injuste agunt qui ejecerunt me, etc.
(I REG. XXIV.) Est apud me multis diebus vel annis. Superius dictum est quod quatuor tantum mensibus fuit in regione Philisthinorum; nunc autem ac his dici, multis diebus vel annis moratum apud se, quod fortassis idcirco dicitur rectius argumentum fidelitatis ipsius caperent ex temporis prolixitate, ideoque annis adjunxit.
Chapter 39 of 62