Adnotatiunculae in regum quartum.
(IV REG. III.) Facite alveum torrentis hujus fossas et fossas. Vel sicut alii dicendum putant multas fossas, id est torrentis hujus, qui modo exsiccatus est, alveum arentem fodit altius sive profundius et in multis locis, ut aquas supervenientes in abundantia capere possit.
(IV REG. V.) Dixitque Naaman, ut vis. Fiat, scilicet voluntas tua. Ecce non rogo amplius ut mea accipias; sed tamen obsecro ut tua concedas. Concede mihi servo tuo, ut de hac terra sancta in qua Deus verus adoratur, tollam et feram mecum onus duorum burdonum. Quare autem portare voluerit terram subjungit. Non enim faciet servus tuus ultra holocaustum aut victimam diis alienis, nisi Domino. Adhuc igitur terram ferre volebat. Ut ex ea in terra sua altare faciat Domino, in quo immolaret. Abiit ergo ab eo electo tempore. Ambiguitate dictionis in terrae spatium et tempus deceptus esse videtur. Nam in Hebraeo sic expressius sonat: Abiit ab eo ergo quasi aliquando terrae spatio et sic convenienter adjungitur: Dixitque Giezi puer, id est famulus, viri Dei, simile est quod in Genesi legitur: Eratque vernum tempus et ingrediebar Ephratha (Gen. XLVIII). In Hebraeo expressius sonat: Et adhuc spatium terrae, subauditur supererat: Et ingrediebar Ephratha.
(IV REG. VI.) Quarta pars cadi stercoris columbarum. Cadus mensura est: stercus columbarum quidem idcirco ab esurientibus ereptum putant, ut grana a columbis a longe delata stercori forte mista et electa aliquam famelicis refectionem praeberent.
(IV REG. VIII.) Cumque venisset dies altera, tulit stragulum et infudit ipsi aquam, vel aqua ipsum infudit, id est perfudit, hoc est accepit pannum et madefecit in aqua et expandit super faciem ejus. Ipse Hazael tulit pannum et madefactum expandit super faciem domini sui, scilicet, ad refrigerandam faciem ejus quia calore aestuabat. In Hebraeo expressius dicitur: Expandit super faciem suam, ut non Hazael, sed ipse Benadab pannum madefecisse et ob refrigerium super faciem suam expandisse intelligatur. Quod tamen nil prodesse potuit, quia mortuus est. Quo mortuo, regnavit Hazael pro eo.
(IV REG. XIII.) Deprecatus est autem Joachaz faciem Domini et audivit eum et dedit Dominus salvatorem Israel. Joam scilicet filium ejus, quia ipse postea liberavit Israel de manu regis Syriae.
(IV REG. XVI.) Musach quoque Sabbati. Tectum significat vel cooperturam, ubi Sabbato rex sedere consueverat juxta templum. Hoc igitur Musach et ingressum regis, id est porticum per quam ingrediebatur extrinsecus positam, convertit in templum Domini, pro timore regis Assyriorum.
(IV REG. XIX.) Nunquid non audivisti quod ab initio fecerim? id est quomodo olim Pharaonem et Aegyptios populum meum persequentes submersi? Ex diebus antiquis plasmavi illud, id est in diebus antiquis operatus sum illud, id est illam vindictam. Et nunc adduxi, id est nunc iterum ad exemplum revocare volo, ut simile in te exerceam. Tibi autem Ezechia hoc erit signum. Hoc scilicet, quod hostem tuum prosternam, et repellam; hoc erit signum sequentis propitiationis; quod videlicet terram ab eodem vastatam post ejus abscessum multipliciter germinare faciam, ut populus meus afflictus abundantia relevetur. Igitur hoc anno comede quod repereris. Id est contentus esto eo quod habere poteris, ut si quid minus fuerit, patienter feras. Et si non habes quod semines, ne timeas. In secundo anno germina sponte nascentia multiplicabuntur; in tantum ut abundantia frugum, et ad praesentem sustentationem, et ad futuram sementem sufficiat. Propterea, In tertio anno seminate. Porro quod hoc futurum sit, scire poteris ex eo quod regem Assyriorum tibi modo comminantem repellam, et destruam.
Chapter 43 of 62