Adnotatiunculae in regum tertium.
(III REG. VI). Fecitque in templo fenestras obliquas, id est arcuatas desuper, vel in toto obliquas, id est interius latiores propter claritatem. Super parietes, id est extrinsecus ad parietes, fecit tabulata quasi solaria per circuitum triplici ordine, imum strictius, medium latius, supremum latissimum, ut columnae quibus sustentabantur superiora, non contingerent inferiora tabulata; sed extrinsecus ab imo surgerent singulae. Ista tabulata quasi exedrae fuerunt foris adhaerentia muro. Trabes autem quibus sustentabantur tabulata ipsa, posuit in domo per circuitum, id est adjunxit domui: per circuitum tamen forinsecus, ita scilicet, ut non haererent muris templi, id est ut non essent infixae muris, quia ejectura quaedam in ipso muro per circuitum facta, ipsas excipiebat, et portabat in illo capite quo murum contingebant, in altero capite columnis innitentes. Vel de trabibus intra domum intelligi potest ad eumdem modum dispositis. Texit quoque domum laquearibus cedrinis. Tectum domus more regionis planum fecit, quemadmodum extrinsecus tabulata. In tecto igitur domus laquearia cedrina posuit, et domum lignis, et pavimentum texit tabulis abiegnis. Et aedificavit viginti cubitorum tabulata cedrina; viginti cubitos de sexaginta, qui in longitudine domus erant, separavit in posteriori parte domus; id est occidentali; quia introitus ad orientem erat. Atque in illa parte similiter aedificans tabulata cedrina a pavimento sursum fecit de parte eadem domum oraculi in Sanctum sanctorum, id est ad hoc ut ipsa esset Sanctum sanctorum; ipsam dico interiorem, quia ad eam nisi per alia introitus non patebat. Porro quadraginta cubitorum erat ipsum templum pro foribus oraculi. A foribus enim oraculi usque ad portam orientalem quadraginta cubiti erant; quod totum dicebatur sancta. Et juncturas suas, juncturas dicit, ubi tabulata jungebantur. Oraculum autem in medio domus, id est intra domum, fecerat in interiori parte, id est remotiori ab introitu. Porro ipsum oraculum habebat viginti cubitos longitudinis, et viginti cubitos latitudinis, et viginti cubitos altitudinis. In hoc patet quod oraculum viginti cubitis inferius erat reliqua domo. Sed, et altare vestivit cedro. Hoc est altare thymiamatis, quod stabat ante oraculum, id est Sancta sanctorum. Sed, et totum altare oraculi texit auro. Ipsum est quod superius texit cedro; nunc auro, quod stabat ante oraculum. Quinque cubitorum ala cherubim una, subaudiendum est lata erat, et quinque altera, ut a summitate, id est extremitate, unius usque ad summitatem alterius, per transversum, scilicet decem essent cubiti, latitudo aequa altitudini. Nam corpus cherubin inter alarum expansionem tenebatur. Posuitque cherubim in medio templi interioris, id est oraculi, versis vultibus ad orientem in propitiatorium coram positum. Ita ut alter ala una parietem meridianum tangeret, alter ala una septentrionalem, reliquas duas adinvicem jungerent in medio oraculi tanta fieret extensio alarum, quanta fuit latitudo oraculi. Et fecit in eis, scilicet parietibus, cherubim, alias formas cherubim in diversis locis sculpsit in parietibus; et palmas manuum, et alias figuras varias. In ingressu oraculi fecit ostiola duo, ut post determinat. Duo ostia de lignis abiegnis altrinsecus, scilicet unum hic, alterum illinc. Et utrumque ostium duplex erat, id est duas valvas habens; et se invicem tenens, quia connexae valvae ad postem in medio positum aperiebantur. Et aedificavit atrium interius, quod exteriori cingebatur. Dispositis tribus ordinibus in pariete, tribus lapidum politorum et uno lignorum cedri.
(III REG. VII.) Aedificavit quoque domum saltus Libani. Propter immensitatem et multitudinem operis saltui comparatur domus; vel quia ex illo materia sumpta est. Quatuor deambulacra inter columnas cedrinas fecit, et tabulatis cedrinis vestivit totam cameram, quae quadraginta quinque columnis sustentabatur. Unus autem ordo habebat columnas quindecim. Secundum hanc dispositionem tres ordines intrinsecus erant columnarum; et quatuor deambulacra, hoc est intervalla. Et inter columnas a pariete usque ad primum ordinem, unum intervallum; a primo ad secundum, alterum; a secundo usque ad tertium aliud; a tertio item usque ad parietem iterum aliud. In Hebraeo habetur: Tabulata cedrina desuper ordines columnarum quadraginta quinque. Quindecim unus ordo. Quod sic intelligi potest, ut non quadraginta quinque columnas, sed tabulata, id est tabulas quadraginta quinque, quibus tabulatum compactum est esse dicamus; et tres ordines in tabulato, quorum singuli quindecim tabulas continebant. Hoc est quod dicit, cooperatura tres ordines, subauditur habebat, respicientes alterum ad alterum ter. In ipsis ordinibus singulae tabulae ordinis unius singulas tabulas alterius ordinis oppositas respiciebant; ita, quod altera ad alteram jungebatur ter, id est, tres in singulis ordinibus aliis tribus alterius ordinis oppositis connecterentur, insertis capitibus alterius ad alteram. Et super columnas quadrangulata ligna in cunctis aequalia. In Hebraeo hoc sic habetur. Et omnia ostia et postes quadrata unum contra alterum. Quod autem dicit hic, ostia quadrata, id est, desuper non rotunda; ad comparationem fortassis dictum est eorum quae erant in introitu oraculi sic formata. Et porticum columnarum fecit, id est, porticum in qua similiter columnas posuit, quae porticus longa erat quinquaginta cubitorum secundum latitudinem domus: et alteram porticum in facie majoris porticus, id est ante majorem porticum. Porticum quoque solii in qua tribunal fecit. Solium regnantis, tribunal judicantis, et est domuncula in qua sedetur ad judicandum; seorsum ad dictandam sententiam, vel palam ad proferendam. Tam intrinsecus, quam extrinsecus serrati, id est secti et politi in utraque superficie parietis. Et extrinsecus usque ad majus atrium porrecto tali opere. Majus atrium extrinsecus, minus atrium interius. Necnon, et in atrio domus Domini interiori; et in porticu domus Domini, tale opus factum est. Quod autem in structura parietum per varios ordines, nunc quadratos, sive politos lapides posuit, nunc cedros, id est ligna imputribilia; idcirco factum, ut varietas ipsa structurae gratior fieret atque decentior. Alia autem fuerunt atria domus Domini; alia domus regis, sive extrinseca, sive intrinseca. Et finxit, id est artificiose composuit vel formavit duas columnas aereas, id est ex aere fusas. Istae columnae non ad portandam fabricam, sed ad ornatum factae sunt, et in porticu templi erectae. Altitudinis octodecim cubitorum; in circuitu, duodecim cubitorum, hoc est quod linea duodecim cubitorum ambiebat columnam utramque, haec erat mensura rotunditatis. Si linea duodecim cubitorum cingeretur, ambiret eam et totam rotunditatem ejus complecteretur. Vel ambitus columnae secundum ductum linearum duodecim cubitorum erat, vel linea fusili opere illi circumducta, ambiebat eam duodecim cubitorum. Capitella summitatibus columnarum superposita magna erant singula altitudine quinque cubitorum, quorum opus, et factura talis describitur. Utrumque capitellum fusile erat, quasi in modum retis et catenarum sibi invicem miro opere contextarum. Quemadmodum ex hac descriptione apparet ipsa capitella non solida, sed perforata undique fusa sunt, ut connexiones eorum introrsum, et exterius retis formam exprimerent. Quae connexiones et perplexitates septem modis ab imo sursum in capitelli ambitu variatae sunt, quos modos septem versus notant. Deinde duo ordines malogranatarum in circuitu capitellum ambiebant, ut ipsa malogranata extrinsecus pendentia quasi tegere viderentur retiacula capitellorum, id est ipsa capitella, quae erant super summitatem columnarum. Capitella autem ista, quae erant super summitatem columnarum quasi opere lilii fabricata erant, id est, in eisdem capitellis cum malogranatis similitudo foliorum lilii facta erat desuper in ipsis. Quod sequitur: In porticu quatuor cubitorum, obscurum est. Et fortassis sic intelligi potest, quod ipsa capitella desuper non rotunda ad similitudinem columnarum quibus superposita erant, sed quadrata fuerunt habentia in singulis lateribus quatuor cubitos. Quod ergo ait: In porticu quatuor cubitorum; non sic legendum ut ipsa porticus quatuor cubitos habuisse dicatur; sed potius ipsa capitella quatuor cubitos habentia fabricata fuisse in porticu. Et rursum alia capitella in summitate columnarum desuper juxta mensuram columnae contra retiacula. Utrum haec secunda capitella prioribus superposita fuerint, an juxta posita, non satis littera manifestat. Fecit quoque mare fusile. Luterem magnum significat fusilem ex aere rotundum desuper in circuitu triginta cubitorum, per transversum decem. Quod dicit resticulam triginta cubitorum cinxisse luterem; vel sic accipiendum est, quod simpliciter quantitas ambitus significata sit, cum fune tantae longitudinis posset ambiri; vel restem intellige torquem aeream ex ipso opere fusam in similitudinem restis ipsum mare ambientem. Sculptura subter labium circumibat illud decem cubitis. Quomodo decem cubitis circuire poterat, cum dictum sit ipsum ambitum triginta fuisse cubitorum? Annon totum circuibat, sed decem tantum cubitis ipsius ambitus sculpti fuerunt. An deorsum ambitus arctabatur subter labium, ut decem cubitis subter labium posset ambiri, ubi sculptura erat in circuitu in duobus ordinibus circa inferiorem partem luteris, ubi duodecim boves ex aere fusos super quos positus fuerat, contingebat. Sic enim videtur, quod basis luteris significata sit quadrata decem cubitorum in singulis lateribus, in qua erant duo ordines sculpturarum histriatarum hobus supposita duodecim; super quam ipsum mare fundatum erat. Crassitudo autem luteris, id est spissitudo erat trium unciarum: duo millia batos capiebat luter; et tria millia metretas. Par quantitas in dissimili numero. Idem enim valent, vel si de eadem mensura legitur, tantum sunt duo millia bati in siccis per cumulum; quantum tria millia in liquidis per planum. Cumulata enim mensura, planam continet totam et dimidium ejus. Et fecit decem bases aereas. Istae bases non ad mare, sed alios luteres praeparantur, quibus singuli superpositi sunt. Ipsum opus basium interrasile erat; id est, interrasile opere factae sunt bases. Et sculpturae inter juncturas, et inter coronulas, et plectas: leones, et boves, et cherubim, et inter juncturas similiter, et subter leones, et boves quasi lora ex aere dependentia. Obscura est descriptio nec facile, quid intelligendum sit, agnoscitur. Videtur autem significare quod in ipsis basibus per singula latera diversi fuerint ordines sculpturarum, et ubi illi ordines sive versus jungebantur sulpturae variae in lineam ductae, inter versum, et versum discretationem facientes. Ipsi autem versus quasi areolae quaedam inter lineas et lineas patentes, habebant circulos insculptos in similitudinem coronarum et plectarum quorum alii leones, alii boves, alii cherubim continebant. Et inter juncturas similiter desuper, ubi desuper? Fortassis hoc dicere vult, quod ejusmodi sculpturae non per totum factae sunt, sed sursum, et deorsum in lateribus basium quasi orae quaedam et sculpturae. Et subter leones, et boves quasi lora ex aere dependentia. Et quatuor rotae per bases singulas, et axes aerei, et humeruli a quatuor partibus erecti, quasi ad continendas bases rotis superpositas, et luterem basibus impositum. Os quoque luteris intrinsecus erat. Sic dicere videtur, quod a fundo luteris intrinsecus quasi fistula rotunda surgens in altum, cubito, et dimidio tenebatur, cujus altitudinis cubitus quidam supra luterem eminebat. Dimidius autem cubitus intra profundum luteris erat. In cujus fistulae summitate os erat ipsius luteris, per quod aquae egrediebantur. In angulis autem columnarum, id est basium, variae coelaturae erant; et media intercolumnia, id est, quae inter angulos erant, quadrata erant, et non rotunda. Haec sunt latera basium plana, quae intercolumnia vocat quadrata; quia super quatuor numerulos in quatuor angulis erectos apparebant. In summitate autem basis, id est, ipsa basis in summitate sua erat unius cubiti et dimidii, ut convenienter luterem superpositum portaret. Sculpsit quoque in tabulatis illis quae erant ex aere, et in angulis; fortassis humerulos significat, qui in angulis erant columnarum, in quibus similiter sculpturae factae sunt. Mare autem posuit ad dexteram partem templi contra orientem ad meridiem, id est in angulo, ubi orientalis et meridionalis paries domus jungebatur. Columnas duas, et funiculos capitellorum super capitella columnarum duos. In Hebraeo sic est: Columnas duas et coronas super capita columnarum, et retiacula duo. Per coronas super capita columnarum aliquis fortassis intelligat, nihil aliud significari nisi ipsa capitella rotunda, columnis superposita. Quia autem funiculos nominavit, aliud voluisse videtur, quod tamen non satis patet nisi in ipsis capitellis sculpturam factam fuisse dicamus in modum coronae, vel funis circumducti et ambientis.
(III REG. VIII.) Cherubim expandebant alas suas super locum arcae, et protegebant arcam, et vectes ejus desuper. Cumque eminerent vectes, et apparerent summitates eorum extra Sanctuarium ante oraculum, non apparebant ultra extrinsecus, id est cum tantum porrigerentur in anteriora, ut usque ad velum pervenientes ipsum velum contingerent, aliquantulum in ipsum impingerent, ut per velum ab iis, qui extrinsecus stabant, eorum capita notari possent; non tamen velum penetrabant, neque extrinsecus extra velum prominebant. Si peccaverit homo in proximum suum, hoc modo scilicet, si habuerit aliquod juramentum, quo teneatur astrictus; id est, si astrictuo est adversus proximum aliquo juramento et non teneat quod juravit: coactusque ab illo cui juravit; veniat coram altari tuo in domum tuam, ut testificatione praesentis Divinitatis se absolvat; si negaverit coram te juramentum, quod fecit proximo suo occulte de quacunque re, et non reveritus fuerit praesentiam tuam, quominus mentiatur: Tu exaudies in coelo, id est cognosces et intelliges fallaciam illius qui fraudat, et facies hoc, scilicet judicabis servos tuos, non secundum hoc quod ille hominibus mentitur; sed secundum quod tu nosti, cui quod verum est, abscondi non potest: Condemnans impium, et justificans justum.
(III REG. IX.) Appellavit eas terram Chabul, id est paludosam vel palustrem propter vilitatem muneris.
(III REG. X.) In domo saltus Libani, quia forte de Libano materia sumpta est.
(III REG. XI.) Aedificavit mello, et caoequavit voraginem civitatis David patris sui aedificans mello, id est locum illum, partem scilicet inferiorem civitatis coaequavit ipsum, qui prius vorago, et quasi sentina erat civitatis David patris sui: Ut aequalis, scilicet esset parti eminentiori civitatis in quo injuriam patri facere videbatur vilissima et abjecta summis operibus illius coaequans. In Hebraeo sic habetur: Aedificavit mello et clausit aperturam civitatis David patris sui, quod sic intelligi potest, quod mello aedificavit et extulit in altum et per hoc exitum, qui prius erat in civitate David patris sui clausit: Hanc fabricam contra portam civitatis exstruens. In libro verborum Salamonis, hic apud nos non invenitur: quemadmodum nec liber verborum regum Israel vel Juda.
(III REG. XII.) Ascendit super altare. Sic dictum est, quasi ascendit ad altare. Ascendit ut super altare incensum poneret, sive aliud in hunc modum.
(III REG. XIV.) Me projecisti post corpus tuum, id est contempsisti.
(III REG. XVIII.) Curavit altare Domini quod destructum fuerat et aedificavit altare ex lapidibus in nomine Domini. Sic est quasi diceret: Mundavit locum, ubi prius altare destructum fuerat et aedificavit aliud novum.
(III REG. XIX.) Omne os quod non adoravit eum osculans manum, videlicet ejus Baal. In Hebraeo sic habetur: Omnes os quod non osculatum est eum. Notat modum venerationis in curvatione genuum et osculo oris.
(III REG. XX.) Omnia propter quae misisti ad me servum tuum in initio faciam; hanc autem rem facere non possum. Sic est quasi diceret quod in initio petitionis tuae fuit de argento et auro tribuendo faciam; hanc autem rem, hoc est, ut etiam uxores et filios tribuam, facere non possum. Quis incipiet praeliari? Et ait: Tu; ne videatur contrarium quod prius dixerat per pedissequos principum provinciarum victoriam obtinendam. Nunc autem volo ipsum regem pugnam incipere. Sic enim dictum est, ut non exspectet assultum hostium; sed ut ipse, id est sui praelium incipiant, vel ipse incipiet totum exercitum producens; et deinde pedissequi principum provinciarum victoriam obtinebunt. Hoc est quod sequitur: Egressi sunt autem pueri prima fronte. Incipiente igitur rege praelium cum universis, isti praeeuntes victoriam obtinuerunt.
(III REG. XXI.) Praedicate jejunium et sedere facite Naboth, etc. Religiose inchoari vult opus malitiae, ut per devotionem jejunii crudelitas homicidii tegatur. Benedixit Naboth Deum et regem. Ironia est quasi maledixit regem, ac per hoc Deum cujus minister est. Occidisti insuper et possedisti. Et post haec addes. In Hebraeo sic est: Occidisti, et post haec haereditabis? sub interrogatione, quasi dicat: Nunquid non sufficit tibi occidisse hominem, nisi et haereditatem ejus possideas? In loco hoc, etc. Quomodo dictum est ad Achab: In loco hoc in quo linxerunt canes sanguinem Naboth, lambent quoque tuum sanguinem; cum sanguis Naboth in Jezrael effusus sit, sanguinem vero Achab juxta piscinam Samariae canes linxerint? Sed in hoc loco dictum est, id est tali loco, quasi ita viliter effusum, sicut tu sanguinem Naboth effudisti.
Chapter 42 of 62