Skip to the text

Adnotatiunculae in regum secundum.

(II REG. I.) Planxit autem David planctum hujuscemodi super Saul et super Jonathan filium ejus; et praecepit, ut docerent filios Juda arcum, id est artem sagittandi; quoniam Saul, et Jonathas filius ejus sagittis Philisthiim interierant, ut si denuo bellum surgeret, contra adversarios se defendere possent. Sicut scriptum est in libro justorum. Quidam librum justorum hunc eumdem librum intelligendum putant, propter Samuelem et David: de quibus principaliter agit. Alii librum justorum, legem Moysi interpretantur, in qua forma justitiae hominibus proponitur. Ex qua conjici putant in nonnullis locis artem sagittandi utilem, sicut fortassis illud in Genesi Jacob dicente quod portionem tulerit de manu Amorrhaei in gladio et arcu. Alii librum justorum non hominum interpretantur, sed judiciorum vel praeceptorum. Ac si diceretur in libro juris, ut sit sensus, praecepit ut docerent filios Juda arcum, ut hoc ita quasi pro lege teneretur, et inviolabiliter observaretur, secundum quod scriptum est in libro juris, et praecepto legis editum. Clypeus fortium, pluraliter pronuntiandum, quod tamen singulariter exponens adjungit: Clypeus Saul. Modus dicendi quando aliquid communiter proponitur, cui singularis executio adjungenda est. Hic fit in rerum exaggeratione, quando quid cum valida intentione narratur. Abjectus est clypeus fortium, clypeus Saul, quasi non esset unctus oleo. Quasi hominis vilis, quasi hominis sanctificationem divinam non habentis. Deinde sequitur: A sanguine interfectorum ab adipe fortium, sagitta Jonathae nunquam abiit retrorsum. Ac si diceret. Non abiit retrorsum sagitta Jonathae in praeliis ut emissa unquam cassa resiliret a sanguine fortium, ab adipe medullatorum; sed fortiter penetravit effundens sanguinem, et perstringens adipem fortium, quos interficiebat. Jonathas in excelsis tuis, o Israel, interfectus est. Doleo super te, frater mi Jonatha.

(II REG. V.) Dictum David ab eis, id est a Jebusaeis. Non ingredieris huc, nisi abstuleris caecos et claudos. Caecos, et claudos super muros suos posuerunt, ut dicerent advenienti. Non ingredieris huc ad contemptum, scilicet illius quasi tales ad violentiam ejus repellendam sufficerent. Ideoque dixerunt ei: Non ingredieris huc nisi istos videlicet caecos et claudos, qui ad resistendum tibi propositi sunt, abstuleris. Proposuerat enim David in die illa praemium, illi scilicet, qui percussisset Jebusaeum; et tetigisset domatum fistulas. Id est fistulas canalium, prominentes per summitatem muri a domatibus, id est tectis domorum ad educendam aquam stillicidiorum. Illi ergo, qui primus usque ad canalia desuper prominentia ascendens urbem ingrederetur, praemium proposuerat David, quod tamen praemium hic non determinat, sed in libro Paralipomenon exponit, scilicet quod ducem exercitus faceret. Unde Joab primus ascendens, princeps militiae factus est. A mello, et intrinsecus. Mello locus erat in civitate a quo incipiens aedificare per circuitum, et intrinsecus aedificavit.

(II REG. VII.) A facie populi tui faceres, scilicet horribilia; id est, propter populum tuum. Ab eo enim sumpsisti causam faciendi. Quem redemisti tibi ex Aegypto. Hic sistendum est; deinde subjunge: Gentem, et Deum ejus, subauditur ubi inveniemus talem gentem, et talem Deum ejus, qualis populus tuus Israel, et qualis tu Deus ejus.

(II REG. XI.) Sanctificata est ab immunditia sua, id est lavit se post coitum, vel quia steterunt menstrua ejus propter conceptum.

(II REG. XIV.) In me, domine mi rex, iniquitas, et in domo patris mei; rex autem, et thronus ejus sit innocens. Quasi diceret: Cave ne forte promissio tua inanis sit, quod non convenit tibi, qui rex es et Dominus, ut iniquitas inveniatur in te, sicut, et de me et domo patris mei, id est mei similibus. Quanto enim major es, tanto iniquitas tua deformior. Recordetur rex Domini Dei sui, id est timeat Dominum Deum suum. Ut non multiplicentur, id est, ut non permittat multiplicari et multipliciter insurgere: proximos sanguinis, id est, cognatos interfecti ad ulciscendum; et tunc non interficient filium meum. Loquar ancilla tua, etc. Accepta securitate de causa quam suam finxerat; nunc infert quo regem ad parcendum cogat proprio judicio, dicens: Quare cogitasti hujuscemodi rem; id est, quod filium tuum ejecisti pro nece fratris, quod quidem contra populum Dei fuit; quia nocere poterit in posterum hoc exemplum populo Dei, si imitatus hoc fuerit populus, similiter hoc agens. Nunc igitur veni, quia bonum est parcere, et misereri. Ideo veni, et loquar ad te regem Dominum meum verbum hoc, quod feci de filio meo. Quod sequitur: praesente populo, in Haebraeo expressius invenitur: chi, chire, , id est, quoniam terruerunt me; quasi diceret quia terruerunt me illi, qui filium meum interficere voluerunt: ideo veni pro impetranda venia. Quod tamen, et in prioribus verbis convenienter intelligi potest, ut si sensus; veni ut loquar verbum, praesente, hoc est instante et urgente me populo, qui filium meum ad mortem exposcunt. Et dixit ancilla tua. Loquar regem si quo modo faciat rex verbum ancillae suae; id est, si forte exaudiat me deprecantem pro filio meo. Et exaudivit rex. Dicat ergo ancilla tua, ut fiat verbum Domini mei regis, ut judicium quod de mea causa fecisti, in tua conserves; quia tu sicut angelus Dei nec pro ira quam adversus aliquem habeas, nec pro gratia a veritate moveri debes. Per salutem animae tuae, domine mi rex, nec ad dexteram, nec ad sinistram est; nusquam scilicet deviat quidquam ex omnibus, quae locutus es, quin ita sit ut dicis, quod scilicet manus Joab mecum est. Sapiens es in omnibus istis, ut intelligas omnia: hoc est quod expediat fieri in omnibus, quae agenda super terram. Captatio est, ut attendat qui agendum sit ut sapiens.

(II REG. XV.) Portantes arcam foederis Domini, et deposuerunt arcam Dei. Quidam idcirco arcam Domini depositam putant, ut David Dominum consuleret. Sed quia tunc ei respondere noluit: idcirco dixisse David ad Sadoc: Reporta arcam Dei in urbem, scilicet Hierusalem. Alii depositam putant, ut populum transeuntem praestolaretur. Unde est quod sequitur: Ascendit Abiathar, hoc est, seorsum stetit in loco eminentiore praestolans, donec omnis populus congregaretur.

(II REG. XVII.) Ingressus est ad Abigail filiam Naas. Naas ipse est Isai et Jesse pater David.

(II REG. XXI.) Ab initio messis donec, stillaret aqua super eos. Nota quod in illis regionibus, aestate, maxime tempore messis, nec tonitrua sonant nec pluviae fiunt, usque ad circa Kalendas Septembris. Factum est autem rursum praelium Philistinorum adversum Israel; et descendit David, etc. Quam in hoc loco Arepham [Arafam] Scriptura nominat, ipsa creditur fuisse Orpha Moabitis, nurus Noemi, socia Ruth de cujus progenie nati sunt hi quatuor gigantes, qui hic in manu David, et servorum ejus cecidisse dicuntur. Repetit autem a superioribus Scriptura, bella ista commemorans fortassis alio ordine quam gesta sunt. In primo, Abisai filius Sarviae interfecit Jesbidenob; in secundo, Sobochai interfecit Sephi [Zap]; in tertio, David qui hic dicitur Adeodatus, quoniam ad liberationem Israel a Deo donatus est, et filius saltus, quia de pascuis et saltu sumptus est, et polymitarius, quia multiplici decore cultum Dei ornavit in psalmis et canticis: et Bethlehemites, propter patriam. Ipse scilicet David interfecit Goliath Gethaeum. Quod bellum primum fuisse videtur, quamvis hic commemoretur tertium. In quarto Jonathas interfecit virum senos digitos singulis manibus pedibusque habentem qui similiter fuit de stirpe Arepha [Arafa].

(II REG. XXIII.) Haec sunt verba novissima quae dixit David. Haec videlicet quae supradicta sunt, vel haec quae sequuntur: Dixit David filius Isai, More Scripturarum de se loquitur quasi de alio: Dixit vir cui constitutum est Christo Dei Jacob, id est, cui gratia vel officium concessum est de Christo Dei Jacob; ut videlicet sit Christus Dei Jacob. In Hebraeo sic est: Dixit vir levatus super Christo Dei Jacob, id est vir qui est Christus Dei Jacob; quem ipse Deus Jacob superlevavit, id est exaltavit, ut esset superior omnibus. Egregius psaltes sive psalmista in Israel. Quid dixit? Hoc scilicet, Spiritus Domini locutus est per me: et sermo ejus per linguam meam: Deus Israel dixit mihi et fortis Israel locutus est mihi. Quid dixit mihi? hoc videlicet quod ille qui justus est debet esse dominator hominum. Ita tamen quod dominator sit in timore Dei; ut sic per justitiam homines inferiores regat, quatenus semper per timorem Deo se subdat superiori. Vel hoc dixit mihi, quod dominator hominum justus et dominator in timore Dei rutilat et germinat. Hoc dixit mihi ut sciam qualiter praeesse debeam, et qualiter subesse, et per hoc factus sum splendidus. Sicut lux aurorae quae rutilat clare absque nubilo mane oriente sole; et factus sum germinans, sicut pluviis, id est irrigatione pluviarum germinat herba de terra. Quod tamen factum non est meritis meis: quia apud Deum cujus est totus mundus, non est tota domus mea, id est familia et progenies mea, ut pactum aeternum iniret mecum, ita firmum in omnibus atque munitum nisi gratia sua hoc fecisset. Ex qua gratia est cuncta salus mea et omnis voluntas mea., id est quidquid volo et desidero per eam datur et impletur, et non est quidquam circa me vel ad me pertinens, quod non germinet et proficiat. Praevaricatores autem, qualis Saul fuit, quasi spinae evellentur universi, quoniam indigni sunt ut permaneant in agro Dei, quia spinae non tolluntur manibus, quia intractabiles sunt et per rebellionem pungunt tangentes. Et si quis eas tangere voluerit increpando scilicet et castigando, armabitur ferro et ligno lanceato. Hasta lignum est, lancea ferrum quasi diceret. Quin in eos saevire voluerit, utetur non solis verbis quibus erudiantur, sed vindicta exstirpentur, ut exstirpati comburantur igne scilicet, inexstinguibili usque ad nihilum consumendi. Nota autem quod ligno percussio fit, ferro sectio; lignum ergo lanceatum est vindicta non solum crucians, sed exterminans. Haec sunt nomina fortium David. Hic enumerat eos qui in exercitu David fortitudine excellentes erant; quibus et ipsum David annumerat; quia perfecta gloria regis non esset fortes habere milites, nisi et ipse fortis esset. Propter quod ipsum caeteris omnibus praefert, quasi fortibus fortiorem, quatenus etiam ipsorum commendatio ad gloriam illi cedat. Numerat autem primum tres seorsum per se, quasi excellentiores omnibus, in quibus David primum ponit, ac primum ponit ac principem, secundum Eleazarum; tertium Semmaa. Hi primi tres. Deinde ponit alios tres et virtutem eorum exponit, quod per media hostium castra irrumpentes aquam de cisterna, quae erat in Bethlehem, attulerunt; quos tamen licet inter alios triginta insignes effulserint, primis tribus nequaquam aequandos esse testatur. Deinde adnumerat reliquos et in summa triginta sex, et cum Uria, triginta septem, qui sunt hi.

Chapter 40 of 62