Skip to the text

Incipiunt nomina fortium in Israel.

Joab non numeratur vel propterea, quia princeps aliorum et notus, vel propter mortem Abner et Amasae.

David in cathedra sedens. Ecce magisterium, merito quia sapientissimus. Ipse est quasi tenerrimus ligni vermiculus. Vermiculus ligni in se tener et mollis, durum lignum perforat. Quando tangitur, nihil mollius illo; quando tangit, nihil durius. In eo igitur quod tenerrimus appellatur, notatur humilitas et mansuetudo; in eo quod vermiculus ligni dicitur, fortitudo signatur. David quando laedebatur, nihil mansuetius; quando laedere volebat, nihil ferocius. Tres principales virtutes: sapientia, humilitas, fortitudo. Has omnes nullus aliorum habere potuit, nisi ille solus, in quo directus est Spiritus Dei. Has sequuntur tres quasi imagines aliarum: disciplina, sapientiae; mansuetudo, humilitatis; constantia, fortitudinis. Has autem secundas tres novissimae sequentes perverse imitantur. Disciplinam, hypocrisis; mansuetudinem, pigritia; constantiam, pertinacia. David sedens in cathedra, qui octingentos interfecit impetu uno. Ubi hoc factum sit, non legimus, nisi quantum hic commemoratur. In Hebraeo sic est: Octingentos una vice. Quod sic intelligi potest, quasi diceret David ligni vermiculo comparatur propter fortitudinem; qua omnia penetrat, et nihil ei resistere potest; in tantum ut super octingentos una vice irruere possit, et vincere. Post hunc Eleazar, secundus scilicet in fortitudine post David. Inter tres fortes, qui erant cum David quando Philisthini exprobraverunt Israel, scilicet timiditatem, et quod eis resistere non poterant: et congregati sunt ipsi Philisthaei illuc (ubi erat David) in praelium. Hoc Judaei dicunt ibidem factum ubi Goliath agminibus Israel exprobravit. Aliud non legimus nisi quantum hic dicitur: Et post hunc Semmaa filius Aggae de Arari. Et congregati sunt Philisthiim in statione. Hoc cohaerere non videtur; sed sic legendum est: Post hunc, Semmaa. Et ipse similiter Philisthaeos percussit, et ubi subjungit: quia congregati sunt Philisthiim in statione; id est in loco ubi castris positis stabant et morabantur. Cumque fugisset populus Israel a facie Philisthiim, stetit ille in medio agri; id est in campo unde populus fugerat: et tutatus est, id est defendit eum; scilicet campum ut cum obtineret fugatis vel prostratis hostibus. Nec non, et ante; in alio scilicet praelio, quod ante hoc factum fuerat. Descenderant tres fortes, qui erant principes inter triginta [non adnumerato Uria] id est aliis triginta excellentiores. Et venerant tempore messis ad David in speluncam Odollam. Horum omnium, quae dicuntur aliam notitiam habere non possumus, nisi quantum conjicimus ex his quae in hoc loco commemorantur. Ipse percussit duos leones Moab. In Hebraeo evidentius legitur duos principes Moab. Et ipse descendit, et percussit leonem in media cisterna. Magna audacia ad tam ferocem aggrediendum solum descendere. Verumtamen usque ad tres, scilicet primum nominatos, non pervenerat, ut illis aequalis esset. Fecitque eum David sibi auricularium, id est consiliarium, a secreto, vel pro una dictione accipiendum est, vel a secreto, id est de secreto, quasi diceret de secretis, vel in secretis fecit eum consiliarium sibi.

(II REG. XXIV). Et addidit furor Domini. Addidit supradictis flagellis hoc, id est hanc iram. Et commovit ipse Dominus, commovit David in eis, id est ad faciendum, quod fieret contrarium illis; David dico dicentem Joab: Vade, numera Israel, hoc est quod sequitur: Dixit rex ad Joab. Percussit autem cor David eum, id est conscientia remordebat eum eo quod fecerat.

Chapter 41 of 62