Skip to the text

Adnotatiunculae in Joelem (pars 1)

(JOEL. I.) Verbum Domini, quod factum est ad Joel filium Phatuel. HISTORICE. In verbo tria attenduntur: strepitus, forma, intellectus. Strepitus persecutionis, forma vocis, intellectus dictionis. Percussio ad vindictam, vox ad laetitiam, dictio refertur ad gratiam. Siquidem vindicta percutit, vox consolatur, dictio erudit. Erudit filium, consolatur mercenarium: erudit filium avide doctrinam patris sitientem; consolatur mercenarium sub judicio anxie laborantem. Filium erudit gratia obedientiae, mercenarium consolatur merces justitiae, servum affligit poena malitiae. Strepitus ad poenam, vox ad praemium, intellectus ad gratiam refertur. Haec igitur tria considerantur in verbo, quod factum est ad Joel: quia in exitu sequentis prophetiae, et inimicorum ultio, et populi afflicti consolatio, et electorum praedicitur eruditio. Strepitus igitur soni ad adversarium: forma vocis ad populum afflictum: intellectus verbi ad mentem fit propheticam, et electorum chorum. Quia unde adversarius affligitur, inde populus consolatur: quod mens electorum intelligens in Domino gloriatur. Strepitus igitur fit ad carnales, forma dirigitur ad animales, intellectus ad spirituales. Hoc autem verbum Domini est. In Domino quoque tria considerantur: ultio, zelus, retributio. Ultio culpae, zelus disciplinae, praemium obedientiae. Vivus igitur sermo Dei, et efficax, et penetrabilior omni gladio ancipiti (Hebr. IV). Penetrabilis; quia destruit malitiam; vivus quia reducit ad gratiam; efficax, quia perducit ad gloriam. Penetrabilis est judicio, vivus facto, efficax promisso. Penetrabilis, quia judicium absconditur. Vivus, quia factum ejus fructificatur. Efficax, quia promissum ejus non inficiatur. Penetrabilis, quia destruit fortiter; vivus, quia vivificat potenter; efficax, quia reddit efficaciter. Hoc est verbum Domini, quod factum est ad Joel filium Phatuel.

Primo videndum est, quod constructio eclipsim patitur. Dicendo enim: verbum Domini, quod factum est ad Joel filium Phatuel, aliquid ad perfectionem sensus subintelligendum est vel ita: Hoc est verbum, quod factum est; vel ita: Verbum quod factum est haec alia ostendit. Sequitur:

Audite haec, senes, et auribus percipite, omnes habitatores terrae: si factum est istud in diebus vestris, aut in diebus patrum vestrorum. Super hoc narrate filiis vestris, et filii vestri filiis suis, et filii eorum generationi alteri. Ex magnitudine venturae calamitatis in stuporem vertitur admirationis. Ne vero vilipendenda videantur, auctoritatem senum convocat, ne parvi momenti, vel exigui, habitatores terrae excitat, dicens: Audite, senes, etc. Sapientia senum auctoritatem admirationis, sollicitudo habitatorum fidem dat stupori, scilicet ut de venturo infortunio minime queat dubitari: cui auctoritas sapientium, et sollicitudo plebium pro certo publice videtur attestari. Sequitur, partes exprimens infortunii, dicens:

Residuum erucae comedit locusta: et residuum locustae comedit bruchus: et residuum bruchi comedit aerugo. Expergiscimini, ebrii, et flete: ululate omnes, qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore vestro. Ostensa superiori parte infortunii, et subsecuta voce lamenti: aggreditur aliud infortunii genus ostendere, et ad illam lamenti speciem conatur descendere. Ait enim:

Gens enim ascendit super terram meam fortis et innumerabilis. Dentes ejus, ut dentes leonis: et molares ejus ut catuli leonis. Posuit vineam meam in desertum: et ficum meum decorticavit. Nudans spoliavit eam, et projecit; albi facti sunt rami ejus. Ecce lamentum. Nunc subjicit infortunium, dicens:

Plange, quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis suae. Et sic alternando infortunium cum lamento decurrit usque ad illud: Ad te, Domine, clamabo. Ubi fit ad Deum supplex invocatio, et calamitatis miseranda expositio, et ipsius delendae humilis, et affectuosa deprecatio. Babyloniorum juxta quosdam designat in Judaeam terribilem adventum, hostilem impetum, ferocem animum: ubique frementem, cuncta vastantem, universa delentem. Vel, quod verius est, Assyriorum superbiam, et ipsius gentis audacem ferociam, sanguinis avidam, gloriae cupidam, casibus expositam, victoriae pronam. Qui sub Sennacherib universam Judaeam vastantes Jerusalem obsederunt. Et quia non divino judicio, sed propriae fortitudini fortunam negotii ascripserunt: rege cum paucis fugiente omnes una nocte ab angelo percussi perierunt. Joel per erucam designat Assyrios; per locustam Babylonios; per bruchum Persas et Medos: per rubiginem Macedones. Hi omnes per successionem temporum, populum Dei vastaverunt: et si quid unus floridum, aut viride, vel forte inconsumptum reliquerat: alio succedente conculcatum, et ad nihilum redactum est. Josephum antiquum, et traditiones Judaeorum, et caeteras ad id pertinentes historias legat, qui super hoc certificari desiderat.

Allegorice vero de persecutione loquitur Ecclesiae generalis, quae quadrifaria legitur: quia primo ab idololatris, secundo ab haereticis, tertio a pseudochristianis impugnata fuisse, quarto ab Antichristo impugnanda legitur. Quod Joel prophetico praevidens oculo, prae magnitudine persecutionis, senes et habitatores terrae in consortium vocat admirationis. Ac si diceret: Ventura sponsae Christi infortunia video, calamitates intueor, varios labores ipsius prospicio: sed sapientiam spiritualium, sollicitudinem quoque carnalium contestor, ut audita per successionem in posterum transfundant: quousque surgat aurora de coelo, veniat Agni sponsa, pullulet Ecclesia: ut nostro praemunita oraculo solida maneat: ne rivalem pro marito recipiat, ne florem sine fructu, monetam sine argento, manipulum sine grano, umbram sine corpore, decepta eligat. Per erucam designat idololatras; per locustas, haereticos; per bruchos, pseudo et carnales christianos; per rubiginem, Antichristi malitiosam sollicitudinem: primos propter spurcitiam, et varietatem idololatriae; secundos propter volatum scientiae, agilitatem ingenii, elationem superbiae; tertios propter aestum, et immunditiam carnalis concupiscentiae; quartum propter immanitatem saevitiae. Postquam enim Ecclesia idololatriae evasit naufragium, in fluctus et procellas haereticorum decidit: sed dum spirituali flante favonio, procella in leniorem versa est auram, rursus in carnalium aestu sustinendo diu laboravit: demum a filio perditionis, qui extolletur supra omne, quod dicitur Deus (II Thes. II), aut quod colitur: multis modis fatigata, varie cruciata, gravissime anxiata: tandem serenitate reddita, ad libertatis portum redibit: pacis domicilium subibit. Et hoc est, quod dicit: Residuum erucae comedit locusta, etc. Haec est gens, quae super terram, id est super Ecclesiam, dicitur ascendisse, fortis et innumerabilis: fortis magnitudine, innumerabilis multitudine; fortis crudelitate, innumerabilis assiduitate; leo, diabolus, vel princeps in terrena potestate summus: ut aliquis haeresiarcha, vel ipse Antichristus. Dentes, ejus satellites. Catuli, optimates, vel subreguli. Molares, carnifices. Eam, quam superius dixit terram, nunc vocat ficum, et vineam, id est Ecclesiam. Terram, propter fidei stabilitatem: vineam, propter poenitentiae austeritatem; ficum, propter dilectionis dulcedinem. Vel terram, propter firmamentum justitiae. Vineam, propter laetitiam spiritualis intelligentiae. Ficum, propter suavitatem coelestis doctrinae. Vel terram, propter fructum spiritualium exercitationum: vineam, propter gratiam coelestium donorum; ficus, propter dulcedinem gaudiorum aeternorum. Haec Agnus Christus sponsae contulit suae, scilicet Ecclesiae. Prima in horto; secunda in cellario; tertia in lecto. In horto namque exercitatur; in cellario laetificatur; in lecto felicitatur. Primo operibus poenitentiae; secundo muneribus gratiae; tertio osculis sapientiae. Sed hanc gens praefata decorticavit, nudavit projecit. Membrana sunt exercitia, folia verba, fructus merita. Exercitia gratiae, verba doctrinae, merita gloriae. Sed hanc gens praefata decorticavit, nudavit, projecit, quia persecutione ingravescente tepuerunt exercitia religionis, siluerunt verba praedicationis, virtutum merita attenuata sunt in multis.

Tropologice vero de tentationibus animae propheta loquitur. Gentem spiritualem ostendit super eam ascendisse, catervam vitiorum eam justo Dei judicio invasisse, conculcasse, expugnasse, dicens: Residuum erucae comedit locusta: et residuum locustae comedit bruchus: et residuum bruchi comedit aerugo. Scio quosdam ante me haec quatuor animi perturbationes quatuor significare dixisse, et erucam ad timorem, locustam ad spem, bruchum ad gaudium, rubiginem ad dolorem retulisse. De quibus est illud Boetii: Gaudia pelle, timorem, spemque fugato, nec dolor adsit. Nubila mens est, vinctaque frenis, haec ubi regnant. Nos autem eis suam interpretationem relinquimus, et ad alia, quae magis congrua videntur, festinamus. Residuum erucae comedit locusta, etc. Eruca igitur est luxuria; locusta, cenodoxia, id est vana gloria; bruchus gastrimargia; rubigo, ira vel impatientia. Residuum erucae, est castitas; residuum locustae, humilitas; residuum bruchi, sobrietas; residuum rubiginis, mentis lenitas, et patientia. Residuum igitur primi comedit secundum, secundi tertium, tertii quartum: quia saepissime accidit ut de continentia inanis oriatur gloria, humilitatem sequatur ebrietas et crapula, sobrietatem ira, vel impatientia. Nonnunquam enim accidit ut mens adhuc imperfecta dum se vicisse et ad culmen justitiae pervenisse existimat, cadat a victoria, et dum aliquem hostium se videt superasse, totum se sustinuisse belli existimat negotium, totumque se putat superasse exercitum. Sed dum mens decepta de triumpho unius exsultat, non videt misera quod gladium alius exerit, et mortem cominus intentat. Hinc est quod insultans neci luxuriae, jam quasi secura et minus provida gladio percutitur cenodoxiae. Quod si hanc mentis humilitate superasse contigerit, gastrimargia protinus se subingerit. Quia dum incautus animus videt castitatem carnem restringere, dum prospicit humilitatem mentem reprimere, statim voluptati properat condescendere, dicens ita. Quandoquidem nec mentem ventus inanis gloriae agitat, nec carnem illecebra carnalis concupiscentiae titillat, genus esset crudelitatis, si concivem meum stimulis cruciarem dirae necessitatis. Pax mihi in utraque reddita admonet, et indulget ministrare suavia. Sic crapula inducitur, et civis interficitur. Porro si hanc divino auxilio et proprio studio superasse accidit: jam se putans ad integrum evasisse naufragium, in illud rursus incidit infortunium. Nam quia animus continentiam in carne, humilitatem in mente, abstinentiam in corpore, surgere considerat, jam de perfectione praesumens, et prae se caeteros despiciens, si quando resistitur ejus conamini obviatur impetui, occurritur affectui: protinus habenas laxat irae, in verba prosilit impatientiae, dicens: In peccatis natus es totus, et tu doces nos? (Joan. IX.) Ordo rerum exigit ut priorem locum priora teneant, inferiora inferius jaceant. Scriptum est: Spiritalis omnia judicat; et ipse a nemine judicatur (I Cor. II). Et in lege os leprosi claudi praecipitur (Levit. XIII). Prius igitur recte discas, ut sane doceas; prius bene vivas, ut juste arguas. Hinc Dominus per Job: Memento belli, nec addas ultra loqui (Job XL). Ac si diceret: Tanto se sollicitiorem oportet exhibere mentem contra nequitiae spiritualia (Ephes. VI), quanto illorum arma magis existunt subtilia. Nec de triumphi gratia impatiens fieri debes, vel de victoria aliquorum hostium elatus, qui multorum pates insidiis, et a multis es vallatus. Unde Joel: Residuum erucae comedit locusta; et residuum locustae comedit bruchus; et residuum bruchi comedit aerugo. Sequitur:

ALLEGORICE. Expergiscimini, ebrii, et flete. Ululate omnes qui bibitis vinum in dulcedine, quoniam periit ab ore. Ac si diecret: Juxta est dies perditionis, et adesse festinant tempora tentationis. Expergiscimini igitur a sumno lethalis negligentiae, a lecto carnalis concupiscentiae, quia inebriati estis prosperitate voluptatis transitoriae, fundite lacrymas compunctionis, edite ululatum confessionis, qui vino aestuatis transitoriae delectationis. Quoniam periit, inquit, ab ore vestro. Hinc Jacobus: Glorietur frater humilis in exaltatione sua, et dives in humilitate sua, quoniam sicut flos feni transibit: Exortus est enim sol cum ardore, et arefecit fenum; et flos ejus decidit; et decor vultus ejus deperiit; ita et dives in itineribus suis marcescet (Jac. I). Expergiscimini, ad poenitentiam, flete ad veniam, ululate ad gratiam, qui bibitis vinum in dulcedine transitoriae voluptatis, qui inebriamini gloria momentaneae vanitatis; quia scriptum est: Dormierunt somnum suum, et nihil invenerunt omnes viri divitiarum in manibus suis (Psal. LXXV). Sequitur: Quoniam periit ab ore vestro. Hinc Jacobus: Agite, inquit, nunc, divites, plorate, ululantes in miseriis vestris quae venient vobis. Divitiae vestrae putrefactae sunt, et vestimenta vestra a tineis comesta sunt. Aurum et argentum vestrum aeruginavit: et aerugo eorum in testimonium vobis erit; et manducabit carnes vestras sicut ignis. Thesaurizastis enim vobis iram in diebus novissimis (Jac. V). Periit, inquam, vinum ab ore vestro, quia scriptum est: Risus enim dolori miscebitur, et extrema gaudii luctus occupat (Prov. XIV). Unde sequitur: Gens enim ascendit super terram meam fortis, et innumerabilis. Dentes eorum ut dentes leonis; et molares ejus ut catulus leonis. Posuit vineam meam in desertum, et ficum meam decorticavit. Nudans spoliavit eam, et projecit: albi facti sunt rami ejus. Gens ista turba est iniquitatis, multitudo superfluitatis, caterva curiositatis, cohors voluptatis, populus vanitatis. Fortis est gens ista in expugnatione virtutum, innumerabilis assiduitate tentationum fortis est victoria sceleris innumerabilis, instantia suggestionis.

Leo diabolus, et dentes ejus animi pravi motus; molares, consensus; catuli, actus; terra, est anima: ipsa quoque ficus per dulcedinem supernae contemplationis. Vel terra est per humilitatem poenitentiae, vinea per subtilitatem intelligentiae, ficus per suavitatem eminentis gratiae. Vel terra est per rigorem abstinentiae, vinea per fervorem justitiae, ficus per dulcedinem coelestis sapientiae. Sed hanc gens praefata decorticavit, nudavit, projecit. Decorticavit actu, nudavit sensu, projecit affectu. Actu probitatis, sensu honestatis, affectu bonitatis. Vel actu justitiae, sensu continentiae, affectu misericordiae. Rami sunt animae desideria, per quae extenditur usque ad opera: qui albi facti sunt, quando nativum virtutis colorem non amittunt. Sequitur:

Plange quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis tuae. Periit sacrificium, et libatio de domo Domini. Luxerunt sacerdotes ministri Domini. Depopulata est regio. Luxit humus, quoniam devastatum est triticum. Confusum est vinum, et elanguit oleum. Confusi sunt agricolae, et ululaverunt vinitores super frumento et hordeo, quia periit messis agri. Vinea confusa est, et ficus elanguit. Malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt, quia confusum est gaudium a filiis hominum. HISTORICE. Synagogam nuncupat virginem, propter unius Dei, quam accepit, fidem. Gentes vero fuerunt meretrices, et fornicariae, propter varium cultum idololatriae. Hanc scilicet Synagogam invitat ad planctum, et saccum super virum pubertatis suae: quia scilicet prae multitudine cladis, et prae hostilis furore vastitatis, cessavit ritus caeremoniarum, et cultus legis. Legis enim cultus Synagogae fuit maritus. Unde Apostolus: Mulier alligata est legi viri quandiu vivit vir ejus. Si vero mortuus fuerit, soluta est a lege viri (I Cor. VII). Synagoga quoque usque ad Christum, legis ex debito tenuit cultum. Unde ipse Christus: Lex et prophetae usque ad Joannem (Matth. I). Porro adveniente Christo audit: Si circumcidimini, Christus vobis nihil proderit (Galat. V).

ALLEGORICE. Virginem vocat Ecclesiam, propter unius Dei fidem et sacramentorum integritatem. Virgo est Ecclesia, virgo est maritus ejus Christus. Qui merito vir pubertatis ejus dicitur, quia ita de eo in Jeremia legitur: Novum facit Dominus super terram. Femina circumdabit virum (Jer. XXXI), et illud: Virum dolorum, et scientem ferre infirmitatem (Isa. LIII). Item in Isaia in persona Patris: Ego, inquit, sum Dominus vocans ab oriente avem, et de terra longinqua virum voluntatis meae (Isai. XLVI). Vir utique pubertatis. Unde sponsa in Canticis: Ego, inquit, dilecto meo, et ad me conversio ejus (Cant. VII). Ac si diceret: Sicut ego sola illi, ita ipse solus mihi; et sicut ego illi soli, ita ille mihi uni. Haec virgo ad planctum et saccum provocatur super virum pubertatis suae, quia propter ea quae inferius continentur infortunia, flere digne monetur Ecclesia. Peccatis enim exigentibus ordo, status, splendor, cultus Ecclesiae negligitur, immutatur, deformatur, obfuscatur. Ordo praeceptorum, status consiliorum, splendor judiciorum, cultus sacramentorum. Ordo per negligentiam vel incuriam, status per concupiscentiam, splendor per avaritiam, cultus per irreverentiam. Unde Ecclesia super contemptum viri sui dignissime per Joel incitatur ad lamenta: Plange, inquit, quasi virgo accincta sacco super virum pubertatis tuae, quia periit sacrificium, et libatio de domo Domini. Sacrificium dicitur id quod offertur de solido, libatio quod de liquido. Per haec sacramenta Ecclesiae designantur, quae partim in solido, partim in liquido tractantur. Sed utrumque de domo Domini perit: non per substantiam, sed per reverentiam, quia, praevalente vitiorum malitia, vix reperitur in Ecclesia qui digne tractet vel sumat sacramenta. Unde et sequitur: Luxerunt sacerdotes ministri Domini. Sacerdotes dicuntur, quia sacramenta dant; ministri, quia verbum vitae ministrant. Sacerdotes lugent subditorum contemptum in praeceptis, vel inobedientiam, etiam sui in sacramentis, quam juste merentur, irreverentiam. Hinc Dominus per Malachiam: Ecce, inquit, ego ad vos, o sacerdotes, qui despicitis nomen meum, et offertis super altare meum panem pollutum, et dicitis: In quo polluimus te? (Matth. I.) In eo quod dicitis (hoc est dici facitis) mensa Domini polluta est. Si ergo cum tu minister et sacerdos sis, et requiescis in lege, et gloriaris in Deo, et nosti voluntatem ejus, et probasti utiliora, instructus per legem, confidis te esse ducem caecorum, lumen eorum qui in tenebris sunt, eruditorem insipientium, magistrum infantium, habentem formam scientiae et veritatis in lege. Qui ergo alium doces, teipsum non doces? Qui dicis non furandum, furaris. Qui praedicas non maechandum, maecharis. Qui abominaris idola, sacrilegium facis. Qui gloriaris in lege, per praevaricationem legis Deum inhonoras. Nomen Dei per vos blasphematur inter gentes (Rom. II). Hinc Jeremias: A sacerdotibus, inquit, egressa est iniquitas (Jer. XXIII). Et Sophonias: Sacerdotes, inquit, polluerunt sanctum tuum; injuste egerunt contra legem (Sophon. III). Et Malachias: Vos autem, inquit, recessistis de via, et scandalizastis plurimos in lege; et irritum fecistis pactum meum, dicit Dominus (Malach. II). Ecce prava eorum merita. Sequitur de luctu eorum et irreverentia, de quibus Dominus per Malachiam: Mittam, inquit, in vos egestatem, et maledicam benedictionibus vestris, et maledicam illis, quoniam non posuistis super cor (ibid.). Item per eumdem: Ecce ego, inquit, projiciam vobis brachium, et dispergam super vultum vestrum stercus solemnitatum vestrarum (ibid.). Item idem: Propter quod, inquit, ego dedi vos contemptibiles, et humiles omnibus populis, sicut non servastis vias meas, et accepistis faciem in lege (ibid.). Sequitur:

Depopulata est regio, luxit humus, quoniam devastatum est triticum. Confusum est vinum, et elanguit oleum. Confusi sunt agricolae, ululaverunt vinitores super frumento, et hordeo, quia periit messis agri. Vinea confusa est, et ficus elanguit. Malogranatum, et palma, et malum, et omnia ligna agri aruerunt. Regio Ecclesiae latitudo est obedientiae; humus, humilitas poenitentiae; triticum, sanitas doctrinae; vinum, intelligentiae spiritualis subtilitas; Agricolae et vinitores, sacerdotes et praedicatores. Sed agricolae dicuntur propter informationem morum, vinitores propter eam quam infundunt mentibus audientium laetitiam aeternorum; agricolae, quia ad actionem justitiae informant; vinitores, quia ad amorem sapientiae animos audientium excitant; vel agricolae, quia terrena opera, et desideria doctrina sua evertunt; vinitores, quia dona spiritualia promittunt, et laetitiam aeternorum mentibus auditorum inferunt. Hordeum est simplex doctrina, et historialis; messis agris, bonorum operum simplicitas fertilis; vinea, scientiae divinae ubertas; ficus, dulcedo contemplationis, et aeternorum suavitas. Malogranatum est fervor martyrii; palma, contemptus mundi; malum simplex, opus fidei; omnia ligna caetera, sunt poenitentiae vel misericordiae opera. Singula vero suis coaptare locis ad alia festinantes omittimus: quod facile, et utile lectoris exercitio relinquimus. Sequitur:

Quoniam confusum est gaudium a filiis hominum. Merito confusum esse dicitur gaudium ex defectu praecedentium: quia ex eorum inedia periclitatur populus, contemnuntur sacerdotes, infirmantur Ecclesiae.

Sciendum quoque quod gaudium dividitur quadrifariam. Est enim gaudium iniquitatis, est vanitatis, est charitatis, est felicitatis. De primo legitur: Qui laetantur cum malefecerint, et exsultant in rebus pessimis (Prov. II). De secundo: Tenent tympanum et citharam, et gaudent ad sonitum organi (Job XXI). De tertio: Exsultabunt sancti in gloria; laetabuntur in cubilibus suis (Psal. CXLIX). De quarto: Beati qui habitant in domo tua, Domine; in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII). Gaudium igitur charitatis, et felicitatis praemium confusum est a filiis hominum: quia deficientibus praefatis virtutibus, ubi cognitio veritatis, et amor virtutis non praecedunt, cessantibus meritis: nulla vel hic, vel in futuro salutis praemia succedunt.

Tropologice vero ea, quae allegorice de Ecclesia diximus super statu animae, interpretari possumus. Anima namque virgo est conditione naturae: virgo privilegio gratiae, virgo quoque praemio gloriae. Animam siquidem meretricem facit inordinata concupiscentia: castitatem ei reddit virilis poenitentia: virginitatem sapiens innocentia. Quasi enim casta est anima, dum per opera, et affectum justitiae cruciatum, et timorem invasit poenitentiae, necdum tamen ad culmen sublimatur innocentiae. Fornicaria est igitur anima in prostibulo: conjugata in atrio, continens in domo: virgo in thalamo. In primo exponitur concupiscentia: in secundo opera facit poenitentiae: in tertio plangens virum desiderio afficitur justitiae: in quarto virgineis jucundatur amplexibus et osculis sapientiae. Fornicaria igitur est anima per concupiscentiae iniquitatem: casta per continentiae humilitatem: continens per justitiae puritatem: virgo per contemplationis sublimitatem. Vir ejus pubertatis Christus est, desponsator virginitatis. Quia vero ab eo recessit per vitium pravae concupiscentiae, ad eum reverti monetur per luctum, et opera, et habitum poenitentiae. Et hoc est quod dicit: Plange quasi virgo accincta sacco, etc.

Sacrificium est mortificatio carnis: libatio, fletus compunctionis: regio, serenitas conscientiae: humus, humilitas cognitionis propriae. Triticum, amor justitiae: vinum, fervor sapientiae: oleum, odor misericordiae: ficus, dulcedo, et suavitas contemplativae laetitiae. Hordeum, abjectio poenitentiae. Agricolae, gemitus et motus confectionis. Vinitores, desideria compunctionis et suspiria contemplationis. Palma, contemptus terrenorum. Malogranatum, ardor, et sitis praemiorum. Malum simplex, boni affectus. Ligna alia, caeterarum virtutum sunt desideria: vel potius opera et profectus. His amissis confusum est gaudium, quibus possessis ordinatum et gloriosum disponitur praemium. Sequitur:

Accingite vos, et plangite sacerdotes: ululate, ministri altaris. Ingredimini: cubate in sacco, ministri Dei mei, quoniam interiit de domo Dei verstri sacrificium et libatio. Sanctificate jejunium: vocate coetum. Congregate senes omnes habitatores terrae in domum Dei vestri: et clamate ad Dominum. A, A, A, diei: quia prope est dies Domini, et quasi vastitas a potente veniet. Vere tenebrosa est aqua in nubibus aeris (Psal. XVII), quia occulta scientia in prophetis. Tenebras utique latibulum suum Dominus posuit: quia propheticum eloquium, in quo latet multis cibus absconditus, magnis et multis obscuritatibus verborum, et sermonum involucris circumsepsit. Ecce Joel calamitatis ordinem miro dicendi artificio prosequitur, urbano, et colorato orationis genere ad movendum judicem eleganter nititur. Prius enim ex modo, et ordine infortunii: deinde ex dignitate, et habitu, et ordine supplicandi remedio pietatis innititur. Ordo infortunii hic est. Prius enim ostendit vastata sensu carentia, deinde afflicta sensum tantum habentia deinde captivata ratione utentia: ut ordinem scilicet calamitatis ordo comitetur pietatis: primo parcens conditioni: secundo sensualitati: tertio rationi, Conditioni creator, sensualitati ordinator, rationi salvator. Primo naturae, secundo gloriae, tertio gratiae. Primo parcens, ne corrumpat naturam; secundo, ne deleat formam; tertio, ne retrahat gratiam. Ac si diceret: Juste supplicamus tibi, Domine, pro natura, quia eam creasti: juste pro forma, quia eam sensibus formasti: juste pro gratia, quia eam gratis ratione illuminasti. Serva igitur, Domine, in creatura rationali gratiam virtutis et lumen rationis. tuere in sensuali munus formae et habitum compositionis. Serva in naturali opus et munimentum conditionis.

Chapter 57 of 62