Expositio.
Undecimi capitis titulus est: Quare omnes coelestes essentiae communiter virtutes vocantur. Haec est quaestio: Cum unus tantum ordo in coelestibus spiritibus virtutes vocetur, quare hoc vocabulum omnibus communiter tribuatur. Dicit autem:
« His autem definitis, illud dignum intelligere oportet, ob quam causam omnes similiter angelicas essentias virtutes coelestes vocare consuevimus. » Hoc quippe dignum inquisitione est; quia non eam causam hic esse constat, quam reddimus, quando omnes coelestes essentias angelos vocamus: quod scilicet ordo angelorum ultimus est: et ideo nomen ejus ad superiores ordines assumitur, quia ab eis proprietas ejus participatur; quoniam omnes superiores sicut omnes proprietates inferiorum participant, ita etiam convenienter aliquando nomen eorum assumunt. Sed hic similiter dicere non possumus, quando omnes coelestes spiritus virtutes nominamus; quia, cum quidam ordines inferiores sint ipsis virtutibus, illi sicut non participant in proprietate superiorum, ita etiam videtur, quod in vocabulo participare non debeant. Hoc est, quod dicit: « Non enim est dicendum ut in angelis, scilicet quod ipsa sanctarum virtutum dispositio novissima sit omnium. » Hoc enim si verum esset, non esset mirum, si nomen earum omnes alii ordines participarent, quia proprietatem ipsarum utpote superiores participarent. Hoc est, quod sequitur: « Et quidem novissimarum essentiarum, » id est, ultimorum spirituum « sanctam, et decoram illuminationem participant dispositiones superpositarum essentiarum; ultimae vero, » subauditur dispositiones, « nullo modo, » scilicet participant illuminationem primarum essentiarum.
Sequitur: « Et cujus gratia coelestes quidem virtutes omnes divini intellectus nominantur; seraphim autem, et throni, et dominationes nullo modo. » Dignum, inquit, est intelligere cujus, subauditur rei, gratia omnes divini intellectus coelestes virtutes nominantur, cum nullo modo nominentur seraphim, et throni, et dominationes. Nam, quod angeli nominantur, mirum non est quia angeli ultimi sunt, et eorum proprietas a superioribus participatur universaliter. Hoc est, quod dicit: « Extremae enim, » subauditur essentiae, ut sunt angeli, « participatae sunt ab excelsissimis virtutibus » in omnibus proprietatibus suis; sed non enim diverso, superiorum proprietates ad inferiorum participationem universaliter veniunt. Propterea mirum est quomodo angeli, et qui ante angelos sunt, archangeli, et principatus, et potestates nomen virtutum assumant, cum non participent proprietatem; quia « post virtutes ab ipsa theologia ordinati sunt, » id est a divina Scriptura post virtutes ordinati referuntur. Et tamen « similiter cum aliis sanctis essentiis vocantur a nobis coelestes virtutes. »
Sequitur: « Dicimus autem, quod communiter in omnibus utentes coelestium nominatione virtutum, non confusionem quamdam uniuscujusque dispositionis proprietatum introducimus. » Modo solvit quaestionem quare nomen virtutum inferioribus ordinibus tribuatur. « Dicimus, inquit, quia nos utentes nominatione coelestium virtutum, communiter etiam omnibus, non inducimus, confusionem aliquam proprietatum uniuscujusque dispositionis, » id est per hoc quod nomen commune facimus, discretionis proprietatem non confundimus. Sed potius quando inferiores ordines virtutes nominamus, non illius ordinis proprietatem, sed communem cunctis virtutem significamus. Omnes enim divini intellectus in tria dividuntur, non inter se, alius scilicet ad alium, sed unusquisque secundum se, sive in se, « supermundana ratione, » id est spirituali. Quod enim dividuntur non fit ex consideratione partium, ubi non simplicitas essentiae, sed spiritualis est discretio, ubi non totum in partes, sed natura discernitur in proprietates. Postea subjungit, in quae tria unusquisque spiritus in se dividatur, scilicet « in essentiam, et virtutem, et operationem. » In omni enim spiritu haec tria sunt. Primum essentia, in qua subsistit; deinde virtus, secundum quam valet; deinde operatio per quam efficit. « Cum igitur omnes simul » scilicet spiritus, « aut quosdam eorum, inobservate, » id est indiscrete sive communiter, « vocamus aut coelestes essentias, aut coelestes virtutes, existimandum est nos eos, de quibus sermo est, significare periphrasticos, » id est, per circumlocutionem, « ex ea essentia, vel virtute quae per singulos eorum est, » id est quae communis est omnibus, non ex ea, quae proprie singularis, cujus ordinis dignitatem discernit. Quare autem singularem proprietatem unius ordinis aliis subjectis ordinibus attribuere nolit, ostendit, dicens: « Neque enim, inquit, facile nobis est superpositam proprietatem sanctarum virtutum jam a nobis discretam, » id est proprie et singulariter eis attributam, « minoribus essentiis annectere, » sive tribuere, « in conversione ordinationis inconfusae angelicorum ornatuum; » quia si hoc facerem, converterem sive perverterem ordinationem angelicorum ornatuum, quae inconfusa est. Quomodo autem inconfusa sit ordinatio angelicorum ornatuum, id est angelicorum ordinum pulchre sive ornate dispositorum ostendit, quia scilicet servant discretionem suam, nec se commiscent superioribus, quorum proprietatibus participare non habent. « Ipsae quidem superfirmatae dispositiones, » id est superiores ordines « abundanter » sive plene « habent etiam minorum sacras proprietates; ultimae vero majorum superpositas universitates non habent. » Superius aliquantulum jam diximus, quomodo illic, ubi Deus est omnia in omnibus, aliquid proprium esse possit alicui, quod omnibus commune non sit. Hic quoque non omnino tacuit auctor, quomodo id intelligendum sit in eo, quod ait: « Abundanter habent. » In hoc ergo proprietas intelligenda est, quae superioribus convenit, inferioribus non convenit; quod superiores abundanter habent, quidquid inferiores habent; inferiores vero abundanter non habent quidquid superiores habent. Quid enim tam magnum potest esse ibi, quod in communionem universorum non transeat, ibi charitas communis est, quae major omnibus est? Ergo omnia sunt omnium. Sed hoc solum proprium ibi est, quod abundanter alicui est quod omnibus non est, quia superiores quidem virtutes inferiorum universaliter et abundanter habent; inferiores autem non aeque virtutes superiorum habent universaliter, id est, secundum omnem plenitudinem illuminationibus divinis « tantummodo particulariter primo in eas apparentibus. » Non in eas primo apparentibus, sed primo particulariter in eas. Nam in alias, id est, in superiores prius apparent universaliter, et deinde postea per ipsas primas proportionaliter, hoc est, secundum proportionem, non secundum omnem plenitudinem ejus distribuuntur.
Chapter 32 of 42