Skip to the text

Expositio. (pars 2)

Sequitur: « Num ergo prima, » etc. Num pro nonne. « Nonne ergo, inquit, prima dispositio sanctorum angelorum, » quae tantopere caeteris omnibus sublimior est, « magis omnibus habet, » summam et « igneam proprietatem, » hoc est, charitatem, sicut in seraphim; « et effusam, » id est, abundantem « traditionem divinae sapientiae, et mysticum excelsissimae divinarum illuminationum scientiae, » id est mysticam, vel occultam sive profundam excelsissimam scientiam, quam ex divinis illuminationibus percipit, sicut in cherubim, et sessivam proprietatem, sicut in thronis, gestantem, Deum scilicet, et « significantem divinam susceptionem: » quia in eo, quod throni dicti sunt, aperte significatur quod Deum in se sedentem et quiescentem suscipiunt. Sensus est: Nonne prima hierarchia excellentius et abundantius caeteris omnibus habet et ignem charitatis, et lumen cognitionis, et judicium discretionis? Habet utique haec omnia amplius caeteris omnibus. « Ipsae vero » dispositiones « suppositarum essentiarum, » id est, subjectorum ordinum, participant quidem et ipsae « igneam virtutem, » id est charitatem, sicut seraphim, sapientem, atque scientem « virtutem, » id est, cognitionem, sicut cherubim, et virtutem susceptoriam Dei, sicut throni: « participant, » dico; sed « infra, » id est, imperfectius quam primae: « et aspicientes ad primas, » id est, imitantes primas, « et per eas, » scilicet primas, reductae in id deiformitatis quod possibile ipsis est, hoc est, reductae ad tantam deiformitatem quantam eis possibile est; per eas scilicet primas, dico, « digne factas » hoc est, dignas factas, « divina imitatione, » id est, ut Deum imitentur « praeoperatrices, » id est, prius et excellentius omnibus aliis ab ipso et secundum ipsum operantes.

Sequitur: « Dictas ergo sanctas proprietates, » etc. Quandoquidem, inquit, per primas subsequentes dona gratiarum accipiunt, ergo sanctas proprietates jam superius dictas, quale fuit prophetae labia carbone incendere, quod proprium videtur esse seraphim, et scientiam docere, quod proprium videtur cherubim. Ejusmodi ergo proprietates, « quarum participatio fit per primas essentias, » aliae essentiae « subsistentes post eas, » has, inquam, proprietates, « reponunt in ipsis, » id est, attribuunt ipsis illis primis, scilicet per quas eas participant: « tanquam in hierarchis, » id est in principibus, et superioribus, ut eas ad illos referant, a quibus acceperunt. « Reponunt » dico « in illis post Deum: » quia primo eas Deo attribuunt, deinde illis qui proximi sunt post Deum. Quod autem ait, quod subsequentes essentiae participatio fiunt proprietatum primarum, modus loquendi talis est ac si diceret: Participes fiunt proprietatum primarum, quia quod primi possident per proprietatem, secundi communicant per participationem.

Sequitur: « Ait ergo haec, dicens, » etc. Ille, inquit, de quo superius dixi, qui mihi non inconvenientem praestitit apologiam. Ille dicens haec, quae hactenus dicta sunt de divina illuminatione per alios ad alios descendente, ait visionem supradictam, de qua quaestio orta est de purificatione labiorum prophetae « susceptam fuisse ab ipso theologo, » Isaia scilicet, « per unum sanctorum, et beatorum, » angelorum « imperantium nobis, » hominibus, « descendentem ab illa, » subauditur, prima hierarchia. Hoc enim ait ille, quod visio illa, quam vidit Isaias prima hierarchia descendit, et allata est ipsi prophetae per unum angelum de novissimo ordine eorum, qui in angelis extremi sunt et nobis tantum praesunt: et ideo ait illum angelum « ante illuminativam ipsius manuductionem, » id est revelationem illam, qua ipse manuduxit, et erudivit prophetam, et qua ipse ante illuminatus erat a prima hierarchia: « reposuisse in, » id est, retulisse ad « illam sanctam contemplationem, » hoc est, in ipsam primam hierarchiam, a qua contemplabatur se habuisse quod habuit, et fecisse quod fecit. « Videt etiam » ipse Isaias « supersedere, » id est in alto et sublimi sedere, « excelsissimas essentias, collocatas post Deum, et circa Deum, et cum Deo, quantum in symbolis, » id est, figuris et similitudinibus est « dicendum. » Hoc enim totum symbolicum est et figurativum, quod Deus secundum corporalem similitudinem in solio excelso sedere dicitur; et seraphim circa eum et juxta stare perhibentur. Et videt etiam ipse Isaias summitatem sublimiorem « omnibus ipsis, » scilicet excelsissimis spirituum beatorum essentiis; « etiam superarcane, » id est, excellentissimo modo: « summitatem, » dico, « super principalem, » id est Deum, qui summus et principalis omnium est, supercollocatam « in medio superfirmatarum virtutum. » In medio enim virtutum, id est sanctorum spirituum, qui firmati sunt et stabiliti aeterna collocatione circa Deum super omnia, ipse Deus summus, et principalis sedens videtur in solio excelso et elevato. « In his ergo visionibus didicit ipse theologus, » Isaias hoc scilicet, « quod divinum, » id est divinitas, « supercollocata est incomparabiliter supra omnem superessentialem superexcellentiam omni invisibili, et visibili virtuti, » hoc est, quod divinitas incomparabiliter, transcendit secundum omnem excellendi modum, omnem virtutem, visibilem et invisibilem. Et non mirum, si transcendit omnia ipsum divinum: « atqui, » id est certe, « quia ab omnibus est remotum, » per excellentiam scilicet, utpote illud, quod universale est ab iis, quae ex parte sunt omnia, et intantum remotum et excellens, ut « nec primis essentiis eorum, » quae sunt, « simile sit, » sed longe distans et transcendens. Quod autem ait « primis essentiis eorum, quae sunt, » tale est ac si diceret, essentiis eorum qui sunt primi, vel essentiis quae sunt primae, id est, supremis spiritibus angelorum. Nec solum didicit divinum ab omnibus remotum, et nulli simile esse. « Sed adhuc, » sive insuper etiam hoc didicit ipsum « esse omnium principium, » quia ab eo sunt omnia; et causam sanctificam, quia per eum subsistunt universa; et immutabile fundamentum eorum, quae sunt, secreta singularitate, quia in eo subsistentia perseverant universa: qui secreta et occulta divinitate sua omnia continens unitas universitatem colligit, et singularitas multiplicitatem constringit. Ex quo et esse, et bene esse est etiam ipsis summe munitis virtutibus, id est illis spiritibus, qui in summa virtute et felicitate firmati sunt et stabiliti: qui ab illo habent non solum ut sint, sed etiam ut beati sint. Hoc ergo totum didicit in visione illa de divinitatis excellentia. « Deinde, » etiam didicit, et « edoctus est, easdem sanctissimorum seraphim, » vel, ut expressius dicatur, eorumdem sanctissimorum seraphim, « deiformes virtutes, » vel easdem virtutes, quas in Deo esse didicerat, didicit etiam esse in seraphim ex conformitate Dei; quia, quod Deus habet per naturam, ipsi habent per gratiam, conformati Deo. Quas autem, et quales virtutes, sive etiam ex quo didicerit virtutes esse in seraphim subjungit, dicens: « Ex sacra quidem cognominatione ipsorum, quod, » id est, quae cognominatio, « est ignitum. » Quia seraphim ardens, vel succedens interpretatur, et significat ignitum: « de quo » ignito, inquit, nos « paulo post dicemus, quantum possibile nobis erit, subintroducere anagogas, » id est, sursum ductiones « virtutis ignitae, » scilicet charitatis ipsorum seraphim, « in deiforme: » hoc est, in rem tam dignam et Deo consimilem. Vel sic: Ex hac, inquam sacra cognominatione, didicit ipse propheta: anagogas, id est, sursum ductiones, sive ascensus, vel provectus ignitae virtutis, id est, charitatis ipsorum seraphim. « In expansa autem sacra formatione alarum, » id est in sacra formatione expansarum alarum, didicit ipse propheta « absolutam, et altissimam in divinum extensionem, » quae est « in primis, et in mediis, et in ultimis intellectibus. » Per cognominationem igitur, quae ignitum sonat, didicit igneam virtutem; id est, charitatem desiderio ad alta ascendentem; per expansionem vero alarum, didicit cognitionem subtilitate in longinqua se porrigentem, et usque in divina capienda se extendentem, in primis, et mediis, et ultimis intellectibus, id est, spiritibus in illo ordine primis, et mediis, et ultimis: vel primis intellectibus quibus divina capiunt supra se, mediis quibus divina capiunt in se, ultimis quibus divina capiunt sub se. Extensio vero ipsa, sive porrectio cognitionis et absoluta est, quia nulla ignorantiae caligine ad immensitatem se diffundens circumvolvitur; et altissima, quia ad summa pergens nulla infirmitate praegravatur. Et non solum ex iis, quae dicta sunt, virtutem dilectionis et cognitionis ipsorum cognovit, « sed etiam multificum, et multiforme eorum videns ipse intellectualis theologus » Isaias, « et videns etiam eam visionem distingui alis subtus pedes, et distingui eam alis subtus facies: et videns etiam eum semper motum, » id est, qui semper est, in mediis alis: per haec omnia « reductus est, » et eruditus « ad invisibilem scientiam eorum, quae visa sunt. » Per hoc enim, quod distinctionem vidit alarum, quae subtus pedes deorsum; et alarum, quae subtus facies sedentis sursum porrigebantur; et alarum, quae in medio semper movebantur: per hoc scilicet vidit ipse multiplicem virtutem illorum, quae et multificata est in opere, signata per motionem, et multiformis in cognitione et dilectione, significata per porrectionem. Et in his omnibus reductus est ille et admonitus, ut invisibiliter cognosceret, quod secundum speciem visibilium vidit: « manifestata ei per haec omnia multivia, et multivida virtute istorum altissimorum intellectuum. » Quae scilicet, virtus et multivia est, inquantum multipliciter movetur appetendo; et multivida, inquantum multipliciter beatificatur possidendo. Multivia in eo, qua pergit scrutando; multivida in eo, quod invenit penetrando. Multae sunt viae, quibus itur ad bonum unum: ideo recte multivia. Sed quare multivida, cum unum sit, quod videtur, nisi quia in uno cuncta videntur? Sic ergo reductus est propheta ad scientiam veritatis, monstrata, ei per sacras imagines multivia, et multivida virtute altissimorum intellectuum. Monstrata etiam « ei sacra formidine eorum, » sive reverentia, « quam habent supermundane, » id est, impassibiliter et pure, « in superbam et audacem et inpossibilem scrutationem altiorum et inferiorum, » id est, ne superbe, et audacter, et impossibiliter scrutentur, ultra mensuram possibilitatis suae secreta Dei, quae altiora ipsis sunt per majestatem, et inferiora per profunditatem. Ideo quippe velant caput, ut altiora tecta sibi profiteantur: ideo velant pedes, ut inferiora et profundiora impenetrabilia esse testentur. Propter ea superbi, et audaces esse formidant ad id, quod impossibile est scrutandum. Superbi ad alta, audaces ad profunda; superbi ne nimis eleventur, audaces, ne praecipitentur. In hoc ergo sacram formidinem habent, quia sacrum est timere, quod praesumptum noceret, et supermundane habent, quia sine passione et afflictione formidant. Timent enim, et non afficiuntur; contremiscunt, et non concutiuntur. Pavent securi, et sine ulla molestia, vel corruptione suae quietis verentur ad incomprehensibilem majestatem mensuram transire suae possibilitatis. Ad horum omnium scientiam reductus est propheta, supradicta videns, in extensione alarum. Et videns etiam incessabile, et altivolum semper, scilicet perseverantis motionis in commotione alarum: quae commotio in commensuratione constat actionum Deum imitantium, id est in actionibus ipsorum, quibus imitantur Deum, commensurantes se possibilitati suae, ut nihil praeter rationem et mensuram agere praesumant.

Sequitur: « Sed et illam divinam, et multum pretiosam hymnodiam eruditus est. » Ac si diceret: Non solum in habitu seraphim virtutem eorum cognovit; sed etiam in voce eorum hymnodiam, id est laudem divinam, didicit « formante angelo visionem ipsi theologo secundum virtutem » capacitatis ipsius, « et tradente propriam sacram scientiam: » quia quod ipse angelus scivit, per hanc sacram visionem theologum scire fecit. « Docuit ergo » ipse angelus « eum, » scilicet theologum, in hoc quod labia ejus, qui jam justus videbatur, purgavit carbone sumpto de altari, « quia ipsa participatio incognitae divinae claritatis accepta, quantum possibile est, purgatio est quantumcunque perfectis. » Quia quantumcunque quis purgatus sit, purgatior fit illa percepta.

Sequitur: « Haec autem, » etc. Dixit, quod perceptio claritatis divinae purgatio est: nunc consequenter ostendit quod haec claritas, ex occulto summae divinitatis procedens, ad perficiendos et illuminandos omnes sacros intellectus, primum se manifestat altissimis virtutibus apertius circa se positis: et ostendit quomodo est in proprio, et vero esse suo; deinde post primas ostendit se secundis; et postea novissimis; ad postremum etiam, nostris humanis intellectibus, et ita descendens conducit illuminationem suam ad unamquamque virtutem, secundum quod unaquaeque deiformis facta est ab ea, hoc est, quod ait: « Haec, » scilicet « claritas procedens ex remotis causis divinitatis, a qua divinitate exiens, perficit omnes sacros intellectus, » id est rationales mentes, illustrando eos « superessentiali occultatione, » id est valde occulta et secreta aspiratione: ex illis, inquam, remotis causis procedens ad manifestationem, primum manifestior fit quomodo est, id est secundum verum esse suum, altissimis virtutibus circa se positis: et manifestat, « et distribuit semetipsam illis magis, » quam aliis; « et deinde » post illas « manifestat secundis » se, « deinde novissimis, » postremo etiam « nostris intellectualibus virtutibus, » id est rationalibus mentibus; « et sic » a primis usque ad ultima descendens, « conducit illuminationem suam per singulas virtutes: sic » hoc est, intantum manifestam in singulis, quantum unaquaeque virtus existit ab ipsa scilicet claritate secundum deiforme, hoc est secundum conformitatem Dei. Tanto magis enim unamquamque virtutem illuminat, quanto magis eam ad deiformitatem coaptat. Quare autem claritas ista procedat ad manifestationem subjungit: « Ad propriae occultationis laudandum ignotum. » Idcirco enim aliquid de ipsa percipimus, ut in illo, et per illud quod occultum, et ignotum, et incomprehensibile omnino in ipsa est, laudemus.

Sequitur: « Lucet autem per singula secundis per prima. » Ubique enim secundis lucet per prima, sive per primos, « Et si oportet breviter dicere, » hoc in summa dici potest, quod « primum ex occulto ad manifestum ducitur per primas virtutes. » Quod enim in seipsa est omnino occulta est; et tunc primum incipit videri quando primum incipit haberi. Neque enim ab aliquo unquam videtur, nisi a quo habetur. « Hoc ergo theologus didicit ex lucem ducente angelo. » Ex ductore claritatis angelo didicit hoc. Nova compositio, lucem ducente, ac si diceret luciductore. Ab illo igitur didicit hoc theologus. Quid hoc? hoc est scilicet quod didicit: « Purgationem, et omnes divinas operationes relucentes per primas essentias per eas in omnes reliquas distribui, secundum uniuscujusque reliquorum analogiam, » id est modum et mensuram, « ad deificas participationes. Propter quod et ignite purgativam proprietatem reposuit » ille angelus, id est attribuit, « ipsis seraphim consequenter post Deum: » et ideo « nihil inordinatum » dicitur « si seraphim dicitur purgare theologum. Sic enim et Deus purgat omnes, quorum totius purgationis, » vel quorum omnium purgationis « est causa; » et non solum Deus, sed magis in hoc exemplo videri potest quomodo facere aliquid dicitur, non per quem fit solum, sed etiam a quo fit. Quia « magis proxime utemur exemplo. » Sic seraphim dicitur purgare illum, quem purgat inferior angelus, accepta virtute et mandato a seraphim: « Sicut secundum nos summus sacerdos per suos ministros, aut sacerdotes purgans, aut illuminans, ipse dicitur purgare, et illuminare ordinibus per ipsum purgatis, proprias suas sacras operationes reponentibus in ipsum, » id est attribuentibus ei per se. Quod enim per illas operatur, per illas ei attribuitur. « Sic et propriam purgativam scientiam, et virtutem, ipse purgationem theologi perficiens, angelus, in Deum quidem veluti causalem, deinde in ipsum seraphim tanquam primo agentem summum sacerdotem reponit. » Ita ergo angelus quod fecit, primum Deo, deinde seraphim attribuit, per quos fecit. « Veluti fortassis quis dixerit, » id est ut verbi gratia: « Si quis cum angelica reverentia, » id est sub persona angeli, quae est reverenda: « edocens, » prophetam « purgatum » esse a se, « diceret » ei: O Isaia, « purgationis perficiendae in te, » scilicet per me, « non ego sum principium, sed ante me principium est excelsum quidem, » id est Deus, qui est et « essentia, et Creator, et causalis » omnium et adducens adesse primas essentias; « et continens eas circa se collocatione, » id est stabili firmitate; « et conservans eas inconversibiles, et casu carentes, » id est ne simul a se vertantur, et cadant; « et seipsum movens in primas participationis propriarum providarum operationum, » id est operationum, quas secundum providentiam facit; quia omne quod temporaliter facit, in aeterna providentia disposuit. Propria operatio Dei est, quando per semetipsum operatur sine mediante creatura, ex qua nimirum prima participatio venit; quia illi eum sine medio suscipiunt, qui ejus operationis primi effectus fiunt. Prima siquidem Dei operatio est, quando se movet a se; prima participatio, quando sese praebet per se. Et illa quidem altissima creatura est, ad quam est prima operatio, et in qua est prima participatio per illam, deinde ad subsequentia descendens. Ad hunc modum subjectus angelus hoc quod fecit, superiori seraphim attribuit, a quo, ut hoc facere posset, accepit. « Hoc enim, » quod ab alio illud facere acceperit, ait « docens me haec manifestare, » vel significare « missionem ipsius seraphim. » Ille inquit, qui supradicta haec omnia apologiam praestans me docuit, ipse ait missionem seraphim significare hoc, quod scilicet illud, quod fecit ab illo utique facere acceperat, a quo venit. Idcirco convenienter ipse angelus prophetae dicere potest. « Ego purgationis, quam in te facio, principium non sum. Sed excelsum, et primum principium ante me est » Deus, qui est Creator et causa omnium. Deinde autem ipse « ornatus praestantium essentiarum, » id est ordo summorum spirituum, qui est « post Deum sacerdos, et dux » divina tribuens, et ad Deum reducens: « a quo » ordine et « ego eruditus sum deiformiter purgare, » quemadmodum nunc in te facio. « Ipse » scilicet ordo « est purgans te per me, » propter hoc quia me purgare docuit: « per quem, » scilicet ordinem, ipsa causa et opifex totius purgationis (subauditur divinitas) « providas suas actiones producit ex occulto etiam in nos » extremos, scilicet angelos. Haec et his similia verba si angelus purgationem faciens ad prophetam diceret, inconveniens non esset: unde patet quod cum seraphim ad prophetam volare dicitur, et prophetam purgare dicitur, non inconvenienter intelligi potest quod haec operatio per subjectum quidem angelum administrata est, sed superiori, a quo erat, attributa.

Sequitur: « Haec ille quidem docuit me: » verba sunt auctoris ad propositum redeuntis. Ille, inquit, qui apologiam mihi praestitit, docuit me haec supradicta omnia. « Ego autem, » o Timothee! « tibi trado » omnia a me sive dicta, sive approbata, sed ad utramque partem habentia. « Tuae autem intellectuali et discretivae scientiae, » id est discretioni: « concesserim alteram partem dictarum causarum absolvi » scilicet per te « dubitatione, » id est pro rata et indubitata haberi: « et eamdem honorari ante alteram tanquam habentem consequens, et rationabile, et aeque verum. » Hoc et tuae voluntati concedo, et discretioni, et scientiae, ut alteram partem sententiarum istarum, remota dubitatione, eligas, et honores plusquam alteram tanquam veram et rationabilem. « Aut » si hoc non placet, concedo tibi « a teipso invenire, quod vere vero vicinius sit. Aut, » si adhuc illud non placet, concedo tibi « ab altero discere, Deo videlicet dante, » sive hoc, sive ullo alio modo agnoscas: « prius » tamen ipsam scientiam veritatis « recipientibus angelis » a Deo, et postea per angelos angelorum amicis sanctis viris nobis revelare, id est ad hoc recipientibus, ut nobis eam revelent. Aut sic. Et concedo tibi revelare nobis « per ejus magis amabilem contemplationem, » angelis, et angelorum amicis recipientibus prius scilicet ipsam scientiam veritatis. Verbum mirabile. Angeli a Deo accipiunt, et homines ab angelis; et ipsi rursum homines ab angelis docti alios homines docent; et venit doctrina veritatis per alios in alios, et videntur multi esse magistri et doctores veritatis; et nemo tamen docetur, quia ab ejus contemplatione non illuminatur. Alii magistri adhibent ministerium; unus magister est, qui solus praestat sensum. Ille sine aliis docere potest; alii sine ipso non possunt. Tu mihi das verbum. Quid autem est verbum sine intelligentia? Per verbum quidem intelligentia venit. Sed ille intelligentiam in corde ponit, qui intus illuminat, non qui foris sonat. Unctio ejus docet nos de omnibus. Tu foris loqueris; sed intus non ungis. Propterea amabilis mihi quidem est tua eruditio. Sed magis amabilis est ejus contemplatio; quia et hoc, quod in tua eruditione amabile est, nonnisi ex ejus contemplatione est.

Chapter 37 of 42