Expositio. (pars 1)
« Age et hoc secundum virtutem inspiciamus. » Eia, inquit, o Timothee, post caetera, quae dicta sunt, etiam hoc consideremus secundum virtutem et possibilitatem nostram, « utquid scilicet a theologis dicitur unus de seraphim missus fuisse » in Isaia videlicet, quando forcipe carbone sublato de altari, prophetae labia purgavit (Isa. VII). Et necesse est ut hanc quaestionem inspiciamus, et discutiamus, quia dubium fieri potest utrum per seraphim hic unus aliquis de superiori ordine intelligendus sit, propter proprietatem nominis; an de inferioribus, propter proprietatem administrationis, quia infirmorum et extremorum proprium est nostram hierarchiam administrare. Ideo inspicienda est quaestio, ut ambiguitas existimationis tollatur. Fortassis enim « quisquam responderit, quod non suppositorum quis, » hoc est aliquis Angelorum, « purgat sacerdotem, » Isaiam scilicet; « sed unus quidem de intimis et maximis essentiis, » hoc est, supremis spiritibus. Sed hoc rursum alicui dubium esse potest, propterea quod supremi ordines ad exteriora dispensanda, sive administranda non mittuntur.
Propterea « quidam aiunt quod juxta definitionem societatis cunctorum intellectuum jam ante redditam » a nobis, id est secundum hoc quod superius definivimus, omnes spiritus societatem quamdam habere inter se proprietatum et nominum dicunt, quod eloquium « non nominat, » id est, « non » dicit « venisse in purgationem theologi unam aliquam primarum mentium, » id est primorum spirituum circa Deum, subauditur, constitutorum. Sed dicunt « quemdam potius praestantium nobis, » qui nobis tantum hominibus praelati sunt « sacrificantem purgationem prophetae, » id est facientem sanctam, et Deo quasi gratum sacrificium offerentem, « vocatum fuisse seraphim, aequivocatione, » id est nominis, non excellentia proprietatis. Qua similitudine autem angelus extremi ordinis seraphim vocatus sit, subjungit: « Propter igneam et coelestem ablutionem, » sive mundationem « dictorum » jam superius « peccatorum » ipsius prophetae, et propter « resuscitationem » etiam, vel vivificationem ipsius « purgati in divinam obedientiam; » quia sicut ignis est rubiginem cremando purgare, et mortua atque exstincta calefaciendo vivificare; sic isto divino igne et a peccatis purgatus est, et ad amorem Dei inflammatus. Quod quia ministerio angeli factum est, « aiunt » quidam « eloquium » sacrum « unum ex seraphim simpliciter dixisse non unam » aliquam virtutum « collocatarum circa Deum, » sed unam potius « purgativarum virtutum nobis praestantium, » id est unum angelorum, nobis, hoc est, hominibus, praelatorum propter similitudinem actionis tamen ipsum seraphim appellatum.
Sequitur: « Alter autem non nimis inconvenientem quamdam praestitit mihi apologiam super hujusmodi statu. » Quidam, inquit, ducunt angelum qui prophetam purgavit de supremis fuisse spiritibus, propter hoc quod seraphim appellatus est. Alii autem dicunt eum de inferioribus fuisse, et propter similitudinem actionis tantum seraphim appellatum: ita singuli pro sua opinione verisimiliter definientes. Sed « alter » quidam neque cum illis neque cum istis omnino consentiens, « praestitit mihi quamdam apologiam, » id est excusationem, vel satisfactionem, sive defensionem « non nimis inconvenientem, » super hujusmodi statu, id est definitione, per quam status rei describitur: vel super hujusmodi instantia, id est quaestione, quae quodammodo instat, et importuna est donec solvatur. Quam autem satisfactionem vel defensionem ipse praestiterit circa quaestionem hanc subjungit: « Ait enim (subauditur ille apologiam praestans) quia magnus ille angelus, qui tunc erat formans visionem in theologum docendum divina, » hoc est, in mente theologi, quem per illam visionem divina docere debuit ille scilicet angelus propriam purgativam sacrificationem, hoc est operationem, qua ipse tunc proprie et singulariter prophetae labia purgavit, et sacra fecit, illam suam operationem reposuit « in Deum, » hoc est attribuit Deo, « et post Deum reposuit in praeoperatricem hierarchiam, » id est in hierarchiam in qua et per quam Deus primo, id est ante omnes alias operatur. Ideo autem suam actionem illi hierarchiae attribuit, a qua ut hoc ageret post Deum principaliter accepit. Et haec est ratio quare seraphim summus dicitur, scilicet quia qui hoc fecit angelus sicut illud post Deum principaliter a seraphim accepit, ita etiam post Deum ipsi seraphim attribuit. Hanc ergo rationem reddidit ille circa quaestionem hujusmodi. « Et nonne igitur haec ratio verax est? » Verba sunt auctoris, qui videtur suam existimationem huic sententiae accommodare. Verax videtur esse ratio haec quia ille talis, « qui hoc dixit, » ait ostendens « quomodo divina virtus in omnia veniens implet omnia » et non solum venit, sed etiam pervenit, et penetrat per omnia immensurabiliter transiens ea, « et est invisibilis omnibus. » Et iterum haec est ita invisibilis transcendens omnia sine termino, sicut invisibilis est omnibus subsistens ante omnia sine principio. Vel « iterum invisibilis est » per immensitatem, sicut invisibilis est per aeternitatem, quia sicut aeternitatem non capit intelligentia temporalis, sic immensitatem non comprehendit natura circumscriptibilis. Vel iterum « invisibilis est, » id est non solum in se secundum quod est essentialiter et ineffabiliter ab omnibus remota, sed etiam nobis, secundum quod est incomprehensibiliter omnibus occulta. In se igitur est invisibilis, et in nobis est invisibilis, et in utroque modo manet incomprehensibilis. Hoc est quod ait ille: « Quia non solum invisibilis est in se, quasi ab omnibus superessentialiter remota, sed » etiam in nobis est invisibilis, « quasi occulte permittens, » vel penetrare faciens « in omnia providas suas operationes. » Ita ergo divina virtus et in seipsa invisibilis est quasi remota, et in nobis invisibilis est quasi occulta, per operationem, quia secundum providentiam suam operatur in nobis. « Sed tamen » quamvis ita invisibilis sit, superlucet effundens se ad manifestationem « omnibus intellectualibus, » hoc est rationalibus mentibus. « Superlucet » dico, « proportionaliter, » id est aliis plus, aliis minus, secundum uniuscujusque mensuram scilicet et capacitatem. Et cum omnibus communiter superluceat, excellenter tamen « propriam illuminationem ingerens pretiosissimis essentiis, » id est subtilissimis et excellentissimis spiritibus: « per eas » videlicet essentias « quasi primas » postea distribuit se bene ornate « in alias » scilicet essentias « sub illis » primis « munitas, » id est firmatas, vel collocatas, vel dispositas. « Distribuit » dico, « secundum contemplativam commensurationem uniuscujusque dispositionis, » id est secundum hoc quod unaquaeque dispositio, sive ordo secundum propriam mensuram capax est contemplationis illius: « quam, » subauditur, distributionem divinae illuminationis ita differenter secundum mensuram accipientium pervenientem, « ut apertius dicam et per propria exempla; » propria, inquam, « et si » hoc est, quamvis, tamen « deficientia, Deo omnibus remoto; » hoc est ad comparationem Dei deficientia, qui ab omnibus rebus remotus est, et nulla similitudine proprie demonstrari potest. Ergo deficientia, et non propria. « Verumtamen » propria, quia « nobis manifestiora. » Non propria ad divinam majestatem, propria ad humanam possibilitatem; non propria, sicut in illo est, propria sicut nobis ostendi potest. Ut ergo per exempla Deo non propria nobis propria divinae illuminationis dispensari distributionem ostendam, hanc similitudinem propono. « Solaris radii distributiones in primam materiam bene distributae implent omnium lucidiorem, et per eam manifestius proprios declarat splendores. » Distributiones, inquit, sive effusiones solaris radii bene distributae in primam materiam, hoc est in illam materiam venientes quae est prima, hoc est optima et purissima, et ad illuminationem aptissima; ad talem, inquam, materiam venientes implent eam, nullum in aliqua parte obstaculum lumini invenientes, et implendo faciunt eam lucidiorem, prolucidissimam omnium; et sic per eam ipse radius manifestius declarat proprios splendores, quia quanto perfectius radiat, tanto perfectius illuminabitur; et quanto perfectius illi infunditur, tanto clarius refunditur ex illa. « Accedens vero crassioribus materiis, » hoc est, ad crassiores materias, et quae minus illuminationi sunt aptae, illic « obscuriorem habet distributivam super apparitionem. » Sicut enim cum se infundit in illis capitur imperfecte, ita et cum se effundit per illas super hoc extrinsecus apparet obscure: quod provenit ex « inopportunitate illuminandarum materiarum: » inopportunitas nocet, et impedimento est ad « distributivum habitum illuminationis, » id est ad hoc ut illuminatio ipsa vel distribuatur, vel habeatur. Ita ergo in puris et levigatis corporibus perfectius lucet, in crassioribus et grossioribus minoratur; et paulo post ad alia adhuc minus apta descendens ex hoc defectu, id est, post hunc defectum, coarctatur fere ad perfecte indistributum, hoc est ad hoc ut nullo modo distribuatur. A subtilissimis enim materiis, a quibus perfecte comprehenditur, ad minus aptas descendens, a quibus imperfecte capitur, tandem ad alia tam faeculenta, et grossa, et obtusa pervenit, quae fere omnino lumen repellunt, et nihil illuminationis capere possunt. Ad hunc modum spiritualis lux ad mentes rationales veniens, eas quas puras invenit, et defaecatas perfecte illuminat, eas vero quas minus aptas reperit minori claritate, et, ut ita dicam, luce obscuriori illustrat. Quas vero omnino contrarias et faeculentas offendit, sua prorsus participatione et communione immunes relinquit. Ita per similitudinem visibilium, invisibilium veritas demonstratur. Non solum in lumine, sed etiam in calore materiali invisibilis veritatis imago est. Nam ipse calor ea corpora quae magis apta susceptioni suae invenit, magis accendit: alia autem minus, donec tandem in contraria omnino et dissimilia offendens, nullum in eis suae operationis effectum ostendit.
Hoc est quod dicit: « Iterum ignis caliditas, » ac si diceret: Non solum in splendore luminis, sed etiam in caliditate ignis supradicta similitudo videri potest. « Nam ignis caliditas magis seipsam distribuit in capaciora » subauditur corpora, et in ea quae sunt bene convenientia ad suam similitudinem, ut scilicet ex calore calefiant, quia inter calidum et calorem similitudo constat, sicut inter album et albedinem, et bonum et bonitatem, et omnino omnis proprietatis ad affectum suum. Veniens vero ipsa, scilicet caliditas, « ad essentias contrarias reformationibus » suis, quia scilicet calefactioni, per quam ad similitudinem caloris reformari debuerunt, contraria qualitate repugnant, in eis ipsa caliditas « nullum manifestat vestigium, » vel saltem « absconsum, » sive obscurum « primitivae operationis; » hoc est, nullum effectum ibi ostendit, in quo vel tenuiter possit agnosci quod saltem principium ibi aliquod habeat operationis. In hunc modum rationales substantiae coelestis amoris ignem aut suscipiunt, si aptae fuerint, et praeparata habitacula convenientia susceptioni illius, aut omnino repellunt, si discrepant qualitate contraria, aut accendi non possunt. Ego opto, ut anima mea nulla faeculentia sordium terrenarum lumen claritatis internae repellat, nullo malitiae frigore sanctae devotionis calorem excludat, sed clarescat et calescat coelitus in divinam similitudinem reformata. O qualis essentia super essentiali bono conjuncta, beata natura supernaturali bono plena! Feliciter facta est, quae sic refici meretur. Si mihi hoc concessum fuerit, non habeo ultra queri de his omnibus quae priora transierunt. Monstrat creatura artificem, et mirabilium operum forma speciem commendat auctoris. Unum est bonum et una est pulchritudo, et ipsum bonum ipsa est pulchritudo. Summum bonum et summa pulchritudo, et in summo bono omne bonum, unum bonum, et in summa pulchritudine omnis pulchritudo, una pulchritudo. Non poterat autem visibilis natura in eo uno omnia continere; et Deo multa bona facta sunt, ut unum bonum summum ostenderent, et similiter pulchra multa, ut unius pulchritudinis summae imaginem demonstrarent. Sed et vitae multae constitutae sunt in iis quorum conditio amplius aliquid habere meruit, iis quae bona quidem et pulchra facta sunt, et tamen hoc bonum quod vita est capere non possunt. Et hae vitae omnes unam vitam summam aemulantur: unaquaeque in genere suo, in eo quod est, et quantum est ab ea, et secundum eam quae sola vera est. Omnis autem vitae corporeae principia duo sunt, calor et humor: unum, scilicet humor, nutrimentum vitae praestat; alterum, id est calor, vitam sensificat. Sine calore non vivit subsistens; sine humore vivens non subsistit. Propterea haec rationabili contemperantia cunctis se vivificandis infundunt, ut ex eis unaquaeque vita mensuram capacitatis suae, quantum oportet, accipiat, quatenus inferiores vitae per gradus incrementorum suorum ad imaginem summae vitae proficiant. Primus enim gradus corporeae vitae est sensificatio; secundus per sensum ingrediens, imaginatio; tertius per imaginationem conceptorum, memoria; quartus secundum passibilem applicationem, sensus, quaedam sine intelligentiae discretione providentia. In qua quidem quasi rationis imago est, sed ratio nulla est. Secundum hanc et bruta quaedam animalia aliis sui generis callidiora videntur, et quadam quasi sensus facilitate rationalis mentis providentiam imitantia. Quod tamen magis sensus passio quam intelligentiae operatio esse probatur. In his autem omnibus vita corporea vitam spiritualem imitatur. Primum videlicet in eo quod sentit; secundo in eo quod sensum concipit; tertio in eo quod concepta retinet; quarto in eo quod sive in imaginatis sive in sensis per sensus passionem secundum quamdam rationis similitudinem vel ad appetendum vel ad fugiendum se inflectit. In his itaque omnibus vitae corporeae spiritualium vitarum imaginem tenent, et per medias eas summam vitam, quantum possunt, aemulantur. Nam et ipsae spiritales vitae omnes a summa vita accipiunt quod vitae sunt, participantes inde descendentem spiritualem calorem, et humorem, quo nutriantur et vivificentur ut vivant. Duo ista spiritualiter concepta spiritualem vitam perficiunt: spiritalis humor nutriens per gaudium; et non constat vita ulla quae calorem et humorem suum non habeat nutrientem et sensificantem, ut in eo quod vita est subsistere possit; et quae magis haec habet, merito magis vita nominatur. Ut multae sunt vitae, sicut participationes sunt multae, et omnis participatio ab uno, et omnis vita ab uno; sic itaque summum bonum in omnia se diffundens, omnem vitam constituit, et ad summam vitam omnem vitam formando reducit.
Sequitur: « Et hoc eo amplius. » Ac si diceret: Non solum hoc quod lucem corpoream et calorem materialem quaedam corpora suscipiunt, quaedam omnino repellunt, argumentum est invisibilis veritatis, sed hoc etiam, quod per ea quae magis calent alia minus calida accenduntur: hoc, inquit, adhuc amplius argumentum est. Amplius post prima, non amplius supra prima: hoc argumentum est invisibilis veritatis. Quia ipsa caliditas materialis ignis admittitur, et infunditur iis scilicet corporibus « quae non sunt cognata » sibi, id est, apta ad suscipiendam ipsam: infunditur, dico, illis « per alia habentia opportuna, » id est, quae se habent opportune ad illam. « Primum, » illam suscipiunt, « utpote ignita faciens ab igneis facile mobilia. » Ipsa quippe caliditas ab igneis, quae magis calent ignita, facit alia, quae secundario et minus calefiunt, quae tamen et ipsa ideo ignita fiunt ab igneis, quia facile mobilia sunt, et apta ad susceptionem caloris. Sic itaque ab igneis primum et principaliter calentibus facit ignita, et per haec ignita, scilicet postea, calificat adhuc frigidiora et remotiora, id est, aut aquam, aut alterum quid, hoc est, « aliquid aliud non facile ignescentium, » id est eorum quae non facile ignescunt. « Calificat, » dico, « proportionaliter, » hoc est, unumquodque secundum modum, et mensuram suam, et capacitatem suam ad calorem suscipiendum.
Sequitur: « Juxta hanc igitur, » etc. Adaptat similitudinem. « Secundum hanc, inquit, rationem, » id est similitudinem « naturalis ordinationis, » id est ordinationis naturalium rerum et visibilium, « etiam ipsa supernatur alis ordinatio, » id est divinae gratiae distributio, quae est « ordinatio omnis boni ornatus, » id est omnis ordinis bene et ornate dispositi, sive « visibilis » ut in hominibus, sive « invisibilis » ut in angelis; illa, inquam, supernaturalis ordinatio congrue manifestat primo « claritatem delucidationis, » id est manifestationis, vel revelationis, « excelsissimis essentiis, » id est supremis spiritibus: « claritatem » illam, dico, « primo apparentem » in eis, utpote « in copiosissimis effusionibus, » hoc est, sicut eam decet apparere quando se copiose effundit, vel iis quibus se copiosissime effudit. « Et per eas » scilicet excelsissimas essentias, illae essentiae, « quae post » ipsas « sunt, participant divinum radium, » id est claritatem divinam. « Hae enim, » scilicet excelsissimae essentiae, « primae sunt cognoscentes Deum, et desiderantes supereminenter divinam virtutem. » Et quia principaliter cognoscunt et diligunt, dignae effectae sunt « fieri praeoperatrices, quantum possibile est, virtute et actione simili Deo; » id est, ut ante omnes alias primo post Deum in subjecta omnia operentur, divinam virtutem largiendo; et in eo ipso similes Deo fiant, quia virtutem quam desuper accipiunt subjectis impendunt. Ipsae enim essentias quae post se sunt, sive subjectae sibi, « extendunt ad virtutem similem, » scilicet suae virtuti, utpote virtus deiformiter se habens, quia in eo quod hoc faciunt, virtute sua Deum imitantur, « copiose tradentes ipsis, » scilicet subjectis essentiis, « ex claritate superveniente in eas. Et illae » scilicet subjectae essentiae, « iterum » tradunt « subjectis » sibi; « et » ita « per singulas » effusione divini muneris currente, « prima tradit ei quae est post eam, » et sic deinceps usque in finem.
Sequitur: « Ipsa aqua, » etc. Post similitudinem quam de igne secundum claritatem et calorem proposuit, aliam iterum similitudinem de aqua proponit. « Ipsa, inquit, aqua nonne in omnes proportionaliter pervenit? » Ipse humor aquae, qui se per omnes partes terrenorum corporum diffundit, proportionaliter cuncta replet, alia plus alia minus humectans, secundum hoc, scilicet, quod unumquodque plus vel minus capax est humectationis. In hoc ergo exemplo similiter divinae gratiae distributio non pari modo cunctis proveniens convenienter demonstratur.
Sequitur: « Est ergo, » etc. Quandoquidem, inquit, sicut unum visibile lumen multa illuminat, et ab illo lumine multa lucentia lucent, ita invisibilis lux cuncta invisibiliter lucentia illustrat. « Ergo Deus principium est illuminandi, » sive illuminationis « simul cunctis illuminatis. » Nec mirum: quoniam et ipse lumen est, et non quolibet modo lumen, sed natura, id est naturaliter, et vere, et proprie. Naturaliter, quia ex se; et vere, quia in se; et proprie, quia per se. Naturaliter, quia ex ipso quod est lumen est; et vere, quia ipsum quod est lumen est; et proprie, quia per ipsum quod est lumen est. Naturale siquidem est quod aliunde non assumitur, vere est quod essentialiter possidetur, proprie est quod per alium non confertur. Sic itaque Deus lumen est: et parum dico, cum dico eum esse lumen, utpote qui essentia est ipsius luminis. Caeteri enim qui lucent essentia luminis non sunt, sed effectus. Illi ergo, quod lumina sunt, ex lumine sunt; ille vero lumen est ex eo quod est. « Et est etiam causalis esse et videre, id est essentiae et visionis ipsius luminis; » quasi sic diceretur: Deus essentia luminis est, et ipsius essentiae etiam causa est, quia quod lumen est, essentialiter est; et quod essentialiter est, ex se est. Sic ergo causa est essentiae luminis: et non solummodo essentiae luminis, sed etiam ipsius visionis, sive manifestationis luminis, quia non solum ex se habet quod essentialiter lumen est lucens per naturam, sed hoc etiam quod temporaliter lucet illuminans per gratiam.
Sequitur: « Tum deiformiter et Deo similiter permanens superpositum, » etc. In Deo, inquit, lumen ipsum aliud non est quam essentia ipsa illi, cui idem est esse et lumen esse, qui ex semetipso principium est illuminandi, quia eos qui primi lucent ex semetipso illuminat. Tum autem, id est, deinde post ipsum, scilicet Deum, unumquodque « super positum permanens deiformiter et Deo similiter, » hoc est, secundum conformationem et similitudinem Dei, subauditur, principium fit illuminandi post se, « per se transvehendo divina lumina in illud » scilicet post se constitutum. Sensus hic est: Quod Deus, qui omnibus superpositus est, eos qui proximi sunt per se illuminat: et sic fit principium illuminationis primos lucentes illuminans; deinde ipsorum primum lucentium unusquisque caeteris omnibus subjectis secundum conformitatem et similitudinem Dei superpositum fit principium illuminationis unicuique subjectorum, divina lumina per se transvehendo in illud scilicet subjectum. Quod autem neutraliter posuit superpositum, pro eo quod dixisse debuisset superpositus, scilicet ordo, vel angelus, more Scripturae factum est, maxime cum de ignotis et mirabilibus agitur, cum dicitur illud, ac si diceretur, quodcunque illud est. Quod vero subjunxit unicuique post se, sic videtur dictum quasi illud superpositum, quodcunque est, unum existens, singulis subjectis principium illuminationis existat, ut non quasi multa multis, sed unum multis lumen praebeat. Sed in eo quod post hoc iterum adjecit, « in illud divina lumina transvehendo, » non unum multis, sed unum uni illuminationem ministrare videtur. Unde patet quod secundum morem Scripturae vicissim, sive pro numero numerus, sive pro genere genus ponatur, ejusdem intelligentiae veritas non mutatur.
Sequitur: « Ergo excelsissimam coelestium animorum dispositionem. » Infert e supradictis, ac si diceret: Quandoquidem dispositio prima divina suscepit, et subjectis omnibus illuminationem praebet; « ergo omnium reliquarum dispositionem essentiae mirantur, » id est reliquorum ordinum omnium spiritus admirando et stupendo contemplantur « ipsam excelsissimam coelestium animorum dispositionem, principium post Deus, secundum quod consequens est. » Ita enim consequens est, ut Deum primum principium cognoscant; deinde et ipsos qui primi sunt post Deum suo modo principium ad sequentia venerentur, per quos gratia divina ad eos qui subjecti sunt descendit. Et hoc est quod sequitur: « Mirantur eos principium esse omnis sacrae et divinae scientiae et divinae imitationis: » quae scilicet ad subjecta per ipsos manant tanquam divina illuminatione distributa per illos in omnes alias coelestes virtutes, et non solum in eas, sed etiam in nos; videlicet homines, qui divinas illuminationes illis mediantibus accipimus. Et quia omnes reliquae essentiae coelestes primis mediantibus illuminantur, idcirco quidquid sacrum operari possunt, et Deo simile, hoc quidem primum Deo attribuunt, qui causa est omnium; deinde ipsis primis spiritibus, quibus operantibus et mediantibus gratiam divinam percipiunt. Hoc est, quod dicit: « Propter quod, » scilicet, quia per illos a Deo illuminatos reliqui illuminantur, ideo ipsi reliqui « omnem sacram et Deo similem operationem suam in Deum quidem quasi causalem referunt » quia ipse est prima causa omnium; « deinde referunt in primos intellectus. » id est, supremos spiritus, qui deiformes sunt, vel Deo, conformes, in hoc quod dona spiritalia tribuunt: non tamen ut Deus, qui prima causa est a quo sunt, sed tanquam primi effectus, per quos sunt. Ideo ad eos referunt bonum suum, per quos est « tanquam per primos operatores, et magistros divinorum, » scilicet donorum. Operatores quidem in eo quod movent efficiendo, magistri vero in eo quod praesident dirigendo.
Chapter 36 of 42