Littera.
Quid significat angelicus numerus traditus. Et hoc autem dignum, ut existimo, intellectuali cognitione, quia eloquiorum de angelis traditio, « millies millia » esse ait, et « decem millia decies millies (Dan. VII), secundum nos sublimissimos numerorum in seipsam revolvens, et multiplicans, et per hoc aperte significans innumerabiles coelestium essentiarum ordinationes. Multae enim sunt beatae militiae supermundalium intellectuum, infirmam et coarctatam superantes materialium secundum nos numerorum commensurationem, et a sola gnostica definitae supermundana, et coelesti intelligentia, et scientia, secundum ipsam ditissime eis donatam sanitatem divinae multae scientiae sapientifica omnium simul quae sunt superessentialiter subsistentis principii, et causae substantificae, et continentis virtutis, et ambientis consummationis.
Chapter 38 of 42