Expositio.
Duodecimi capitis titulus est: Quare secundum homines hierarchiae angeli vocantur. Cujus sensus est: Quare illi, qui sunt hierarchiae, id est sacri principes secundum homines sive inter homines, sicut sunt summi pontifices, vel quilibet sacerdotes et alii ministri verbi Dei, quare illi scilicet angeli vocantur, cum dictum sit superius quod inferiores sicut superiorum proprietates non participant, ita etiam nomina assumere non debent. Si enim ordo angelorum quia inferior virtutibus est, nomen ipsarum secundum proprietatem earum participare non potest; nec homines (quia indubitanter angelis inferiores sunt) nomen ipsorum secundum proprietatem eorum usurpare possunt. Sed haec quaestio in eo solvitur, quod supra diximus, quia dona gratiae spiritualis, quae in communionem omnium transeunt, appellationem quoque in participationem universorum deducunt: et quamvis eo quod singulariter per excellentiam a quibusdam possidentur, discretam appellationem faciunt; eo tamen quod secundum aliquem modum communia sunt, nomina quoque aliquando secundum exigentiam causarum ad communem appellationem deducunt.
« Quaeritur autem et hoc intelligibilium eloquiorum studiose intuentibus. » A studiose intuentibus, hoc est, a studiosis inspectatoribus intelligibilium eloquiorum, id est divinorum eloquiorum: quae sunt intelligibilia, id est spiritualia et profunda de rebus intelligibilibus facta: quaeritur, dico, hoc scilicet quare homines praelati aliis, angeli vocantur. Quare autem hoc quaeratur rationem subjungit: « Si enim ultima, id est inferiores ordines non sunt participantia virtutum universitatum excelsiorum, » id est proprietatum, quae sunt in excelsioribus universaliter, vel, ut expressius dicatur universe, id est plene et perfecte: « Ob quam causam ergo sacerdos, qui secundum nos » sive inter nos scilicet homines « summus est, nominatur ab eloquiis angelus Dei omnipotentis? » Si enim singularitatem proprietatis non habet, quare expressionem appellationis assumit? Contrarium videtur, ut nomen discretionis ad communionem deducatur. Sed tamen inquit, « non est contraria ratio ista, » sive assertio, « ut existimo, ante definitis, » hoc est, iis quae ante definita sunt, scilicet de discretione singulorum. In hoc enim, quod talem communionem appellationis concedimus plurium, discretionem non tollimus singulorum. « Nos quippe dicimus vere, quod ultimi » sive infimi scilicet ordines « relinquuntur ab universali, et superposita virtute majorum ornatuum, » id est excellentiorum ordinum, ut scilicet non participent virtutes superiorum secundum illam universitatem, sive totalitatem, vel plenitudinem, qua illi participant. Et tamen possunt aliquando convenienter nomen illorum participare; quia, quamvis non participent virtutem illorum secundum aequalem plenitudinem, participant tamen secundum consimilem imitationem.
« Mediam enim. inquit, et proportionalem participant, » subauditur virtutem, hoc est, participant virtutem illorum, etsi non secundum summam participationem, in qua sint aequales, participant tamen secundum mediam, vel mediocrem et inferiorem quamdam participationem, in qua possint esse consimiles: haec autem participatio fit non secundum singularem uniuscujusque perfectionem sed « juxta unam simul cunctorum et conjunctivam societatem, » hoc est, non juxta id quod unicuique singulare est, sed juxta id quod omnibus est commune. Quod quia unum, id est commune cunctis est, in eo simul omnes conjuncti sunt et sociati. Secundum itaque quod commune cunctis est, singularia nomina ad communem significationem trahuntur; quia, sicut diximus, illud etiam, quod per excellentiam aliquibus proprium est, per participationem cunctis commune est. « Quale est, quod sanctorum cherubim ordo participat sapientiam, et scientiam altiorem, » etc. Exemplo subjecto probat, quod dixit: Quod id, quod quidam tantum excellenter possident, secundum inferiorem communionem in participationem cunctorum venit: quale est hoc, quod ordo sanctorum cherubim participat sapientiam, et scientiam altiorem. « Dispositiones autem essentiarum, » id est ordines spirituum, qui sunt sub ipsis cherubim, « participant et ipsae quidem sapientiam, et scientiam; sed tamen particularem, et subjectam ad illos, » id est non ita perfecte, neque ita excellenter ut illi. Et vere non soli cherubim sapientiam et scientiam participant, sed etiam alii inferiores; quia « in participatione sapientiae et scientiae esse omnino, » id est universaliter, « commune est omnibus deiformibus intellectibus, » id est omnibus spiritibus per insitam rationem Deo conformibus et similibus. Participare quidem sapientiam aliquo modo omnibus commune est. Sed « attente et primo, » hoc est, expresse et principaliter « eam participare, aut secundo, aut etiam infra eam participare, nequaquam omnibus commune est. » Qui enim primo non participant, participant secundo, aut infra, hoc est, inferius et imperfectius participant; sed non participant et primo; quia, quicunque perfectionem habent, habent et inchoationem; sed non quicunque inchoationem habent, statim perfectionem habere possunt. « Sed » habent tantummodo unumquodque « sicut unicuique definitur, » vel dispensatur, vel determinatim unum aliquid tribuitur « ante propria analogia, » id est secundum regulam, vel modum, vel mensuram propriam, quae ei ante omnia in aeterna Dei providentia praedestinata et praevisa fuit. « Hoc autem, » scilicet quod superiorum virtutes inferiores non secundum plenitudinem, tamen aliquo modo participent fortassis « de omnibus divinis mentibus, » hoc est rationalibus spiritibus « aliquis definiet, » vel affirmabit, « non errans » in hoc, quia verum est. « Etenim sicut primi, » et superiores ordines « abundantius habet sanctas, et pulchras proprietates minorum; sic ipsi ultimi, et minores habent eas proprietates, quae sunt priorum: non tamen similiter, sed infra, » hoc est, imperfectius quam illi. Propterea, inquit, « ut ego existimo, nihil inordinatum, » subauditur, fuit vel fit, « si theologia angelum vocat summum sacerdotem secundum nos, » id est eum, qui secundum nos homines summo sacerdotio fungitur, vel angelum vocat secundum nos, quia nobis videlicet annuntiat verbum Dei: et ideo angelum, quia « participantem juxta virtutem propriam, » hoc est, secundum gratiam ex proprio officio sibi datam: « participantem » dico « prophetica proprietate » angelorum, quia ei competit prophetizare, et annuntiare verbum Dei sicut angeli annuntiant. Et illum, dico, etiam « extentum, » vel provectum, sive sublimatum ad manifestativam similitudinem eorum scilicet angelorum, quia in hoc similis est angelis quod secreta Dei ad eruditionem subjectorum manifestat vel revelat. Nec mirum si homines angeli vocantur, cum angeli, et homines pariter dii vocati sunt.
Hoc est, quod dicit: « Invenies autem, quod et deos theologia vocat ipsas coelestes, et superiores essentias, » hoc est angelos, et non solum illos, sed « etiam quosdam » apud nos, id est nostri generis viros, scilicet « mirabiles, et amicissimos Dei. » Quare autem homines angeli, vel homines dii vocentur, causam subjungit: Quia videlicet divinitas, cum sit secreta et remota secundum excellentiam naturae suae ab omni creatura, tamen a rationabilibus mentibus, quae se per virtutem ad unitatem illius et illuminationem convertunt, quodammodo concipitur, et participatur: et ideo inquantum divinitatis participes sunt, secundum aliquem modum non inconvenienter dii vocari possunt.
Hoc est, quod dicit: « Et quidem divinum secretum, » id est divinitatis secretum, « et remotum est, et supercollocatum est superessentialiter simul omnibus rebus; et nullum eorum, quae ab eo sunt, » subauditur condita, « valet omnino, et proprie nominari simile ei; » quia Creator et creatura expresse similia esse non possunt. « Verumtamen quaecunque virtus intellectualium, et rationalium, » hoc est angelorum « et, » ut universaliter dicatur, « qualiscunque virtus, » sive angelorum, sive hominum « convertitur ad unitatem ejus, » scilicet divinitatis; et qualiscunque virtus extenditur incessabiliter ad divinas ipsius Deitatis illuminationes capiendas, illa virtus digna facta est divina imitatione per similitudinem, et divina univocatione per appellationem: digna dico facta est virtus illa secundum virtutem, id est intantum digna inquantum virtus est. Ita tamen si hoc justum est dicere, ut aliqua virtus quantumvis magna digna esse possit « divina imitatione, et divina univocatione. »
Chapter 34 of 42