93. Hymnus de passione Domini nostri Iesu Christi
Tota vita Iesu Christi
crux fuit et martyrium,
hunc sequi suum servulum
decet per iter asperum.
Memor ero, quamdiu sum,
laborum atque dolorum,
quos Iesüs meus Dominus
gessit in carne positus.
Passio tua, Domine,
facta est amara valde,
o quantum me dilexisti,
cum pro me mortem subisti.
Semper crux, clavi, lancea,
fel, arundo, cum spongia,
sputa, corona spinea
et dira tua vulnera
Cordi meo sint infixa
et in memoria scripta,
nam sunt amoris stigmata
sponsique murra electa.
QXGS3O9X53eXs3 XCIII. XCIIII:
LONDAN Dant]
Serve meus, me respice,
quot sumpsi vulnera pro te,
stude vicem rependere,
quamvis impari pondere.
Prospera mundi despice,
adversa libens suscipe,
mecum in cruce morere,
ut mihi queas vivere.
O iesu, splendor gloriae
et spes futurae patriae,
quanto pro me es vilior,
tanto mihi es carior.
Pudeat nunc sub capite
spinato membrum gaudere,
cum et amara bibere
voluit Conditor vitae.
Sit honor, laus, devotio
Iesu, Mariae Filio,
tenso crucis patibulo
pro redimendo populo. Amen.
Chapter 86 of 103