99. Hymnus de sancto iohanne baptista
T
(Bonae mater ecclesia,
NS de praecursoris gloria,
hic est Iohannes Baptista
repletus Dei gratia.
Sanctus natus ex utero
exultavit in gaudio,
cum Redemptor virgineo
clausus adesset thalamo.
Annis adhuc sub teneris
cunctis relictis civibus
instinctu sancti Spiritus
fit eremita strenuus.
Pelle cameli legitur,
locusta vili pascitur,
viam angustam graditur,
per quam caelum ascenditur.
Tantis fulgens virtutibus
Iohannes compar angelis
praedicavit in populis.
Ecce Agnus Dei Christus.
Ab eius sacris manibus
baptizatur Altissimus,
stupet Baptista humilis,
quia sic fecit Dominus.
Traditur tandem carceri
ardens lucerna fidei,
feritur amicus Sponsi
gladio regis impii.
Sed mox assistunt angeli
voce canentes parili,
huic debetur martyri
corona iure triplici.
Nam doctor fuit inclitus
et martyr invictissimus,
sed et virgo purissimus
Iohannes vir sanctissimus.
Deo Patri sit gloria,
ejusque soli Filio,
cum Spiritu paraclito,
et nunc et sine termino. Amen.
oF
(e653e/153e253eX53 OC LESHLOSDLESHLESD
Chapter 92 of 103