96. Hymnus de sancta caecilia virgine
En virginis Caeciliae
& fulget vita clarissima,
quam sponsus pudicitiae
elegit ab infantia.
Quae Christi evangelium
abscondebat in pectore,
ut Iesum nitens lilium
casto servaret corpore.
Hinc amor et devotio
fervebant cum colloquio,
hinc diebus ac noctibus
sacris intendit fructibus.
Nam duos fratres nobiles
Christi effecit milites,
quos per eius vestigium
hortatur ad martyrium.
Haec cernens tunc episcopus
Vrbanus, vir angelicus,
resolvitur in lacrimis
de fructu tantae virginis.
Domine Iesu suscipe
de manibus Caeciliae
fructus casti consilii
sicut odorem balsami.
O beata Caecilia,
devota Christi famula,
per tua sacra merita
nos Deo reconcilia.
Deo Patri sit gloria
ejusque soli Filio,
cum Spiritu paraclito,
et nunc et sine termino. Amen.
Chapter 89 of 103