1. Epistula incitativa ad spiritualem profectum
Arissime frater libenter tecum divido si quid boni Dominus pauperi servo suo suggesserit. sed spero quod Dominus sollicitus erit mei et tui similiter. Vnde oro eius clementiam: ut eleemosyna communis sit nobis de largitate mensae eius. Occurrit hodie Dominus mendico suo cum suavissimo pane de caelo. Dulcis admodum et gratiosus sermo infusus est in auribus meis. Sonuit enim lectio Apocalypsis: et de multitudine tantorum mysteriorum retentus est apud me brevis versiculus. Plura capere non sufficio: sed nec pauca quae obscurius sonant. Dedit Dominus ut aliquid breviter et dulciter sonaret unde traheretur affectus, utinam donet etiam ut hoc ipsum aperiatur intellectui; quia si spiritalibus videtur liquidum: manet tamen carnalibus occultum. Volo ergo te participem fieri huius muneris.
($39X8539X539753 EPISTVLA LENK ODODO Nam tunc vere comites individui sumus cum in Christo unum sapimus: unum quaerimus et ad unum tendimus. Appone aurem et ausculta diligenter squod tonat valde dulciter. Qui habet inquit aurem audiat quid spiritus dicat ecclesiis. Vincenti dabo manna absconditum. Et dabo illi calculum candidum: et in calculo nomen novum quod nemo scit nisi qui accipit. Audis iam frater caelestem vocem? Vtinam et interiorem cordium nostrorum auditum tangat: ut vim virtutis illius sentiamus. Sermo vivus est et omni acceptione dignus. O quam caelestis vox: quae nil terrenum fatur. Quod si caro non capit capiat spiritus: quo nimirum totus hic sermo plenus est. Verba inquit quae ego loquor: spiritus et vita sunt. Spiritus est qui vivificat: caro non prodest quicquam. Non ergo sentit arcana super-. nae revelationis homo externus carnalis vagus et elatus: Paulo attestante qui ait. Animalis homo non percipit ea quae sunt spiritus Dei; stultitia enim est illi, et non potest intellegere, quia spiritualiter examinatur. Spiritualibus ergo loquitur qui spiritu facta carnis mortificant et mundum odio habent, et maligna diaboli consilia respuunt; hi enim primitias spiritus habentes quid sit hoc abscondi- GS INCITATIVA AD SPIRITVALEM PROFECTVM © tum manna ignorare non possunt: quia hoc gustando potius quam legendo vel audiendo, didicerunt. Datur autem manna dilectis filiis ex amore Deo Patri servientibus: qui eius voluntati sempers placere, eius gloriam student quaerere. Et si non horres accipere: manna interiorem mentis exprimit dulcedinem sive consolationem sanctorum in hac vita.
Est igitur congruus sensus. Vincenti dabo manna absconditum, contemnenti carnalem consolationem dabo spiritalem; respuenti terrena et exteriora bona ostendam caelestia et interiora charismata: quae merito sui excedunt omnia alia delectamenta. Talia ac tanta etiam existunt ut dignus nemo sit cognoscere: nisi prius discat vana et vilia solacia contemnere.
Scriptum est enim. Vir insipiens non cognoscet: et stultus non intelleget haec.
Libet autem pro expugnandis vitiis et malis consuetudinibus vincendis, aliqua latius hic introducere.
Sicut quondam filiis Israel in deserto habitantibus Deus manna pluit; ita et modo spiritalibus filiis suis: gratiam internae consolationis contra temptamenta tribuit. Tamdiu filii Israel illo cibo aliti sunt donec terram promissionis attingerent; et quamdiu electi in mundo peregrinantur pane vitae et intellectus foventur:
G309X$63e9X53eX$3 EPISTVLA ZLOSHLESMLESHLO donec deposito corpore terram viventium intrent. Dum autem de frugibus illius terrae manducare coepissent statim manna desiit: et dum sancti assumpti fuerint in beatitudinis gloria, amodo non indigent recreari nostro more spiritali alimonia. Vnus tamen panis est qui angelos pascit et homines: animas in gloria, et viatores in gratia.
Sed est quod me multum movet; quia plures sibi deesse manna causantur: plures etiam qui illo refici consueverant gustum iam perdiderunt. Quae est -alia causa huius ariditatis et insipidi oris vestri; nisi quia ad egena et infirma mundi solacia reversi estis? Mementote egressionis vestrae ex Aegypto. Dies ille memoriale nominis Domini in sempiternum recordetur. Nulli dubium quin manus Domini vobiscum erat: alioquin in saeculo remansissetis. Vbi est ergo ille spiritus ille primitialis fervor; intentio firma, propositum immobile, fortis ut mors dilectio? Quodammodo armati egressi estis mundum: dum constanti animo omnia perferre adversa vilia et aspera assensi estis. Insuper et cum gaudio venistis ad montem Dei Oreb, ad audiendum legem vitae et disciaoplinae: dum monita seniorum libenter audire et secundum ea religiose vivere GS INCITATIVA AD SPIRITVALEM PROFECTVM ve respondistis. Cur ergo nunc vos itineris taedet; cur ad sarcinas sedetis et gravati ingemiscitis? Iam propter tempus et annos de fructibus terrae promissionis, botros et mala granata aliis afferre et propinare deberetis: et ecce vobis manna etiam deest. Convertimini filii revertentes; quia si corpore non estis reversi ad saeculum: tamen corde adhuc tenemini in variis desideriis terrenorum.
Pro dolor multi spiritaliter exeunt Aegyptum; transeunt mare rubrum: ambulant per desertum; portant tabernaculum et vasa eius: sed non intrant terram promissionis. Paene omnia accidunt eis quae contigerunt filiis Israel, qui murmurantes contra Moysen paenituerunt quia educti sunt de Aegypto.
Sic sic quam plures hodie reperiuntur qui mundum relinquunt, parentes et amicos deserunt; peccata et vitia plangunt praeterita, carnalia desideria abominantur: ignotam iustitiae normam ad manum magistrorum ducti sequuntur; vitam Christi crucifixi aspiciunt: et iugum Domini suave in oboedientia et abnegatione propria ferunt; ita ut omnes parati et ferventes sint ad labores ad abstinentias: mites ad increpationes, humiles ad obiectiones; patientes ad correctiones, et ad adversa quaelibet et indigna con- G3O92530X6:09X$53 EPISTVLA ZESHLOSHLESMLO stantissimi: sed non in tali fervore omnes perdurant. Nam aliquanto tempore egressionis id est conversionis suae peracto: minus cauti et solliciti de profectu suo sincidunt in varias temptationes et aegritudines passionum; ita ut nonnulli se incepisse contristentur: quidam vero deliberant et modum excogitant redeundi. Alii autem etsi manserint cum tepore quodam et usu asinariam molam trahunt: quia parvam devotionem et affectum habent in his quae agenda didicerunt; laboriosa et dura omnia sentiunt: quia manna non habent. Caelum videtur eis isaeneum et terra ferrea: quia neque caelestia contemplari neque agrum cordis virtutibus et devotis exercitiis excolere sciunt. Dicunt tamen quia libenter essent devoti; libenter haberent virtutes: vellent se vicisse suas passiones. Sed non sufficit tantum bene velle: si deest manus et opera. Oportet quod laboretis; quod vim naturae faciatis: sicut Dominus dicit. Regnum caelorum vim patitur: et violenti rapiunt illud. Violentia opus est: et scitis quod sancti non otio et somno promeruerunt regnum Dei. Vsquequo tardatis et quare non armamini contra passiones ut optineatis virtutes; et diversas consolationes GS INCITATIVA AD SPIRITVALEM PROFECTVM Z& suscipere digni inveniamini? Quanto amplius tardaveritis tanto peius semper fiet: et sine labore et dolore optatam requiem non percipietis. Petite et accipietis; quaerite, et invenietis: pulsates et aperietur vobis. Pigritia et neglegentia vos tenent: sed contra has primo accingimini et bellate proelia Domini. Quid neglegitis proprium profectum? Certe pro vobis est: et pro pace vestra erit labor vester. Dicit scriptura. Modicum laboravi: et multam requiem inveni.
Sed forte respondetis. Adversus vitia et passiones certare quis semper potest? 15 Multae sunt et paene insuperabiles ut nobis videtur. Quis tantam sustinere potest vexationem? Audite increduli et rebelles delicati milites et servi pigri; laborem attenditis, pugnam consideratis ; sed de praemio et victoria cur non cogitatis? Et quid est omnis labor ad aeternam requiem; et quid brevis exercitatio ad bonae conscientiae consolationem ?
O si inciperetis et fortiter ac integre proponeretis: ut aut vincere aut mori eligeretis; profecto leve Domino auxiliante sentiretis: quod modo insuperabile putatis. Vix aliquando ita vitiosus quis repertus est: cui diligentia cum perseao verantia boni virtutes negavit. Videtur vobis laboriosum vincere passiones vestras: sed nisi edomitae fuerint numquam habebitis veram cordis requiem. Quando ergo alii cum Deo sunt in devotione et bona pace: tunc vobis erit tristitia gravedo et taedium foris et intus. Numquam eritis securi et veraciter laeti: nisi mortificaveritis carnalitates vestras.
Et si non trahit vos sanctorum religio- Sitas et plurimorum devotio; terreat saltem miserabilis inopia vestra: et divinae ultionis sententia. Congregabo inquit Super eos mala: et sagittas meas complebo in eis. Consumentur fame: et isdevorabunt eos aves morsu amarissimo. Satis dure intonant versiculi isti; et utinam convertant vetustatem vestram: quatenus innovati et fervidi effecti, meliores vos cotidie et alacriores faciant promissa Spiritus sancti. Vincenti ait dabo manna absconditum. Si volueritis et audieritis me: bona terrae comedetis. Orietur vobis pro spina pulcherrima rosa: et pro tribulo candidissimum lilium.
Magna sunt haec: dulcia et consolatoria cupientibus proficere.
Non ergo te conturbet homo Dei: non te deiciat multitudo vitiorum. Crede Deo et spera in eo: et eris melior victor soquam fuisti. Dominus pugnabit pro te: et tu tacebis. Intellegisne hoc? Do- GS INCITATIVA AD SPIRITVALEM PROFECTVM Le minus ipse dabit fortitudinem ut resistas irae, pigritiam excutias, et concupiscenti animo non consentias ; et tu tacebis: quia tibi hanc potentiam non ascribes, te propter hoc non elevabis; sed Deos totum pure tribuas: qui astitit a dextris pauperis: etiam quantum vales hominibus absconde: et nihil aliud quam infirmum et inopem te confitere. Si quando insurrexerit contrarius tibi et dixerit quod non libenter audis; esto patiens et tace: illatis malis Dominus respondebit. Iustus enim Dominus: inultum non patietur abire quodcumque nocivum verbum. Quid tibi nocere potest alterius malitia; si contra te inflatur si detrahit: si obiurgat? Se ipsum magis prodit: quia bonus non est. Nam si tu bonus fueris et in patientia manseris; nil mali tibi intulit: sed potius meritum tuum auxit. Tu clarior ex obprobrio coram sapientibus: tu probatior ex virtute patientiae. Nemini nocet pravitas alterius: neminem laedit verbum contumeliosum, quamdiu ipse pius et immotus fuerit. Omnis homo qualis interius est: talis ei exterior adversitas erit. Quia si tu bonus simplex ac rectus ac Deum timens probaris; nemo tibi bonitatem iustitiam et pacem tuam potest auferre: nisi eam voluntarie reliqueris. Non estao magna patientia: quam parva res pertur- GXG391539X$636563 EPISTVLA LOLGLESMLOSHLO bat. Disce ad minus tacere ad iniuriam: quia prudentis est tacere in tempore malo. Qui vincere desiderat: victum se tradat. Cogita de corona non de iniuria; set quomodo possis alium sanare: non quid possis e contrario quasi zelo iustitiae motus respondere. Si ille non ignoscit tu ignosce; quia ut frequenter maiorem habet culpam qui alteri irascii0 tur: quam qui iratum patitur. Miserorum proprium est conqueri; et impatientium citius commoveri: et causas aliis imponere. Tu ergo esto libenter reus ut fias ante Deum innocens; tu primo a te ipso isincipe: et sic poteris etiam alium sanare. Audiat tamen qui zelum videtur habere adversus aliorum defectus: qui indignatur si quid contra iustitiam agitur. Quam recte et prudenter ageres, si zelum tuum etiam contra tuam commotionem exerceres: et quod in alio reprehendis, prius in te emendares. Cum ergo aliorum culpis irasceris; quid iuvat de oculo fratris tui festucam tollere: et tuae impatientiae motus non cohibere? An tibi videtur non esse festuca; sed potius trabs illius culpa? Vide ne forte ex tuo iudicio trabem suspiciose reputes: quod coram Deo vix festuca habetur. Non fidas nimis proprio iudicio: quoniam homo es et non Deus. Sive tamen GS INCITATIVA AD SPIRITVALEM PROFECTVM Ze magnum sive parvum fuerit; utiliussemper te ipsum consideras: quia et tu peccator es et curatione indiges. In quo ergo alium iudicas: te ipsum condemnas cum eadem facis. Quid enim mihi prodests si aliquem verbis meis sanavero; et in propriis passionibus mansero ?. Bene illi cui malitia mea cedit in bonum: sed vae mihi propriae salutis interemptori. Non est indicium mansueti cordis inconsiderate alium corripere, aut in correptione modum transire; vel non posse motum invectionis differre: donec ira in mansuetudinem, et zelus amarus redeat in dulcedinem. Forsitan tunc videbis non esse tantae culpae reum quem reprehenderas ; ac etiam magis excusabis: super quo prius subito indignabaris. Sed et tuae malitiae imputabis non incongrue quod tantillum non potuisti iniuriae perferre: lugebis quoque plus iniustam correptionem quam illius culpam.
Pudeat igitur te nondum didicisse parvos fratris defectus tolerare: qui cotidie infirmitatem propriam ab aliis desideras portari. Cur ergo eandem misericordiam non exhibes alteri; quam optas fieri tibi? Revertere ad temet ipsum et pertimesce: ne gravius deliquisti indignando et male ferendo quam frater tuus peccando. Ille forte casum suum mox ut G3O9X539X$539X$3 EPISTVLA ZOSHKOSHLESHLO agnovit flevit et de cetero cavere proposuit: tu vero impatiens et incompassivus peccatum tuum nec inspexisti nec flevisti. Adhuc ille satis bene in corde suo per amorem tecum stat et nihil mali de te aestimat; sed se magis humiliat: et te super se iustificat. Videas ergo ne ille qui videtur peccator in regno Dei te praecedat; et tu cum iustitiae praesumptione similis fias superbo Pharisaeo: qui reprobatus est a Domino propter suam superbiam adversus publicani humilitatem.
Ecce iam aliqualiter audisti carissime isquomodo te ipsum debeas vincere: et zelum contra propria vitia exercere. Studeas ergo magis ac magis proficere: et semper aliquid vitiosae consuetudinis amputare. Sicut neglegentia vitia nutrire solet et virtutes amittere: ita diligentia quaelibet inveterata mala evertit et expugnat. Nam et si labor est in principio pugnae; tamen cum videris paulatim hostes ruere: consolaberis de prospero fine. Impedit nos valde: quia non audemus violentiam inferre naturae.
O quantos labores faciunt homines pro terrenis lucrandis: et nos pro aeternis bonis marcescimus. Nauta petit mare: a0 mercator circuit regiones; miles fert arma bellica: rusticus vomere scindit GS INCITATIVA AD SPIRITVALEM PROFECTVM %® arva. Et sine labore non queunt divitias et honores optinere. Vt quid ergo nos virtutes sine magna sollicitudine adipisci credimus ?
Hodie aliquid inchoare: et cras modi-s cum addere; et sic diebus singulis virtutem virtuti: propositum proposito iungere; perficit hominem virtuosum: devotum purum sanctum et religiosum, Deo carum et hominibus gratiosum. Hoc ordine promeretur homo nomen novum in calculo clausum: quia calcatis vitiis efficitur candidus interius; et saepius fruitur consolationibus supernae dulcedinis: quae ignotae manent carnalibus i et tepidis.
Ruminemus igitur sedula mente praesentem versiculum adversus detestabilem desidiam; ad igniendum nos et fratres nostros in amorem spiritualis processus: et ut vitia nostra curentur et donationes caelestium virtutum in nobis augeantur. Neque enim fraudabit a desiderio suo fideles certatores Spiritus sanctus: qui ut viriliter decertarent hortatoria voce insonuit dicens. Vincenti dabo manna absconditum.
[Ij
Chapter 1 of 5