Skip to the text

5. Epistula de pia memoria defunctorum

vium iam temporis praeteriit di-25 NI lecte frater quo decreveram aliquid pro pia memoria defunctorum caritati tuae insinuare; et maxime parentum nostrorum et amicorum specialium, om- G3945397X5397453 EPISIVLA LOX DXOK niumque devotorum quorum nomina Deus in libro vitae scribere dignetur, et inter sanctos suos collocare animas eorum: sicut et corpora eorum apud nos sepulta ssunt in terris.

Nos debemus libenter pro eis et pro omnibus fidelibus defunctis orare: quia hoc opus est summae caritatis et misericordiae.

Sicut igitur nobis desideramus subveniri post mortem: ita et eis quantum melius possumus Domino opitulante laboremus subvenire. Qui enim pro animarum liberatione fidelis et sedulus fuerit: isnimirum et sibi ipsi plurimum proficit cum pro talibus orans nequaquam se spoliat orationis fructu, et insuper sibi recordationem mortis adducit; et vix sine compunctionis gratia ad solita redit, sciens quia omnes viam universae carnis ingressuri sumus: et quod illi iam expleverunt certissime sibi constat futurum.

Oremus igitur pro caris nostris, quia post modicum eos sequemur: et cum melius habuerint omnino in eadem necessitate recordabuntur nostri. Non sit fides nostra ore tenus neque quae in facie sunt respiciamus: sed dilectionem faciamus sive praesentes sive absentes corporaliter fuerimus. Caritas enim numquam excidit; et qui se in veritate di- GALICA DE PIA MEMORIA DEFVNCTORVM OV ligunt: se ipsos oblivisci non poterunt.

In necessitate probatur amicus fidelis.

Etenim impium et crudele nimis, si videas fratrem tuum aut amicum cordis tui carceri traditum vel flammis iniectum, necs moveris ad fletum; et cum manum porrigere possis nihil agis caritatis: ac etiam si loqui aliquid pro eius quiveris liberatione, clauso pertranseas ore.

O fidelem Samaritanum qui viso homine vulnerato a latronibus et expoliato: misericordia motus est. Heu heu pincernarum magistro qui oblitus est Ioseph sui interpretis: cum de carcere esset eductus. Sic timeo quod multotiens conis tingit cum aliquis amicorum obierit et pro se instanter orari petierit ac fidei viventium se commendaverit: quod nonnumquam oblivionem accipit aut parvam aut tardam sentit advenire expiationis hostiam, quam sperasset.

Propter quod dilectissime me ipsum et te pariter admoneo: ut pietatis oculum frequenter dirigamus ad memoriam defunctorum; et quicquid pro eorum absolutione noverimus prodesse devota exequamur festinatione, ponderantes quam gravi tenentur tormento: et quia nisi purgati fuerint ad requiem transire non possunt. Eorum etenim consolatio et libe- 3o ratio: maxime in Christi meritis et sanc- 6394539453953 EPISTVLA LENAO OX torum suffragiis et fidelium constat oblationibus.

Simus ergo ferventes ad solvenda beneficia salutaria: et devote oremus pro eis sgeneraliter et privatim. Attente vigilias legamus, libenter et saepius ad missam -ministremus; et cum sacerdote vota labiorum nostrorum in conspectu summi et veri sacerdotis offeramus: qui est hostia dignissima ad exhaurienda omnium peccata. In illa hora dum Christus in altari inter manus sacerdotis Deo Patri pro salute vivorum et defunctorum offertur; te ipsum cura cum omnibus tibi in isorationibus commendatis offerre in acquisitionem et possessionem perpetuae salutis: et ut omnes sint participes huius pretiosissimi sacrificii quod immolatum semel in cruce sufficiens est pretium pro peccatis totius saeculi, habeas tunc specialem memoriam eorum qui tibi sunt commendati; et recita nomina eorum in praesentia Christi: et reverenter ac devote saepius flecte genua cordis tui ubi consistis ante fontem miserationum Domini.

Quotienscumque etiam te ad perceptionem corporis Christi praeparas et perceptum tecum habes, esto quaeso memor aofidelium defunctorum et implora tanto ardentius misericordiam eius, quanto cer- ASS DE PIA MEMORIA DEFVNCTORVM £e Seo tius retines in te pignus aeternae redemptionis. Saepe de mane saepe de vespere, sed et in labore et tempore scripturae carissimorum tuorum recogita obitum: quomodo habeant, et quomodos aliquid facias pro eis quod ipsis potest prodesse et tibi nihil obesse.

Antequam comedam suspiro ait sanctus Iob. Ex quo verbo pietatis tibi et compassionis innuitur opus: ut numquam cibum corporalem sumas nisi prius fidelibus defunctis aliquam spiritalem eleemosynam mittas. Ego novi aliquorum talem esse consuetudinem: qui signo refectorii facto se expediunt et vacant orationi adis refrigerium animarum fidelium: quorum eleemosynis sustentantur.

Chapter 5 of 5