Skip to the text

3. Epistula pro confortatione cuiusdam temptati

JQ yvssiiamss carissime de manu Dei 4 quicquid voluerit super nos venire Deus. Nihil enim sine iusta et certa causa agitur in terris. Et ideo curemus nos Deo subicere cor nostrum et sensum nostrum: ut respiciens humilitatem et patientiam nostram bene disponat desiisderium nostrum. Inclinemus nos sub sancta et gloriosa maiestate eius, quia pulvis sumus: et cogitemus quam magnum et dignum sit ut recogitet de nobis aliquando Deus. Ex hac humili aestimatione sensus nostri et accusatione culparum nostrarum; confessioneque iusti iudicii Dei quod ut frequenter occultum, semper autem rectum est: apprehendamus spem et confidentiam ad ipsum et oremus largiter; atque ab aliis etiam intime flagitemus orationes: quatenus sua maxima pietas nostram miseriam et tribulationem tantarum temptationum immutare dignetur. Nec ideo diffidamus GS PRO CONFORTATIONE CVIVSDAM TEMPTATI Z& de nobis quia multa contraria sentimus et patimur: et saepius quam vellemus et gravius quam alii temptamur, vel quod inconstantes sumus et tam parum laborare possumus; seu quod totiens cadi-s mus et tarde resurgimus, aut quod tam indevoti et aridi invenimur: et parvum appetitum ad virtutes et at Deum sentimus. Omnia ista solent bonis accidere: et saepissime devotissimi talia sunt experti.

Cum ergo taliter nos affligi senserimus inter tristitias totidem: Domino humiliter dicamus. Domine Deus si dignus non sum nec tibi placet ut liberer a pressura cordis mei; saltem hoc mihi largiri digneris ut patiens sim: et non murmurem contra virgam tuam qua me percutis. Memor etenim bene sum quid canitur in ecclesia tua. Tunsionibus pressuris expoliti lapides: et quia illic introducitur omnis qui pro Christi nomine hic in mundo premitur. Propter quod peto; ut quacumque pro culpa ista patior ad meam purgationem semper pervenire facias: et pro signo clementiae, non reprobationis furore capienda esse doceas.

Debemus ergo sic nos Domino integro affectu resignare: et plus eius bonitati confidere quam audemus postulare. Eius creaturae sumus: et ipsi cura est de no- G39X$3eX53eX$3 EPISIVLA LRAD bis. Qui vocavit nos ipse adiuvabit nos et custodiet nos a temptatione hac in aeternum; ut non velimus cum hoc mundo gaudere: neque latam viam quam smulti tenent denuo ambulare.

Admoneo te attende scripturas sanctas. Sequi vis Christum; an mundum istum? Credis apostolo an magis philosopho? Christus dicit. Intrate per angustam portam: quae ducit ad vitam. Et iterum. Tollite iugum meum super vos: et discite a me quia mitis sum et humilis corde. Dicit apostolus. Nolite conformari huic saeculo: et si secundum cari5 nem vixeritis moriemini. Nemo vos seducat inanibus verbis. Quicumque sunt Christi: carnem suam crucifixerunt cum vitiis et concupiscentiis. Ego Christo confixus sum cruci. Ego stigmata Domini Iesu in corpore meo porto. Mihi mundus crucifixus est: et ego mundo. Omnia arbitror ut stercora: ut Christum lucrifaciam. Ista sunt verba apostolica: sed apud philosophos et saeculi prudentes stalia non invenies. Et quamvis aliqui gentiles contemptum divitiarum laudabant et voluptates spernebant et eorum doctrinam multi hodie commendant; de Christo tamen nihil sciebant, nec aeternae vitae aoamore id agebant: sed evanuerunt in cogitationibus suis. Et omnes ni fallor GA PRO CONFORTATIONE CVIVSDAM TEMPTATI Ze homines cupiunt esse cum Christo et ad populum eius pertinere: sed pauci voluntsequi vitam Christi. Iterum dicunt se diabolum odire; et eius vestigia nolle sequi: sed vita paucorum continentium s se a saecularibus actibus carnalibusque desideriis ostendit quia multi sunt ex parte eius. Opera probant cuius servus quis fuerit.

Ait ergo Christus. Qui sequitur me non ambulat in tenebris: sed habebit lumen vitae. In mundum hunc ego veni ut qui non vident videant: et qui vident caeci fiant. Ac si diceret. Ego humilis et pauper in hoc mundo apparui hominibus ut exemplo meo efficiantur simplices et humiles: et intellegant opera divina et caelestia miracula ad credendum mihi. Et qui se ipsos peccatores et despectos et quodammodo caecos et inscios cognoverint: per gratiam meam illuminari digni erunt, sicque capiant devota humilitate; quod superbi et apud se sapientes nequaquam intellegere queunt: atque idcirco in caecitate cordis et stulta opinione manent; aestimantes suam doctrinam certiorem, meam autem dubiosam et mundo exitialem. Sicut olim Iudaei Christum praesentem in carne contemnebant: sic modo plures carnales eum contemptui o habent et in caecitate pro dolor per- G3OX5639X5309X53 EPISTVLA LOALO severant. Malunt potius credere sibi quam evangelio: et carni magis servire quam Deo. Atque ideo longos optant dies et voluptuosos super terram; caelum autem srespicere neglegunt: et quam velociter tollentur ex hac vita non attendunt.

Haec si cogitas nimirum senties melius esse sequi humilem Deum crucifixum et passum pro nobis: et merito debere nos pati cum illo et relinqui a parentibus et amicis in hoc mundo.

Mane igitur apud eum qui te vocavit et ne discedas ab amore eius: sed ascende arborem crucis ut inde videas Iesum amisbulantem, et viam ad aeternam vitam praeparantem. Haec est via ait propheta: ambulate in ea. Via crucis vita nostra; via electorum, via paucorum: via amara, via vitae et salutis: via brevis; via directa, via laboris: via perfectionis. Via inquam crucis est: sed ducit ad gloriam, ad latitudinem, ad regnum caelorum; ad multa milia et frequentiam angelorum, ad dulcedinem mirabilem et interminabilem: ad longitudinem dierum in saeculum saeculi, ad desideratum finem omnium fruitionum et appetituum cordium; ad requiem et pacem securissimam: ad iucunditatem et exultationem amoenissimam. Quae brevi quodam versiculo qui cantatur in festo sanctae crucis pulchre tan- GS PRO CONFORTATIONE CVIVSDAM TEMPTATI X® guntur. Servi crucis crucem laudent: qui per crucem sibi gaudent vitae dari munera. Quia ergo vita Christi crux fuit debet vita Christiani etiam crux esse. Et multo magis vita monachorum clericorum: et omnium religiosorum in cruce erit. Extra crucem non est salus: praeter crucem non venitur ad regnum Christi. Oportebat pati Christum et resurgere a mortuis: et ita intrare in gloriam suam. Si aliam viam quaerimus: erramus et in perditionem ducimur. Et qui crucem fugere cupimus: in medium lacus ardentis picis et sulphuris incurremus. Crux nostra aeterno cruciatui comparata est delectabilissima. Labor noster perpetua requie donanda: levissimus est. Frangere voluntatem propriam crux est, et forte qua maior vix est: sed in inferno quis umquam vel in minimo sua voluntate utitur; cum semper quod nolit pati cogatur: quod voluerit numquam accipiat? Fili inquit recordare quia recepisti bona in vita tua: et Lazarus similiter mala. Comedisti bibisti: et saturatus es nimis. Meliora et delicatiora elegisti tibi vestimenta: et ornatus es. Risisti cantasti saltasti prae laetitia; nec prohibuisti cor tuum a voluptatibus: sed quodcumque libuit sine contradictione implesti. Et haec existimasti partem tuam | GICETGCTGLEWGS_ EPISTVLA LENKO ONK et regnum tuum et gloriam tuam: nec de Lazaro quicquam cogitasti, quantum egeret, quantum pateretur, quantum infirmaretur. Recordare ergo fili quia rescepisti bona in vita tua: et Lazarus similiter mala. Nunc autem hic consolatur: tu vero cruciaris. Ille dum viveret crucem habuit et ad modicum spatium se sustinuit: tu dum viveres caelum tuum in i0terra habuisti et libenter vitam in deliciis protraxisses; sed nunc ille nec poenam corporis nec animae patitur, sed in requie beata laetatur: tu vero et modo cruciatum in anima habes, et postea simul isin corpore et anima torquendus damnaberis. Haec meditare inter temptationes tuas: et Domino aspirante cessabit earum impetus. Nam solet ardor ardore expelli: et labor labore graviore minui. Sta ergo in loco isto quem elegisti; et eleva patientiae clipeum contra ictus temptationum: mori eligens magis quam cedere antiqui hostis vexationibus. Qui vicerit ait Spiritus sanctus faciam illum columnam in paradiso Dei mei; et scribam super eum nomen Patris mei et nomen civitatis novae Ierusalem. Insuper sanctorum exempla intuere: et eorum sufaofragia iugiter quaere. Memento quantum sancti pro vita aeterna laboraverunt:

GS PRO CONFORTATIONE CVIVSDAM TEMPTATI ®© in qua nunc cum Christo sine fine regnantes gaudent. Quanto in mundo despectiores et pauperiores fuerunt: tanto nunc gloriosiores et nobiliores in caelo refulgent. Propter amorem igitur Christi et locus et status inferior semper plus placere debet et dulcescere cordi tuo: quia vanitas est in hac vita aliquid apparere. Quanto in inferiori et humiliori statu quis fuerit: tanto verius saepe bona agit et facilius habita custodit. Si alii nos praecedunt; quid ad nos? Sequamur Iesum in humilitate et simplicitate: et non curemus humanam vanitatem. Nos propter Christum stulti ignobiles et infirmi: nos propter illum libenter simus abiecti et novissimi reputati. Ego inquit sum vermis et non homo: obprobrium hominum et abiectio plebis. Quae maior gloria; quam cum Christo gloriari in cruce? Quae maior consolatio cordis: quam portare viventem imaginem Crucifixi? Confortare igitur et esto robustus: et ne timeas quia ego tecum sum ut liberem te dicit Dominus. Compassusos tibi, locutus sum tamquam infirmus infirmo: ut pariter in Domino consolati per ipsum convalescamus in ipso. Amen.

[Ij G3O9X63e9X5939X53 EPISTVLA LOROLO

Chapter 3 of 5