4. Epistula de conversione et perseverantia in bono proposito
PERSEVERANTIA IN BONO PROPOSITO. dE?) nece frater intime congaudeo tibi ;
Ze quia invenisti locum Deo sersviendi. Sit Dominus noster exhinc benedictus: qui te vocare dignatus est ad suum servitium. Agnosco hanc vocationem 'donum Dei esse; quoniam non ex meritis tuis sed secundum misericordiam suam de saeculi vanitatibus te eripuit, et in electam societatem perduxit: ubi audires atque oculis etiam cerneres qualiter illi servires. Quam multi divites nobiles et potentes quam multi sapientes islitterati et famosi adulescentes in hoc saeculo miserabiliter fluctuant; et abicere iugum diaboli a suis cervicibus non praevalent: nec illo spiritu adhuc moventur ut saeculo renuntient.
O vanitas vanitatum mundum diligere: et quae Dei sunt minus curare. Veniet tempus veniet cito tempus quando omnes saeculares et carnales delectationes simul finem habebunt; et tunc relinquent vel inviti praesens saeculum: qui modo voluntarii non sunt abrenuntiare pompis eius. Tu autem dilecte frater maiorem gratiam a Domino accepisti; quia inter tot sodales tuos a multis periculis cor- GS DE CONVERSIONE IN BONO PROPOSITO Ze poris et animae a laqueis diaboli es praeservatus: et in loco apto ad salvandam animam tuam constitutus. O quantas gratias Deo debes qui tibi regnum suum promerendum optulit: quod dives pecunias possidere non potest. Et quam miranda Dei gratia ut invalidus et imperitus sanctorum viam fortiter ambulet: quam robustus et doctus saepe subsequi vix valet. Recogita ubinam sunt olim tecum studentes: ubi illi familiares socii cum quibus vivere et ludere secundum carnem dulce erat; cum quibus peregrinari in remotis partibus non amore Christi sed cupidine temporalis processus et lucri iucundum tibi videbatur: quam multi iam obierunt quam multi etiam vagi in saeculo remanserunt. Bene de ipsis cum sancto Moyse dicere potes: consideratis finibus eorum. Vtinam saperent et intellegerent: ac novissima providerent. Audisti alios Romam pergere et pro beneficiis laborare; alios Parisius residere et ad magisterium tendere: alios perceptis dignitatibus et praelaturis in medio populis exaltatos iam esse. Tu autem quid? Gratias Deo quia nihil horum attemptasti ; immo et propter Christum iam veluti stercora ista mundana culmina et gaudia repufans: adiecisti etiam te ipsum conao temnere loquens cum beato David. Elegi abiectus esse in domo Dei mei: magis quam habitare in tabernaculis peccatorum. Tu utique elegisti hodie Dominum Deum in patrem cui servire regnare est: spro quo humiliari in praesenti saeculo aeternae exaltationis tibi causa erit. Pro illo labor requies, penuria divitiae, contemptus honor, tribulatio consolatio, infirmitas robur, maeror gaudium tibi semper sit. Et quo purius et ardentius eum amaveris: eo viliora terrena omnia censebis. Cave tamen carissime ne aliquando permittas maligni spiritus consilium inistrare cor tuum: ut contristeris quia amicos et socios reliquisti; et quia ipsi iam magni domini effecti nuntiantur: et tu adhuc permanes in innocentia tua. Noli audire eos qui te in aliam viam conantur trahere: et dicunt. Vsquequo sic transies, et quare ad altioris status gradum non tendis; nec aliud opus inchoas unde aliis etiam aliquem fructum feras? Solet enim diabolus post aliqua tempora conversionis 2: temptare servum Dei de praeteritis rebus in saeculo: de amicorum visitationibus, de multorum sociorum suorum conversationibus; quatinus talibus cogitationibus eum retrahere possit ad saeculum: a aut impedire a profectu et ab oblivione mundanorum.
GS DE CONVERSIONE IN BONO PROPOSITO ze Sed crede expertis, nocet Dei servo memoria et retractatio vitae saecularis: qui nondum plene sibi est mortuus.
Nocet etiam persuasio blanda multorum loquentium de altiori gradu et meliori s loco qui veluti sapientes prudenter consulere volunt: sed sensum Christi in abiectione et humilitate, in fuga mundi, et tenore artioris vitae non habent. Nam nudum Christum sequi aut recusant aut pigrescunt incipere: ne videantur proximis solacium subtrahere. Et quia gratiam et misericordiam non sentiunt quibus Deus sibi servientes et omnia relinquentes imbuit et confortat; durum sermonem hunc esse dicunt: omnibus amicis et rebus propriis abrenuntiare. Et sicut ipsi sapiunt: ita et aliis libenter persuadent.
Sed contra tales loquitur sententia Salvatoris. Cavete inquit ab hominibus. Multi enim sunt qui pulchris sermonibus et aptis ut ipsis videtur rationibus; viam levem et planam commendare sciunt, et hominem imperitum quandoque iustificant et laudant: atque per tales sermones bene proficientem et firmiter stantem quandoque vacillare faciunt. Verumtamen Deus conteret dentes eorum in ore ipsorum: quia iuxta iter sanctorum ao non ambulant neque loquuntur. Non GICFGSCTGSOFTS EPISTVLA ZOSGLOSHLOSOLO veniat anima mea in concilium eorum: et domus eorum longe sit a me. Ideoque frater dilecte numquam tibi placeat talia audire: et multo minus cresdere velis. Sive enim diabolus instiget sive homines fabulentur: quod incepisti in eo permaneas obsecro. Recurre ad evangelium: etoptimum audies remedium. Quid prodest homini si lucretur universum mundum; se ipsum autem perdat? Hoc apud te semper retine; et cuiusvis manus pugnaverit contra te: scuto evangelico utere. Sed solent quidam homines sine spiritu et scientia Dei obicere quandoque saeculo renuntiantibus. Ergo qui in saeculo sunt peribunt; et vos soli salvi eritis? Aut non potest aliquis venire ad caelum; nisi ita vivat sicut vos vivitis? Quid fabulamini sic iniuste contra Deum et servos Dei? Neque hoc Christus dixit: neque servi eius ita locuti sunt. Bene facite iuste vivite et mandata Dei custodite: et nemo vobis salutem negabit. Ad haec illi iterato. Mandata inquiunt vellemus servare: sed non possumus. Si debemus lucrari victum et necessaria vitae: oportet nos saepe contraria agere. Qui cum saeculo conversamur; saecularia negotia quoa0 modo cavebimus? Si ista perfecte consideratis et pericula atque fallacias mundi GASA DE PIA MEMORIA DEFVNCTORVM Leere non ignoratis; quid ergo obloquimini quia servi Dei mundum fugiunt, et monasteria aut congregationes devotorum intrant, ut Deo sine tali impedimento serviant? Si imitari non vultis aut non valetis: ads minus cóngaudere et adiuvare bonos pro vestra salute deberetis. Sed non plus frater de istis: quia nec taliter loquentes excusationem habent de peccatis suis.
Constanter igitur age; Christus qui tibi incipere donavit: ipse perficiet consolidabitque in finem propositum tuum. Ecce tempus breve mors incerta: omnia caduca et vana in mundo. Multi iam in sepulchris foetent qui diu se vivere aestimabant. Recesserunt a memoria hominum: qui in ore versabantur omnium. Colit mundus praesentes ; absentes nescit: deserit morientes. Beatius ergo contemnere fallacem et sequi veritatem: quae nobis pariter concedat vitam aeternam. Amen.
Chapter 4 of 5