2. Epistula de custodia habenda ad se ipsum
De custodia sui ipsius habenda.
(E Reer mi in Christo dilecte videas quomodo caute ambules: quoniam dies mali sunt. Magna cautela est servo Dei habenda in omnibus verbis et operibus suis. Nam qui non est praevisus in rebus suis: aut cito laedit aut laeditur. Et magnum damnum sentiet in fine: quisquis in principio fuerit neglegens aut praeceps. Diu perpendendum est antequam fiat aliquid: et saepius recurrendum est ad cordis habitaculum; ne ishomo sit absque consilio: sicut gens prava et exasperans quae non direxit ad Deum cor suum. Igitur praecedat oculus tuus omnia opera tua: et omnia age cum providentia. Nec incedas per aliena 2 facta te neglecto; quia nemo illo sapientior est: cuius anima sua semper in manibus eius est. Non habet homo cariorem thesaurum nec meliorem substantiam super terram si bene cogitaverit: quam animam suam. Debet igitur vigilare et semper esse in custodia animae suae: quia nihil comparari potest saluti eius. Salus eius consistit in veris virtutibus. Vera autem virtus odit et abominatur omne vitium. Quanto quis nititur contra vitia: tanto magis accedit ad virtutes. Quanto virtus amplius placet: tanto plus detestatur eius contrarium.
Cognitio vitiorum multum prodest ads superandum vitia. Plures non cognoscunt in veritate proprios defectus: et quidam quamvis sciunt non satis ponderant: aut Si ponderant cito oculos avertunt et obliviscuntur quod tolerant. Non est ita faciendum carissime frater; sed resistendum est semper malitiae et iniquitati: et remedium inquirendum et auxilium a Deo flagitandum. Maxime autem est obviandum motibus passionum in principio pugnae; quia si pugna creverit infirmus homo ubi erit? Ex parva re fit saepe gravis inquietudo; et ex verbo uno nascuntur multa verba: et de modico risu scaturit saepe grandis dissolutio. Parva contumelia generat stultis et inconsideratis hominibus difficilem exitum et profundum vulnus.
Bene ergo et prudenter agit qui omnibus neglectis se custodit: iudicat et ordinat. Tanto minus potest unusquisque providere sibi: quanto pronior est ad considerandum alios.
Desiderans habere pacem: debet habitare in Sion. Hoc est utile homini qui ao non invenit requiem in hoc saeculo ut confugiat ad Dominum; et cupiat cito dissolvi et esse cum Christo: quia non est alius qui pro nobis pugnet nisi ipse qui fecit nos. Si sentis insurgere vitia; soppone remedia quae scis tibi esse utilia: et quae audisti ab aliis cogita frequenter si tibi deserviunt. Cotidianum bellum gerendum est: quoniam temptamur cotidie. Nec est victus: qui vitiosam coni0 suetudinem saepe rebellare sentit. Dolere tamen debet quia adhuc in eo malum vivit: et nondum perfecte sibi mortuus est. Accipienda est semper nova fiducia: licet saepe deiciatur homo. is In speciali proponendum est et contra illa vitia fortius: quae magis molestant et frequentius adveniunt. Aliquando ira aliquando superbia, aliquando concupiscentia cor hominis tribulatur et vehementer inflammatur. Sed scuto orationis aut gemitu cordis aut invocatione sancti nominis Iesu est occurrendum: et in caelum respiciendum unde veniet omne auxilium. Et quandoque sic oret vel consimiliter. O bone Iesu: succurre mihi modo. Eia Domine Deus adiuva me. Quid ego miser agam sine te, quid incipiam et quomodo finiam Deus meus? Melius nosti quid tibi sit necessarium a0 magis; quia et hoc cotidiana docet infestatio: et qualiter evades docet et docebit Spiritus sancti unctio. Ibi igitur quaere auxilium et consilium: et ab €o postula cordis tui refrigerium. Considera te ipsum quid quaeris in operibus tuis: quid diligis, et quid nons diligis. Secundum desideria sua: Rt homo stabilis aut vagus. Qui multum concupiscit et multa habere vult: quomodo in se manebit? Dispergitur in omnem ventum caeli: et capitur laqueo desiderii terreni. Parva res est saepe propter quam adipiscendam generatur homini perplexitas magna. Sed qui omnia a se expellit permittens unumquodque stare sicut invenit: bene in paceis erit. Qui vero multis se ingerit ac multa ordinat et regit; iste se ipsum laedit et perdit. Et quia magister vult esse in rebus alienis: non est mirum si nescit esse discipulus in suis. O quanta ad-2o huc discere habet quae non videt. Quantum illi adhuc deficit: et o quam longe stat. Quid ergo vult se intermittere de aliis; et quae emendare non potest? Aut cur se implicat talibus quae ad ipsum nons pertinent? Quid pertinet ad me? inquis. Vt tantum cogites de te: et aliud quodcumque fuerit proicias procul a te. In ista cogitatione invenies te: et custodies et proficies maxime. Eris saepius liber a suspicatione et indignatione. Pa- Thomae aK. Opera. III. 465 3) rum curabis de exteriorum occupatione et gubernatione eorum quae fiunt in domo. Dilecte frater Dominus custodiat te ab omni malo: custodiat animam tuam Dominus.
Chapter 2 of 5