Skip to the text

6. Gratiarum actio

Gratias itaque nunc refero tibi, benignissime Iesu, pro omnibus doloribus et obprobriis, pro universis quoque rubicundis vulneribus tuis, quibus repletus es a planta pedis usque ad verticem pro mea reconciliatione et reductione in aeternam gloriam tuam. Sed heu, Domine, quia dignas tibi referre gratias non sufficio. Siquidem tam excellens et pretiosa est sanctissima passio tua, ut si omnium créaturarum etiam virtutes haberem, adhuc plene tibi regratiari nequaquam sufficerem. Excedit enim omnium hominum merita et vota: superascendit omnium creaturarum dignitatem. Attamen, ne omnino ingratus sim, saltem in modico regratiari tantae caritati et tam amarae passioni tuae desidero per verba devotae orationis et meditationis, quae tu inspiraveris et cordi meo sapida feceris: quatenus et exhinc fructus multiplex proveniat animae meae, atque tibi gratiarum actio cum perfecto amore resultet sine fine. Memento mei, Domine Iesu, in regno tuo, qui latroni confitenti in cruce respondisti. Hodie mecum eris in paradiso. Amen.

Chapter 6 of 16