Skip to the text

12. Oratio de privilegiis praecipui amoris beati Iohannis Evangelistae

Ve dulcissime Iohannes apostole. YEA’ Ave sanctorum evangelistarum altissime. Ave sanctae Mariae matris Iesu custos fidelissime. Saluto te devotis animi mei obsequiis. Honorifico te ex totis cordis mei praecordiis. Invoco te affectuosis precibus et suspiriis. En cupio laudes tuas personare, desidero virtutes tuas enarrare, affecto magnalia tua praedicare. Quaeso ergo te, piissime apo-2 stole, dignare me laudare te, virgo sacratissime. Tu es enim dilectus ille discipulus et inter ceteros magis dilectus, quem de saeculi nuptiis ad caelibem vitam attraxit Iesus Dei filius et pro carnis illecebris caelestibus te replevit charismatibus. Tu pro amore Iesu parentem in navi cum retibus reliquisti et scaelestem Patrem cum Iesu filio eius invenisti. Tu Dominum Iesum, evangelium regni caelestis praedicantem sequi non es fatigatus. Tu signis illius mirabiliter es delectatus. Tu doctrinis eius et salutaribus monitis crebro es informatus. Tu in persecutionibus eius et obprobriis sibi illatis vehementer compassus fuisti. Tu cum Iesu in montem Thabor ad videndam claritatem corporis iseius ascendisti. Tu ex auditu Paternae vocis in excessu mentis raptus paene a magnifica gloria defecisti. Sed tamen ex hac stupenda visione in agnitione filii Dei multum profecisti.

Osaceret nimium felix apostole, quanta tibi de Iesu tuo fuere revelata, quae mens humanainfimisdeditanec capere potestnec sentire. Quare te rogo, Iohannes dulcissime, ora pro me ferventissime: quatenus totum saeculum, cum suis vanitatibus et delectationibus universis valeam ex corde funditus relinquere, atque salutaribus Iesu doctrinis, quibus inebriatus es, me interius accende, ut spretis et oblitis omnibus terrenis ad montem virtutis et purioris vitae celsitudinem te adiuvante ONCE NC ONCY CNB CREO LOND LOND ZONED) valeam expedite ascendere. Cuncta enim vana sunt et nulla, quae in hoc saeculo videntur concupiscibilia. Idcirco quidem Christus, aeterna Dei Sapientia, tibi revelavit suae claritatis gloriam sanctis ins futuro donandam: quatenus his visis secretis caelestibus ad subeunda pro nomine eius quaelibet adversa ignireris nec deficeres lacessitus verberibus aut iniuriis. Tu etiam appropinquante termino passionis, quo de hoc mundo ad Patrem Christus erat transiturus, ad parandam cenam agni paschalis in civitatem cum Petro emissus es. Vbi cena facta sancta pius Dominus et humilis magister tuos tibi ac reliquorum discipulorum suorum dignatus est lavare pedes. In hoc magnum praebens dilectionis suae signum nec non devotae humilitatis memoriale relinquens exemplum. O venerande Iohannes apostole, conviva Regis aeterni, ad latus residens dilecti magistri, tu es ille dilectus discipulus, qui in hac cena perpetuo memoranda supra pectus Iesu dulciter recubuisti et dixisti. Domine, quis est, qui tradet te? Qui mox ob indicium praecipui amoris tibi secrete personam intimavit sui traditoris. Ille inquit est, cui ego intinctum panem porrexero. O vere singulariter praedilectum apostolum et inter ceteros dilectos discipulos ampliori castitatis gratia ac familiaritatis dono insignitum, cui ceteris tacitum revelatur in autem verbum. O dulcissime Iohannes, quanta tunc de spectore Iesu traxisti arcana sapientiae. Testantur sacra evangelii tui fluenta toto orbe terrarum diffusa, quod magno quodam praesagio futurae gratiae supra pectus Iesu caput tuum amicabiliter reclinasti, unde tibi tanta emanavitaffluentia doctrinae caelestis. Obsecro te, sancte apostole, dulcis amice Christi, refice esurientem animam servi tui suavitate eloquii divini meque fac saepius interesse cenae Iesu et pulischerrimo illo sermone delectari, quem Dominus Iesus novissime edidit coram discipulis, et tu ad legefidum nobis clarissime scripsisti. O pretiose et amande discipule, tu egresso Iesu trans torrentem Cedron ipsum cum reliquis discipulis secutus es ad hortum. Tu in secretum orationis locum ab ipso specialiter cum duobus assumptus es. Tu Domino Iesu a Iudaeis capto et ligato post ipsum sequi usque in atrium summi pontificis non trepidasti et dilectum consortem tuum Petrum introduci fecisti. Amor siquidem Iesu vos pariter illum prae ceteris audacius sequi fecit, sed humana fragilitas 3 nondum valida mortem ferre fugere compulit ac timere. Sicque Iesus solus permansit in passione sua a notis derelictus: quia sic voluntas Patris fuit, ut innocens occideretur pro nocentibus.

O beatissime Iohannes apostole, tu Iesu ad mortem crucis damnato ac multis vulneribus sauciato usque ad locum crucifixionis ipsum tristi mente et flebili vultu prosecutus es virgine Maria maestissima matre eius tecum pariter comitante cum pia Magdalena prae dolore iam paene to deficiente. Vere in hoc apparuit ingens vis amoris tui et maternae compassionis cordialis affectus: quod Iesu in cruce demum suspenso et matri virgini gladio doloris vulneratae tam proxime et firmiter astitisti. Ideoque et in extremo constitutus spiritu Christus tibi matrem suam specialiter commendavit: ut virgo virginem servares et de reliquo in necessitatibus illius curam gereres ac studio officiosissimae caritatis tamquam propriae matri ei filialiter deservires. O fidelissime et castissime custos beatissimae matris Christi virginis Mariae,cubicularius Sponsi ecclesiae, thesaurarius Regis aeterni: qui post Christum quasi alter subdelegatus es filius, tibi commissa est arca Dei continens manna caeleste: tibi servanda creditur porta caeli lucida, per quam introivit Rex gloriae, cum idem in cruce ao moriens ait. Ecce mater tua. O mater tua, mater Dei, mater alma, mater in aeternum benedicta, tibi commissa, tibi credita, tibi associata. O quis mihi det talem habere matrem et talem cum ea scustodem: quibus tute valeam pauperculam animam meam committere protegendam, ne in hora exitus terribilis me perterreat severus ille inimicus. O bone et clementissime Jesu, memento mei in novissimis meis, et dum mihi subtrahitur vox carnis, et omnis sensus deficit, tunc pia me muniat oratio tuae dilectissimae matris, et beati Iohannis apostoli fida custodia mihi potenter assistat. Eia maister pia et misericors virgo Maria, rogo te per filium tuum carissimum et eius apostolum tibi in cruce commendatum, subveni mihi in omni loco et hora, maxime in extremis agonizanti, quae dilecto filio tuo Iesu cum beato Iohanne et Maria Magdalena astitisti. O dulcissime Iohannes apostole, clemens custos et fidelis semper amice, protege me armis militiae caelestis et signo sanctae crucis Christiani nominis inimicum a conspectu meo repelle meque in Iesu nomine libera, cum horrida mortis ingruit hora. O duae speciosae olivae summae pietatis et misericordiae, ego me vestris intercessioniaobus et perpetuae protectioni devote commendo, ut omnibus hostibus remotis ad (S39 e sexes 19 LES DLOSDLOSHLELD)

Christi regnum me vobiscum feliciter. perducatis. Amen. -

Chapter 12 of 16