16. Oratio de virtutibus et moribus nobilissimae virginis Agnetis
Tuae me integre trado, orationibus tuis me devote commendo. Exaudi servum tuum ad te clamantem, tibi servire cupientem, tuis laudibus insistentem et te sincerissimo corde diligentem. In te invenio, quod amo, in te cerno, quod cupio, in te lego, quod stupeo, in te considero, quod laudo. Tu speculum castitatis, tu decor virginitatis, tu splendor fidei, tu ornamentum domus Dei; tu angelorum sgloria, nobis exemplum sanctimoniae, tu amatrix devotorum, gubernatrix viatorum, nutrix infirmorum, effugatrix vitiorum, suscitatrix tepidorum; tu apostolorum filia; tu martyrum socia, tu confessorum amica, tu virginum soror, tu viduarum honor, tu continentium patrona.
O virgo mitis, humilis et devota. O virgo prudens, innocens et casta. O virgo praeclara, cuncta despiciens terrena quasi stercora. Non aurum, non divitias, non possessiones, non familias, non nuptias seu quaslibet delicias attendisti, sed amorem Christi omnibus, quae in mundo sunt, praeposuisti. Igitur facta es Christo nimis cara et eius sponsa a cunabulis consecrata. Nobili etiam ex genere Romanorum, sed nobilior fide et pudicitia splenduisti. Fecit tandem amor Christi immensus, ut pro ipso subires ignem et ensem. Dulce et optabile tibi fuit pro Christo mori, quia tuam animam praestolabantur angeli sancti, ut eam perferrent ad gaudia paradisi. Cum palma igitur decorata martyrum thalamum es ingressa caelestis Sponsi. Quem quaeso, pro me exorare digneris, ut mihi salutem mentis et cor- QXGXe76397539;53 LPXHLASHZOSHLOSD) poris tribuat, temptationes diaboli com- - pescat, carnis desideria extinguat, saeculi vanitates auferat, a societate mala custodiat, bonis et sanctis me iungat, per viam mandatorum suorum me dirigat, spatium verae paenitentiae et emendationem vitae concedat, indulgentiam et remissionem :" omnium peccatorum mihi tribuat, gratiam et consolationem Spiritus sancti cordi meo frequenter infundat, ab omni malo abstinere,omnibus virtutibus adhaerere faciat, finem bonum et felicem mortis horam invenire propitius adiuvet, laetam et securam viam evolandi ad caelestem habitationem patet, a sanctis angelis suscipi me iubeat ac in aeternae beatitudinis aulam introducat, ubi omnium sanctorum gaudiis sociatus merear iucundum vultum gloriae ipsius sine fine speculari. Amen.
FFs
Chapter 16 of 16