14. Oratio de meritis et virtutibus sancti Thomae apostoli
Summe venerande et semper amande patrone sancte Thoma apostole Christi Iesuque electe discipule; supplices ad te preces cum desiderio effundo et per cotidiana oris mei obsequia tua gloriosa imploro suffragia. Fac te mihi exorabilem et cordi meo exhibe te semper amabilem, ut laus tua ex ore meo numquam deficiat, sed de die in diem nova devotione excitetur. Ferveat mens in oratione, et in meditatione mea ignis divini amoris accendatur, atque in veneratione tui sancti nominis omnia interiora mea dulci iubilatione repleantur. Tu es enim electus discipulus Iesu et meus dilectus apostolus, quem mihi spe-s cialem in patronum et advocatum elegi, cui etiam animam meam custodiendam et totam vitam meam protegendam fideliter et devote committo. Tu plurimum potes apud Regem gloriae. Ideoque precor te, memor esto mei peccatoris tuis sanctis precibus faciem placando pii Conditoris. Tu a Deo Patre aeternaliter praecognitus es et electus, tu a filio eius unigenito, incarnato temporaliter, vocatus es et apostolico ordini insertus praedicationis officium fideliter adimplesti. Te Christus ore proprio instruxit, mellifluo colloquio confortavit, in fide recta fundavit et corporali sua praesentia frequenter laetificavit, tu a Christo multa signa fieri beatis oculis conspexisti, tibi etiam virtutem faciendi miracula, infirmos curandi daemonesque pellendi contulit potestatem. Tu omnibus relictis Iesu vestigia ardenter es secutus paupertatem eius humilitatemque libenter amplexando. Tu obprobria Iudaeorum, odium quoque mundi ab amatoribus huius saeculi cum Iesu patienter tolerasti. Quin etiam cum Christo lapidari et mori paratus fuisti ita loma quens ad condiscipulos. Eamus et nos et moriamur cum illo. Tu in cena Dominica ad mensam Christi tamquam unus ex caelestis Regis convivis scum apostolis cenasti: atque post agnum typicum sanctissimum Christi corpus et sanguinem de sanctis etbenedictis manibus eius plena fide et magna reverentia accepisti. Tu ibi a Christo summo sacerdote ad tantum mysterium celebrandum in sacerdotem novi testamenti consecratus es et a summo pontifice Iesu in pastorem et episcopum animarum fidelium ordinatus. Tibi Christus tuos dignatus est lavare is pedes exemplum tradens suae maximae humilitatis, perpetuae dilectionis insigne, docens et tali mysterio affectus animae a vitiis esse mundandos. Tu de Christi traditione, discessu, passione ac morte, quam palam praedixit, vehementer contristatus es paratum habens animum et in carcerem et in mortem cum ipso transire, quemadmodum et ceteri omnes discipuli dixerunt. Vnde, quod tunc dispensative tuo negatum fuit affectui, postea ferventius triumphali passione consummasti. Tu Christo sermocinante et multam consolationem adversus mundi pressuras proferente ipsum de transitu suo ad Patrem fiducia devotae mentis interrogasti dicens. Domine, nescimus quo vadis, et quomodo possumus viam scire? O quantus fervor amoris cordis tui ad sequendum iter dilecti magistri. Respondit tibi dulcis Dominus et magister. Ego sum via, veritas et vita. Nemo venit ads Patrem, nisi per me. O beatissime Thoma, quam sublime meruisti responsum, quam sacrum et profundum audisti mysterium. Tibi Christus se ipsum revelavit, tibi viam ad Patrem ostendit, se unum cum Patre esse docuit ac vitam aeternam se daturum diligentibus se promisit. Tu quoque hymno dicto cum Iesu in montem olivarum exivisti et appropinquante traditionis hora de captivitate illius eris alligatione maestissimus remansisti. At ille, qui pro mundi redemptione pati venerat, mortis subire supplicium non recusavit. Nec ultra triduum a mortuis resurgere distulit, sed die tertia discipulis glorificato in corpore apparuit et die octava tibi specialiter suae humanitatis praesentiam indulsit.
Signa victoriosae passionis ostendit, ad palpandum se invitavit, manus ac latus vulneribus sacris insignitas ad tangendum patenter praebuit et de pectore tuo omnem dubitationis scrupulum eduxit. O sacer tactor vulnerum Christi, quantam gratiam et dulcedinem de vulneribus Salvatoris traxisti. Ex tactu quippe veri corporis Christi fidem resurrectionis recuperasti, spem veniae recepisti et ampliorem caritatis fervorem denuo conquisisti. In latere Christi reconciliatus es in palpatis svulneribus totus sanatus es et Christo intime copulatus. Ex aperto latere Christi latitudo tibi influxit divinae caritatis, ex sacro tactu stigmatum certitudo tibi infulsit clarificatae humanitatis. Tu ex dubio factus es certior, ex tactu firmior, ex visu iucundior, ex auditu sermonum Christi doctior. Nil ergo tibi dubitasse nocuit, quando tot signa credulitatis inde provenerunt. O fortissima columna coetus apostolici, quam validis probationibus fidem nostram roboras, quam libenter recte credentes suscipis, quam misericorditer infirmis compateris, quam maxime in fide titubantes erigis ac tuo exemplo, ne desperent, dulciter consolaris. Tu fidei nostrae scutum inexpugnabile, tu ancora spei nostrae firmissima, tu caritatis lucerna, tu castitatis speculum, tu iustitiae norma, tu virtutis splendor, tu miraculorum gloria. O lampas ecclesiae ardentissima, caelestis gratiae balsamo repleta, quam fervida sunt et ubertim fragrantia tuae fidelissimae confessionis verba. Deum enim verum conaofessus es et hominem, quando dilecti magistri latus tetigisti dicens. Dominus (CN CN CYC NCH CNC MELONS) LON LON SLO) meus et Deus meus. O amantissimum et dulcissimum verbum plenum fide, auditu iucundum, delectabile ad ruminandum. Vere totus in admiratione raptus, totus in amore liquescens, totuss divina dulcedine inebriatus fuisti, cum Redemptoris nostri arcana intrasti et de - Dominici lateris fonte dulcissimum fidei verbum reportasti dicens. Dominus meus et Deus meus. O quam salutaria medicamenta in aperto Christi latere invenisti. Quam mellifluum aeternae sapientiae gustum de fontibus Salvatoris hausisti.
Beatus es, sancte Thoma apostole, et benedictus sermo oris tui, qui summam salutis nostrae et aeternae redemptionis pretium in passione Christi et resurrectione nobis demonstrasti. In Christi siquidem passione salus nostra et redemptio, in resurrectione eius vita nostra et perennis spes gloriae. Huius beatissimae resurrectionis Dominicae tu factus es testis veracissimus, sicut Ioseph, sponsus Mariae virginis, custos virginitatis eius fuit et testis fidelissimus. Ioseph ab angelo doctus est de mysterio incarnationis, tu ab angelorum Domino de veritate resurrectionis. Ille iubetur Mariam coniugem suam accipere, tu Christi gloriosam carnem iuberis tangere.
Ioseph post revelationem angelicam beatam Mariam in suam accepit reverenter custodiam, tu post compertam Domini apparentiam clariorem accepisti fidei instellegentiam et insuperabilem evangelizandi constantiam. Maria Magdalena amoris plena Iesum tangere voluit et prohibetur: tu Christum sine prohibitione iuberis tangere, ut fides tua firmaretur, et desiderium cordis tui citius impleretur. Ex certa causa mysterii illa a tactu pedum ad modicum tempus suspenditur, ut prudentiam disceret et Christum non iam secundum carnem quaereret: tu staistim viso Domino, ne diutius dubitans maneres, ob necessarias causas et pusillorum fidem instruendam ad sacra loca vulnerum dexteram tuam porrexisti dicens. Dominus meus et Deus meus. 200 felix apostole, cui omnia cedunt ad gloriam et maiorem divinitatis Christi cognitionem capessendam, tu etiam cum sancto Petro et Iohanne ac aliis bis binis discipulis ad piscandum in mari Tiberiadis ut laetus sodalis navem ascendisti ibique Dominum mane in litore stantem aspexisti; quod iusserat, fecisti et de magna piscium captura cum discipulis laetatus es et de pane Christi assoque sopisce ibidem divinitus paratis Domino ad convivium exhortante iucunde refec- Q26392653976539263 14 LESDLEXHLOSOLEND tus es. Tu Dominum Iesum, postquam multis apparitionibus, variis signis et documentis suam declaraverat resurrectionem, ad caelos sursum ferri ac Patris dexteram potenti virtute petere aspexisti; sanctos angelos quoque in vestibus albis vidisti apparenter assistere et his qui simul aderant ad tam grande spectaculum, de secundo Christi adventu audisti reverendae maiestatis verba praenuntiare dicentes. Sic veniet, quemadmodum vidistis eum euntem in caelum. Tu Christo assumpto in gloriam Patris statim regressus es cum gaudio a monte Oliveti in locum cenaculi grandis, ubi Dominus pascha sollemniter celebravit cum discipulis et ianuis clausis post resurrectionem eis apparuit ac tibi etiam sua sacra vulnera palpanda exhibuit. Ibique cum Maria matre Iesu et apostolis eius familiariter de virtutibus et actibus Salvatoris contulisti atque devotis insistendo precibus Spiritus sancti adventum magno cum desiderio expectasti. Tu in die sancto pentecostes Spiritum sanctum in linguis igneis accepisti et omnium linguarum scientia plenissime imbutus es omniumque caelestium virtutum charismatibus largissime repletus ac tanto fidei etiam calore accensus, ut omni metu Iudaeorum excluso verbum Dei cum fiducia praedicares et testimonium resurrectionis Iesu Christi magna virtute perhiberes. Tu spiritu fortitudinis indutus et patientiae clipeo praemunitus nec pontificum minas, nec magistratuum potentiam expavisti: sed Dei oboedientiam mandatis principum praetulisti eligens potius pro nomine Iesu contumeliam pati, carcerem quoque ac mortem subire, quam verbum Dei coram plebe reticere.
Tu Spiritu sancto inspirante per diversas regiones evangelium seminasti ac tandem Christo tibi apparente ad Indiam longe transmissus es. Vbi maximum fructum populorum Domino acquisisti multis gloriosis signis et prodigiis evangelicam veritatem confirmando. Tu divina providentia disponente tres sanctos reges magos venerandos, qui Christum natum stella duce visitaverunt, perfectissime de actibus Christi, de passione eius ac resurrectione atque de cunctis fidei mysteriis informasti, quos et sacri baptismatis fonte ablutos et in Christo renatos proficiente Dei gratia in sacerdotes et archipraesules devote consecrasti. Tu plures per Indiam ecclesias cum idoneis et probatissimis ad celebrandum ministris instituisti et praedicationis verbo diligenter insistendo ope etiam curationis fidelium animos ut pius pastor a terrenis ad cae- 9762975:978639263 14 LESMLESOLESOLESD lestia sublevasti. Tu contra varios animae languores salutaria adhibuisti virtutum remedia atque perpetuis paradisi gaudiis corda maerentium ut spiritualis medicus studuisti clementissime consolari. Tus largissimus in pauperes nihil de terrena substantia concupiscendo, tu misericors super peccatores nullum propter enormitatem criminum despiciendo, sed omnes ad emendationem vitae pia admonitione exhortando gratissimum Deo sacrificium de animarum lucro suppliciter optulisti. Tu serenus aspectu, moribus disciplinatus, verbis discretus, actu strenuus, humilis corde, corpore castus, sublimis intellectu, oratione devotus, lacrimis profusus, meditatione purus, praedicatione fervidus, contemplatione crebra ad Deum suspensus fuisti. Tu meritis locuples, virtutibus eximius, conversatione sanctus, fama clarus, signis mirificus, plenus Spiritu sancto et gratia, Deo dilectus ac hominibus multum venerabilis apparuisti. Tu post multos labores et varia pro Christo tolerata certamina ad aeternam meruisti conscendere requiem beatorum. Ibique perfrueris claritate divina et pura mentis intellegentia Christum in sua specularis gloria certus iam de aeterna Patris mansione ac felici Deitatis visione, de quaao ante passionis horam ad Patrem orans dicebat. Pater, quos dedisti mihi, volo, ut ubi ego sum, et illi sint mecum, ut videant claritatem meam, quam dedisti mihi.
Gaude, beatissime Thoma apostole ad mensam Christi residens in regno Patris eius, non bibiturus ultra de calice vitis terrestris nec mortem gustaturus in aeternum, quoniam hora persecutionis transiit, nox temptationis abiit, et potestas tenebrarum ad nihilum rediit. Iam princeps mundi huius electus est foras, iacet sub pedibus tuis, devictus est cum suo tyranno, et tu exultans sublimiter coronatus in caelo. Iam fulges in choro apostolico, ut sidus clarissimum et inter agmina beatorum martyrum locum obtines dignissimum. lam de multiplici laborum tuorum fructu laetaris et de copiosa fidelium turma, quam tecum ex ore inferni traxisti ad caelum, ut potens miles peracta gloriaris victoria. Laetetur et congaudeat gloriae tuae sancta mater ecclesia et pro tuarum magnifi- ?25centia virtutum sollemnes Deo referat grates ac laudes. Gratuletur speciali devotione inclita gens Indorum sacri corporis tui dotata reliquiis venerandis, et cuncta per orbem contio christianorum 3 tuis gloriosis muniatur suffragiis. Vale, gloriose ac semper honorande apostole (97630976539763097;653 E ELON LON LON ZONES)
Thoma, impetra gratiam servis tuis et in adventu districti iudicis asta fideliter iudicandis cum interventu piae Dei genetricis Mariae virginis, cuius fructus ventris aeternaliter sit benedictus. Amen.
Collecta.
ES) Eus, qui beato Thomae apostolo tuo 5 4 post resurrectionem tuam apparuisti et ei vulnerum tuorum cicatrices ad palpandum praebere dignatus es: concede nobis gloriosis eius meritis et precibus fidem rectam firmiter tenere atque passionis tuae sacra stigmata in mente jugiter portare, quatenus tua sancta vestigia sequendo ad resurrectionis gloriam pervenire mereamur. Qui vivis et regnas Deus.
Collecta.
Omine Iesu Christe, illuminator mundi et dator vitae aeternae, qui beato Thomae apostolo ac dilecto discipulo tuo in cena respondisti. Ego sum via, veritas et vita, da nobis eiusdem sanctissimi apostoli tui intervenientibus meritis per humanitatis tuae humilitatem ad divinitatis ascendere maiestatem nec non caelestis mensae in regno tuo participes effici. Qui vivis et regnas Deus per omnia saecula saeculorum. Amen.
Collecta.
Ep) ses qui beatum Thomam aposto- 4 lum tuum ad praedicandum gentibus fidem ad Indiam longe transmisisti et smultorum miraculorum gloria ipsum sublimasti, da cunctis fidelibus tuis suffragia eius implorantibus, ut in fide inveniantur stabiles et in opere efficaces. Per Christum Dominum nostrum.
Chapter 14 of 16