15. Oratio de magnis privilegiis beatissimae Mariae Magdalenae
Fere beatissima Maria Magdalena A a Christo praeelecta et vocata, mulistis ac magnis divinae familiaritatis privilegiis sublimata. Te veneror et collaudo, te humiliter invoco et exoro, te affectu sincerissimae devotionis amplector et amo, quoniam Iesus aeternus amor te dilexit plurimum et ad caelestis vitae traxit fastigium. Tu es illa nobilis et famosissima Maria Magdalena, de qua sacra nobis pandunt evangelia multa pietatis et sanctitatis opera. In te peccator spem veniae, iustus unctionem gratiae apud fontem concipit misericordiae. Tu es enim illa quondam nominata peccatrix, sed nunc sancta et milies felix, quia re- (926392639;63:9;63 ZOXHZEXHLELHZOSH) pente de caelo respexit Dominus, et Altissimus dedit vocem suam, immutando tibi cor aliud, ut contrita et humiliata venires ad paenitentiam, iustificata vero et consolata redires cum pace in domums tuam nec iam ultra esses peccatrix, sed ardentissima amatrix Iesu Christi. Tu es igitur illa sancta Maria paenitens et lacrimosa femina, quae pedes Domini lacrimis inundantibus rigasti, capillis tersisti, crebris osculis strinxisti pretiosoque unguento unxisti tot offerens Deo holocausta, quot prius habuisti vitae delectamenta. Accepit benignissimus Dominus tuam gratanter paenitentiam dicens, Remittuntur tibi peccata tua, et fides tua te salvam fecit, vade in pace. O dulcissimum et piissimum verbum, fiducia et gratia plenum, omnibus peccatoribus adoptandum. O caelestem medicum, misericordem, compatientem et humilem, qui cum sit omnium altissimus et sanctissimus, non est tamen dedignatus tangi peccatricis manibus. Gaude igitur, beatissima Maria, pro tam copiosa Dei clementia. Ora pro peccatis meis et pro omnibus, qui peccatorum foveam incidimus, ut divina misericordia te interveniente non solum nos in ore Leviathan ire prohibeat, sed ab ore eius etiam redire concedat.
O Maria, tu es illa religiosa et benedicta feminá, quae Dominum secuta es per civitates et castella ministrando ei de facultatibus tuis, qui erat omnium srerum creator et dator. Vnde ipsum aliquando hospitio suscepisti cum venerabili sorore tua Martha. Quae cum sollicita esset in ministrando, de otio tuo conqueri coepit. Sed Dominus pro te respondit, sicut saepius faciebat, plus recommendans tuum otium, quam Marthae negotium. Maria, inquit, optimam partem elegit, quae non auferetur ab ea. Rogo jam te, o felix et caelestis Maria, fac me huius optimae partis participem, ut post hanc laboriosam vitam perveniam ad aeternae contemplationis quietem. O Maria, tu es illa fidelissima et carissima Lazari soror, quem a mortuis resuscitavit Dominus et Salvator noster. Ibi namque pius Dominus tuis lacrimosis precibus sororisque tuae anxiis querimoniis in tantum compassus est, ut lacrimas funderet ostendens, quam vere nobis in sua humanitate coniunctus esset. Quaeso te, piissima Maria, Christo familiaris et dilecta, esto mihi supplex exoratrix pro gratia, quae est animae vita, ut in ea vivere et mori merear ac in futurae reaosurrectionis gloria cum sanctis resuscitari.
(269:0763976539;563 ELON LON) LON) ZONES)
O Maria, tu es illa odorifera unguentaria, quae in domo Simonis leprosi unxisti secunda iam vice pedes Domini Iesu et solita devotione liberior effecta super caput recumbentis pretiosum unguentum largius effudisti. Tunc impleta est domus ex odore unguenti: sed et nunc cotidie impletur ex virtutis tuae fragrantia tota ecclesia Dei. Vtinam et ego indignus peccator tam sancti et miri odoris liquore in interiori thalamo cordis ad modicum perungi merear, quatenus omnis foetor vitiorum expellatur, et virtutum suavitas in me meritis tuis accendatur. O Maria, tu es illa infatigabilis imitatrix passionis Christi, quae Dominum baiulantem sibi crucem alonge secuta es per portam Ierusalem dolens et maerens nimis propter ipsius ignominiosam mortem, quae nullius culpae habuit maculam, nec non propter benedictae matris eius doloris vehementiam. O quam libenter illam crucem portasses post Iesum, si admissa fuisses. Verumtamen iam in cruce suspenso astitisti cum matre eius et discipulo dilecto. Tandem eo sepulto nova tristitia orta est in corde tuo. O quantus luctus omnium amicorum Christi; quanta praecipue lamenta sanctarum mulierum. Illae tamen plus omnibus fleverunt, quae prae ao ceteris cordialius amaverunt, scilicet Maria mater Domini et Maria Magdalena. Quis mihi peccatori arido ligno, fontem det lacrimarum, ut plangam saltem una shora diei passionem Domini mei Iesu Christi cum Maria Magdalena devotis et amorosis lacrimis plena. O Maria, audi vota mea etiam hac vice, ut discam tecum lacrimari. O sancta et praefulgida Maria, tu es illa ferventissima visitatrix sepulchri Domini, quae valde mane ante solis ortum cum aromatibus ad monumentum venisti. Ibi sanctos angelos, Dominicae resurrectionis testes, vidisti. Sed parum tibi fuit is angelos videre, nisi et angelorum Dominum videres. Propterea foris ad monumentum stabas et plorabas, quia ablatum putabas. Iterum te inclinabas et introspiciebas, quia amanti non sufficiebat semel quaesisse. Sed, o Maria, noli diutius flere, ecce surrexit auctor vitae, et tu eris nuntia tantae gloriae. Quod et ita factum credimus et Deum in te glorificamus. Surgens enim Iesus mane prima sabbati primo apparuit tibi, et tu ceteris gloriam resurrectionis eius nuntiasti. Facta es ergo apostolorum apostola et inter tres feminas illustrior et prima. Nunc humiliter vestigiis tuis prostratus peto, ut intercedas pro me et pro omnibus te diligentibus et venerantibus, tibi (76539763972639;63 16 LESHLOSHLPSHLESD congaudentibus de donis et privilegiis tuis, quibus Dominus et Salvator noster mirifice te glorificavit, benedixit et exaltavit. O felix Maria, o pia patrona, memento mei in hac hora et in separatione ultima, quando anima mea Deo erit praesentanda. Amen.
Collecta. et ei post peccatorum veniam gratiam tuam copiosius infudisti, tribue nobis eius intercessione mala nostra districte plangere et post planctum spe veniae respirare ac aeternae vitae perceptione laetari. Qui vivis et regnas Deus.
Chapter 15 of 16