Skip to the text

Epistola nuncupatoria Richardi Cenomani ad Vincentium Lunellum

Laus divina, observantissime Pater, omnium calculis τὰ πρωτεῖα tenere debet, a qua Christianae religionis unus cardo pendet. Nec ullus labor prodesse potest, quin potius maxime noxius dignoscitur esse quo laudare Deum Opt. Max. in dies magis pro nostra illa infirmitate non perdiscimus. Haec est nempe angelorum ἀμβροσία, divorum consummata felicitas, « Beati, ait, qui habitant in domo tua, in saecula saeculorum laudabunt te (Psal. LXXXIII) . » Quid interim potest in hac lacrymarum valle, in hoc deploratissimo exsilio, nos alioqui homunciones, terrae defluxae affixos, propius transformare in illum coelestem habitum, quam Creatorem nostrum, Redemptorem nostrum, jubilis et canticis spiritualibus celebrare, praedicare, exaltare: unde homines efficiuntur dii et filii Excelsi omnes? Ac, ut inquit Basilius, εἰς ὕψος ἡμῶν ἀνάγων Θεὸς τὰ φρονήματα, οὐκ ἀφῆκεν ἐῤῥιμμένα χαμαὶ καὶ τοῦ πατεῖσθαι ἄξια, ἵν' ἀεὶ πρὸς τὸ ἄνω τὴν ὁρμὴν ἔχοντες, ταῖς κορυφαῖς τῶν ὑψηλοτάτων ἑαυτοὺς παρισάζωμεν. Nec tamen meae est temeritatis rem per se incomprehensam verbis humanis, et iis quidem nostris futilibus velle assequi vel ad minimum, si tamen laudibus divinis quidquam parvum dici possit; sed quod argumentum suscepti negotii, ex tua obedientia toties mihi injuncti, ad idipsum meam balbutiem sua ratione adigeret. Cum etiam Dei bonitas tanta sit, ut exaudire dignetur, quod infantia nostra de ejus majestate σολοίκῳ et sordido sermone, non sordida mente resonare parturit. Congruebat nimirum ut qui psalmos Davidicos, universam Scripturae vim per jucundissimum laudis thema complectentes, pertractare Dei munere desudat, dicendi materiam inde utcunque desumere ordiretur. Nam, juxta Basilium, ἡ τῶν ψαλμῶν βίβλας τὸ ἐκ πάντων ὠφέλιμον περιείληφε, καὶ κοινον ταμιεῖόν ἐστιν ἀγαθῶν διδαγμάτων, τῷ ἑκάστῳ κατὰ τὴν ὲπιμέλειαν ἐξευρίσκουσα. Porro dum ante hoc triennium Victorinae Bibliothecae thesaurum frequenti manu volveremus, occurrit psalterium nostri lyrici David, commentariis excellentis viri Magistri Sententiarum nobili supellectile ditatis illustratum: suis quidem et non suis, suis ex appositissima, compendiosa et singulari quadam doctorum Catholicorum γνωμολογίᾳ; non suis autem, quod ex aliorum scriptis operoso artificio haud segniter excerpserit. Quos ubi fratres illius coenobii, ut sunt religiosissimi, et ad litteras propagandas propensissimi, mihi haud gravatim cammunicaverunt, coepimus eorum commentariorum uberrimos fructus degustare. Sed et ante nos complures viri graves, qui in bibliothecis quibusdam communibus similia exemplaria deprehenderant, hujusmodi opus variis floribus concinna coacervatione consertum senserant decantatissimum. Ob id instabatur aestuantibus desideriis, ut praelo committeretur, atque omnium fore commodo non vulgari si in publicum divulgaretur, praesertim cum nihil in ore fidelium frequentius versetur, aut accommodatius ad Dei cultum promovendum ejusque indicibilem gloriam hymnis canoris depromendam inveniatur, quam psalmorum ineffabilis jubilus. Nam in idipsum omnis terra invitatur per divinum Psaltem: « Omnis terra adoret te, et psallat tibi (Psal. LXV) , » quod ubi, juxta Apostolum, psallitur spiritu, psallitur et mente (I Cor. XIV) . Quis posset verbis explicare quanto reficitur gaudio internus ipse homo, adeo ut nemo sciat nisi qui accipit. In promptu est quod scribitur (I Reg. XVI) , de Saul rege, a spiritu nequam exagitato, qui Davide citharam manu percutiente levius ferebat, et κακοδαίμων ab ejus duriori infestatione recedebat. Linguam omnem, omne ingenium superat psalmorum virtus, ἐν ταῦθα γὰρ ἔνι θεολογία τελεία. Multo magis tamen praestat experiri cum timore Dei quam solo sermone personare.

Verum ut eo regrediamur unde digressi sumus, tandem persuasi sumus ut opus ipsum tam dives typis excuderetur, subnotatis nostra quali vigilantia doctoribus quos in quamdam farraginem concitaverat. Qua effectum est ut quod caeteri sparsim in psalmos commentati fuerant, ipse collectim quodam laconismo complecteretur. Et haec est dignitas hujusmodi commentariorum. Quia vero non satis liquebat quae loca et quam integre suis responderent auctoribus, eo quod tumultuarie subinde signabantur, necessum fuit singulos quos adducebat percurrere, quasi syllabatim, ut amplius nostra praefatio demonstrabit, quanquam τεκμήρια πρὸς τὸ ἀκριβὲς non fuerunt observata ut desideraveram. Caeterum videbamus editionem ecclesiasticam, quam dicunt Vulgatam, ferme in spretum posse venire: quod et factum esse propemodum comperimus, quasi alienus sit David a nobis, et a canticis hactenus apud Christianos celebratis, ob tot invectas translationes novas, ut jam posset quispiam existimare germanam illam psalmorum lectionem esse adulteratam, in communi ecclesiarum ac monasteriorum psalmodia, quae diu noctuque Deo Domino potentissime persolvitur, etiamsi non sum nescius quantum lucis afferat diversarum translationum collatio. Id quod testatur divus Augustinus secundo De doctrina Christiana, capite decimo quarto: « Plurimum, ait, juvat interpretum numerositas collatis codicibus inspecta atque discussa tantum absit falsitas! » Nec absonum tamen videbatur tutari sacrosanctum Ecclesiae usum, quantum tenuitas nostra patiebatur, si isti eo animo suis novitatibus onerarint pagellas, ut traductio Vulgata, et qua utitur universus Ecclesiae ordo in pessum abiret. Quod sicut non esset candidi pectoris ea ratione edidisse sua, sic nec nos de ipsis quidquam sinistri pronuntiare voluimus, licet sit perspicuum eorum aliquos non satis probe audire. Igitur singulo cuique versui collationem subnexuimus, si quid forte variabat, qua Dei gratia annitimur nostram lectionem conciliare ad veritatem Hebraicam, quemadmodum olim usi sunt interpretes: quod facile persuadetur iis qui minus corrupto sunt judicio, et ritui ecclesiastico Christiano affectu favent. Ubi vero perpusillum referebat inter lectionem nostram et alias, pertranseundum fuit. At diutius haud immerito fluctuabamus si tam arduum opus aggrederemur, perpendentes nostrae infirmitatis exiguitatem, tum quod facillimum fuerit etiam summe exercitatis; tum quod nec illam linguarum peritiam mihi arrogem, ut valeam de caeteris vel tantillum judicare. Quia tamen scopus noster quem totum prospectabamus, est immobilis, nempe ecclesiasticae consuetudinis firmissimum robur, quo etiam interdum Apostolus sua dicta non veritus est confirmare: Nos, inquit, talem consuetudinem non habemus, neque Ecclesia Dei (I Cor. XI) , ausum dedit minus temerarium, ut naviculam sine contentione pelago committeremus, et crederemus dicenti: « Signa eos qui in me crediderint, haec sequentur: Linguis toquentur novis, serpentes tollent; et si quid mortiferum biberint, non nocebit eis (Marc. XVI) . »

Nec dubito eos qui totos dies expendunt in litterarum Hebraicarum minori negotio et majori laude negotium istud potuisse promovere. Tantum abest ut quisquis eorum editionem Latinis auribus tot retro saeculis religiose inculcatam atque receptam praecipitanter damnasset. Neque velim ut quispiam calumniator ex ore meo statim rapiat, quasi Ecclesia per se alioqui tuta me defensore indigeat. Sed meminerit receptos etiam fuisse qui vel pilos caprarum in tabernaculo Domini conficiendo offerrent. Verum enimvero nondum animo ob firmatum erat id muneris suscipere, donec reverendissima paternitas tua obedientiae jugum et meritum addiderit, quod detrectare non erat utique liberum. Sed si quid audaculae temeritatis in humana in humana φιλαυτίᾳ latitaverit, obedientiae tenor simul et mandatum excusabit. Et ita excusabit, ut nolim tamen lapsus meos pertinaciter defendere aut aliquo fuco praetexere, quin potius velim ingenue confiteri meae ignorationis culpam, ubi deprehensa fuerit, paratus recantare, si quid absonum vel imperitia, vel incogitantia scripsero. Quid enim dictandum venit, quod non sit Ecclesiae judicio, et doctorum examini ex omni submissione et modestia relinquendum? Quare primam feturam in alienis laboribus nostro marte utcunque partam tuae religiosissimae paternitati debeo, quandoquidem absque jussu tuo, et eo multoties repetito in medium prodire nimis formidabile mihi fuisset. Et quidquid illud est obedientia tua perfecit, cui opera nostra dicare omnia, consultissimum. Accessit congruentia sane compositissima, ut cujus functio generalis ab unico laudis divinae ac pietatis statu pendet, ipsi illi laudum lucubrationes consecrarentur. Quid enim jam pene ipsum orbem Christianum cursu apostolico peragraveris inexhaustis sudoribus? quid tam operose perquiris, nisi ut collaudetur Deus Opt. Max. non solum apud fratres. Franciscanos, quorum universum ministerium officiose exerces, sed apud omne genus hominum Dei honorem multo cum fenore promoveas per Spiritus sancti praesentissimam gratiam quae tibi reddidit summum pontificem, et majores Christianae fidei principes, quantum religioni orthodoxae propensi sunt, favorabiles, apud quos tam bene audis quam vellem hoc ingenioli nostri monimentum qualecunque semper aequum lectorem sortiri. Exeat igitur sub tuis auspiciis tutum, quod tam facile tibi erit a dentibus theoninis atque calumniosis asserere, quam copiosa et quam varia est tuae eruditionis ubertas.

Parisiis, anno Christianae salutis quadragesimo supra sesquimillesimum.

Chapter 1 of 157