Skip to the text

Ad lectorem

Quantum frugis, amice lector, et accessionis ad eruditionem tuam noster hic Petrus Lombardus tibi sit allaturus satis vel te docere potest silva proborum auctorum quos citatos vides. Deinde non unius tantum doctoris mentem hic reperies, id quod in aliis contingere solet, sed oraculum quoddam divorum (sic enim dixerim) et inter sanctos et veteres illos doctores definitam sancitamque expositionem, ab eo comprobatam, cui nomen Magistri bono jure tributum est, velut a primo senatore, post assidentium suffragia, latam sententiam. Quidquid enim hinc haurire licebit, non e lacunis, non ex amnibus turbidis, Aegyptiis et amaris haereticorum fluviis petitum velim existimes. Omnia plena sunt veteris et primae illius doctrinae qua floruit Ecclesia, cum veteribus doctoribus tanquam gemmis ac margaritis perlucebat. Quod si Lombardus sui animi sensum tantum scripsisset, profecto non tam est inferior doctrina et opinione, quin potuissent ejus lucubrationes inter doctorum monumenta recenseri. Jam vero quando sua sententia aliorum nec vulgarium auctorum interpretationes comprobavit ut sacrosanctas, quid non dignum viro bono ac modesto, quid non antiquum receptumque poteris hic vel audire vel legere? Equidem pro tam multis in Psalterium commentariis, vel hic unus tibi esse poterit, sicque carebis caeteris, ut quos delegit doctissimus censor, simul in isto habeas universos. Adde quod tituli psalmorum ita copiose, docte et utiliter collecti sunt, ut nec apud quempiam reperias hujusmodi divitiarum penu, et fatearis postea nihil esse, quod brevi compendio ad veram psalmorum intelligentiam viam paret expeditius. Haec de commentariis.

Caeterum quod attinet ad apologiam viri optimi et eruditissimi doctoris Richardi Cenomani paucis hominum duo genera velim, alterum eorum qui nostra Vulgata editione fuerunt hactenus contenti, alterum Hebraicae linguae candidatorum. Illi statim, ubi vel Hebraeas aut Graecas voces aliquot viderint, non desperent, tanquam qui nihil utilitatis sint inde laturi, quod in linguis illis non promoverint. Legant enim diligenter apologiam quam collationem vocat, et eam conferant cum eo versu qui tractatur, legantque commentarium loci illius, tum perspicient quam ridiculum sit, levi occasione et de industria editionem ecclesiasticam, quae ab omnibus veteribus summe laudata est, a Hieronymo, Lirano et aliquot aliis viris peritis Hebraicae linguae recepta, probata, commentariis illustrata sugillare ut ineptam et indignam quae apud Christianos habeatur in manibus. Deinde hic invenient objectionem praesentissimam adversus leves quosdam hujus aetatis sciolos, qui vix prima elementa sanctae linguae docti deblaterant in editionem Latinam, si quando verbum verbo non respondet, aut phrases, quibus mirandis abundant Hebraei, apud nos non satis explicantur, scilicet modestiae student isti qui sibi vindicare audent, quod verecunde faciunt etiam ii qui linguae illius peritissimi sunt, et judicio acerrimo valent. Postremo rogatos cupio Hebraismi candidatos dare veniam hujus apologiae auctori, si quosdam acrius reprehendat quam vellent. Vir enim candidus et praecipitis novitatis impatiens rem Christianam forsitan hac via periclitatum iri reformidavit. Et vide quid indoctum vulgus existimare poterit obrutum tot versionibus tam dissidentibus non solum a Vulgata, sed inter sese quoque longissimo intervallo, profecto testatos audeam bonos viros non esse modestiae partes tam faciliter et libere a communi editione recedere, vel suam tanquam absolutam et eam solam in vulgus intrudere. Aliud est indicare Hebraismum, seorsumque aperire locum eumdem varie posse transferri; aliud propria cupidine, et minimo cum judicio de re gravissima suum phantasma edere; ac velut indigestum cibum in vulgi conspectum evomere. Utinam vero quos habet Lutetia in ea lingua absolutissimos, sed modestissimos, suum judicium, quod quam acerrimum habent, de hujusmodi ferrent aliquando, tum animadvertere liceret multos hujus aetatis sciolos magis novitatis et animi ostentandi causa, ne dicam lucri, varias editiones proecipitasse, quam ut puram et integram Scripturam haberemus. Nam qui prodesse cupit et non est dementatus, ita rem instituit, ut tum maxime negotium non facessat cum rem aggreditur, atque adeo de pollicita utilitate grande incommodum non faciat egredi. Utere itaque his commentariis, amice lector, et apologiam amplectere, si quidem diligis Ecclesiae auctoritatem, et pessundandos veterum doctorum in Psalterium commentarios non cupis. Caeterum si venia deprecanda est aliquando typographis, quod omnia tam correcte non licet excudere, equidem Joannes Lodoicus Tiletanus optimo jure etiam si non deprecetur suae diligentiae fidens, tamen venia dignus est. Quantum enim laboratum sit in exemplari veteri manuscripto non facile exprimi posset; nam praeter hoc quod innumeris scateret mendis, tum in orthographia, tum in distinctionibus constituendis, etiam ita lectu difficile erat, ut bonam partem dictionum potius divinare quam legere liceret. In Hebraeis autem vocabulis nihil mendorum adnotavimus, tametsi in aliquot paginis erratum sit, quod non liceret tempestive apud typographum adesse cum prima quoque folia inciperet excudere. Sed id raro et in paucissimis paginis primum datis praelo id accidit. Vale.

Chapter 6 of 157