Skip to the text

De Commentariis, an sint magistri

Postremo ut praefari tandem desinamus, et rem proxime accedamus. Age, disserendum unde argumenta sumpserimus hosce centones varie, sed et accuratissime in unum veluti corpus coactos, esse Petri Lombardi, quandoquidem dubitatio posset suboriri justa, ex hoc quod exemplaria, quae nobis licuit videre, et ea quatuor non habeant nomen auctoris ascriptum. Verum tibi faciet satis abbas Trithemius in Catalogo scriptorum ecclesiasticorum: « Petrus, inquit, Lombardus scripsit sagaci studio, ex dictis sanctorum Patrum commendabile opus Sententiarum libr. quatuor, in totum Psalterium librum unum, cujus exordium: Cum omnes prophetas, et caetera. » Fidem itidem facit non inferiorem, regestum instructissime bibliotheca pientissimi coenobii Patrum Sancti Victoris, unde codicem ultronea et allubenti familiaritate excepimus, quod procul dubio hos commentarios Petro Lombardo nominatim tribuit. Adde quod quidem manu vetusta, in exemplari nobis communicato coeperat adnotare M. litteram in margine, ubicunque videbat assui diversas interpretationes diversorum doctorum, quasi insinuans Magistri sedulam diligentiam, licet forsan somnolentia laboris longiusculi victus, tandem pergere omiserit, interdum tamen exsuscitatus idem subinde repetit. Adde quod quidam codex habebat ad calcem, etsi diversa manu, Psalterium de glossis Lombardi.

Caeterum commonefaciendus est lector quod varie in variis exemplaribus adnotabantur, in supremo vertice paginarum nomina auctorum in Explanationibus citatorum. Nam in quibusdam signatur Haymo; in aliis nusquam. Et in his Gregorius, Remigius et Isidorus; in istis minime. Et utcunque citabantur auctores, ordine tumultuario et vago relinquebant lectorem incertum, ubi loquerentur, cum accedendum erat ad contextum commentariorum, et quanta pars sententiae ac quatenus danda illi foret, quanquam in nostro exemplari ad contextionem linearum, superscriberentur passim certae punctorum notulae, quibus posset internosci cujus interpretis essent verba subscripta; si perpetuo deprehendissemus nihil dormitatum fuisse et quatenus extenderetur interpretamentum signati auctoris, ex punctis discrevissemus, qui mihi indicabant quisnam coepisset loqui, quousque vero non item. Siquidem inter sequentes ordinatim apiculos, saepissime miscentur multa, quae suas desiderabant notulas. Deinde experti sumus crebro aberratum esse in talibus signis et in pluribus omissa. Ex quibus subolere licet, aut primitus non fuisse id genus designatos apices, aut corrupte transcriptos. Idem apparet dicendum de titulo et numero citatorum auctorum, etiam si in nonnullis exemplaribus ordinatim ad marginem signatis et subjectis locis allegentur auctores, scrupulo tamen, quem commemoravimus, relicto. Quamobrem necesse fuit labore pertinaci ut ab originariis fontibus hauriremus quae appingenda erant suis locis, ut cum, verbi gratia, videris aperto codice Augustinum et Hieronymum et caeteros adduci simpliciter, intellige ex scriptis suis in eos psalmos. Si vero loca petenda erant ex aliis suis voluminibus, quantum licuit, signantur ad marginem, et quaedam pauca quae poterant aut lectorem remorari, aut obscuritatem facere, aut declarat junculam desiderare, aut scrupulum movere, breviter illustrantur. Amplius quia non semper ad verbum proferuntur doctores, sed sententia colligitur et construitur, nunc ex principio, nunc ex calce, rursus ex principio et medio suorum operum, maluimus describere punctim per marginem, ex tali aut tali auctore quam in recto casu. Et ubi Cassiodorus et posteriores consentiunt cum Augustino, opus erat duntaxat Augustinum designare, cum ex ipso decerpentes pro unico debeant haberi. Licet autem Hieronymus sit antiquior Augustino, tamen ubi conveniunt, potius Augustinum quam Hieronymum subindicamus, quia si quid Hieronymus breviter disserit, Augustinus late suo more expatiatus in eo profluit: simul et in hoc opere perpetuus est praeter caeteros, qui subinde et interpolate adducuntur, nisi quod Cassiodorus identidem frequentissimus occurrit. Ubi vero singuli singulare quid dicunt, separatim insinuantur. Quod si sententia trahatur ex duobus conjunctim, una copula colligantur. Quando denique auctorem non comperimus citatum, Magistro tribuimus, M. litterae insinuatione. Et hoc est per quam rarum et quadam incogitantia omissum a typographo.

Porro citamus saepenumero Alcuinum et glossema interlineale, quo advertas per Alcuinum nos intelligere glossam ordinariam, sequentes dicta Antonini Florentini et Roberti Guaguini historicorum. Hic de Carolo Magno agens: « Liberalibus, ait, disciplinis animum excoluit, praeceptore primum Petro Pisano, deinde Alcuino Anglo, viro apprime divinis humanisque rebus erudito, quem glossae in Bibliam (quam ordinariam vocant) auctorem Antoninus Florentinus prodit, id est parte secunda titulo 14, capite 5. Adjuvat quod scribit in suo Chronico Sigebertus. » Alcuinus, alias Albinus, de Britannia oriundus magister deliciosus regis Caroli, scientia litterarum praepollet in Gallia, cujus praecipue magisterio, ipse rex omnes artes liberales didicit hic multa scripsit, inter quae multa eminent libri de sancta Trinitate scripti ad ipsum regem, hic etiam jussu ipsius regis divinam correxit historiam. At scrupulum movet abbas Trithemius asseverans Strabum fuisse hujusmodi coacervatorem. « Hic, ait Strabus, glossam quae nunc ordinaria dicitur, super totam Bibliam ex dictis sanctorum Patrum primus comportasse memoratur. Satis huc accedunt quae dicuntur chronica chronicorum. Strabus commentator diligentissimus, Rabani auditor, in libris Bibliae perpulchre commentatus est. Ut fuerit, certissimum est tales rhapsodias fuisse a posterioribus utroque, nempe Alcuino et Strabo ampliatas et dilatas. Nam saepe indicatur Rabanus qui fuit auditor Alcuini, Strabus; scriba Rabani ipsemet Alcuinus, quos probabilius est a posterioribus ascriptos fuisse quam seipsis. Adde quod saepicule citatur Isidorus, qui fuit his omnibus superior. Interdum allegantur Haymo, Beda, Remigius: hic junior; illi praedictis satis vicini. Nobiscum est Trithemius in hoc articulo, qui subsecutus ait quam videlicet glossam alii postmodum adjunctis sententiis Patrum ampliarunt. Super haec longe plura habemus in codicibus typis excussis, quam in vetustioribus manu descriptis. Libuit tamen potius Alcuinum asciscere quam glossam ordinariam, aut quemlibet alium, propterea quod in quibusdam exemplaribus hujus gnomologiae nonnunquam signabatur Alcuinus. Praeter hoc, Magister in secundo sententiarum distinctione duodecima profert nominatim Alcuinum super Genes. Et id legitur in glossa ordinaria. Rursus lib. III, distinctione 18, profertur Ambrosius, cujus sententiam videtur Magister accepisse ex glossa ordinaria ad 9 caput epistolae ad Hebraeos, cum Ambrosii commentarius in eam epistolam desideretur, Insuper libro quarto, distinctione quarta, glossam ordinariam videtur vocare Magister, auctoritatem; adducens enim epistolam ad Hebraeos sexto, sic ait: « Unde auctoritas dicit, ideo Apostolum pluraliter dixisse fundamentum baptismatum, quia est baptismus in aqua, in sanguine, in poenitentia, etc., quae omnia comperies in glossa ordinaria, ad illud caput. Nec mireris in hac Magistri faragine, cuncta quae sunt in glossa ordinaria et interlineali fere ad verbum legi; quandoquidem utrobique idem argumentum assumebatur, non poterat fieri quin consarcinatio similibus collecta coaptationibus pari gradu ad eumdem scopum tenderet. Sed quae erant in glossa ordinaria et interlineali, quasi arena sine calce, hic subtili adhibito temperamento, in ordinem sub textum redegit. Adde quod quisquis is tandem fuerit, qui praefixit titulos nominum, quibus internoscerentur citati auctores in faragine glossae ordinariae confusissime et mendosissime saepius ea recensuit. Nam ubi adnotandus erat Augustinus, ascribit Cassiodorum, et e diverso. Et ubi principium aut finis sententiae pertinet solummodo ad hunc vel illum interpretem, sic indicat nomen, quasi tota sit illius quem notat. Imo vero quod interpretatur uno modo, alter contrario, sic tribuit quandoque praepostero ordine, illorum scripta, ut uterque habeat sententiam sibi oppositam. Ad haec creberrime relinquit loca anonyma quasi incerti auctoris, cum tamen proprium sibi vindicent, sicut et alia ac forsitan interdum certius quam quae signat. Haec omnia legendo comprobabis facile. Etenim tam obvia sunt, ut supervacaneum fuerit diutius immorari. In libris autem manu descriptis, rarissime nomina ascribebantur auctorum. Itaque negotium fuit non otiosum, sed operosum magnopere, citationes, citatis restituere, ne quasi confusum chaos exsurgeret. Denique ut finem faciamus, quantum ad glossam interlinealem, illam arbitrari antiquiorem hujuscemodi consarcinatione satis persuasum habemus, ne quis suspicetur quod ea quae commentatur Magister, potius sint translata in hujusmodi glossemata quam e diverso. Nam in veteribus et libris et bibliothecis haec glossa interseritur, maxime cum prisci illi auctores ob inopiam scriptorum, et scripturae angustiam laconismo delectarentur. Sed et multis partibus Joannes Trithemius a nobis stat, qui inter scriptores ecclesiasticos recenset Anselmum Laudunensem virum ingenio acutum, sermone scholasticum non minus vita quam scientia insignem, novo expositionis genere, utriusque Testamenti scripturas glossa interlineali et marginali ex Patrum scriptis explanasse. Is autem ut ex eodem auctore colligimus claruit ante Magistrum sententiarum annis circiter triginta. Denique adeo praeclara disces ex his commentariis, quae non habentur in aliis glossarum fasciculis, ut non poeniteat frequentis lectionis. Fruere igitur et vale in crucifixo Jesu, amice lector.

Chapter 5 of 157