Skip to the text

Prologus Richardi Cenomani: collatio diversarum translationum Psalterii

Quanquam ignorata vocabulorum, quin et syllabarum ratione, non possit rerum ulla haberi intelligentia, quia tamen sola hujusmodi pertractatio quasi jejuna foret, consentaneum fuit nostras adnotationes inserere commentariis Petri Longobardi, Parisiensis quondam episcopi, Magistri sententiarum optimo jure nuncupati, nunc primum in lucem editis. Proinde nihil exspectet lector in hisce scholiis, nisi quod promittit titulus. Primum enim stomachum suum pascat doctis psalmi enarrationibus; deinde, si de Vulgatae editionis fidelitate haesitet, aut juvet varias traductiones nuper natas conferre, fortasse inveniet quod quaerit nec lectionis poenitebit modo aequum praestet affectum, et minime contentiosum.

Quoniam intra limen sui prooemii, Magister paucula tangit de numero librorum in psalmis, et eorum auctoribus, non absonum fuerit rem disputationemque altius repetere: simul et nonnulla praefari convenit, quae necessaria judicantur ad stabiliendum suscepti negotii propositum, ne, quod aiunt, illotis pedibus lucubrationis nostrae qualemcunque procursum aggrediamur. Inprimis libri psalmorum, an plures sint, videtur D. Hieronymus varius et non sibi constare, si quis oscitabunde legat: nam quod adducit Magister in suo prologo, habet divus Hieronymus tomo tertio, in quadam epistola ad Marcellam, cujus verba subteximus. Amen, Septuaginta γενοιτο, id est fiat. Unde et in fine librorum (in quinque siquidem volumina Psalterium apud Hebraeos divisum est) fiat, fiat, transtulerunt, quod in Hebraico legitur amen, amen, quo scilicet ea vere dicta quae sunt supra, confirmentur. Haec ille.

Ejusdem sententiae potest colligi fuisse, cum ad Marcellam de exitu Leae tomo primo sic scribit: « Cum hora ferme tertia hodiernae diei, septuagesimum secundum psalmum, id est tertii libri principium, legere coepissemus, et docere cogeremur tituli ipsius partem, ad finem secundi libri principium tertii libri pertinere, » etc. Ex quibus apparet D. Hieronymum sentire Psalterium in libros distinctum. At contrariam opinionem sequitur, ad Sophronium tomo tertio scribens: « Scio quosdam putare Psalterium in quinque libros esse divisum, ut ubicunque apud Septuaginta interpretes scriptum est, γένοιτο, γένοιτο, id est fiat, fiat, finis librorum sit, pro quo in Hebraeo legitur amen, amen. Nos autem Hebraeorum auctoritatem secuti, et maxime apostolorum, qui semper in Novo Testamento Psalmorum librum nominant, unum asserimus Psalmorum volumen. » Et rursus paulo post: « Si enim amen, pro quo Aquila transtulit πεπισομενως, in fine tantummodo librorum poneretur, et non interdum aut in exordio, aut in calce sermonis sive sententiae, nunquam Salvator in Evangelio loqueretur: Amen, amen dico vobis: nec Pauli Epistolae in medio illud continerent. Moyses quoque et Jeremias, et caeteri, in hunc modum haberent libros, qui in mediis voluminibus suis amen frequenter interserunt. Sed et numerus viginti duorum librorum Hebraicorum et mysterium ejusdem numeri commutabitur. Nam et titulus ipse Hebraicus SEPHER TEHILLIM, quod interpretatur volumen hymnorum apostolicae auctoritati congruens, non plures libros, sed unum volumen ostendit. » Haec Hieronymus. Sed num ista videntur tibi contradictionem sonare? quandoquidem priori loco dixit: « in quinque siquidem volumina Psalterium apud Hebraeos divisum est; » et nunc dicit, « nos Hebraeorum auctoritatem secuti, unum asserimus Psalmorum volumen. »

Verum quoquomodo intelligat, et a se non dissentiat divus Hieronymus, perpendes ex psalmi octuagesimi noni explanatione, ad Cyprianum, tomo tertio, ubi sic disserit: « Aiunt Hebraei uno psalmorum volumine quinque libros contineri, a primo usque quadragesimum, et a quadragesimo primo usque ad septuagesimum primum, et a septuagesimo secundo usque ad octuagesimum octavum, et ab octuagesimo nono (qui quarti libri initium est, et quem nunc disserimus), ad centesimum quintum: in quorum omnium fine duplex amen positum est, quod Septuaginta transtulerunt, fiat, fiat, et a centesimo sexto, usque ad finem, instar duodecim prophetarum, qui et ipsi cum proprios libros ediderint, unius voluminis nomine continentur. » Et amplius in praefatione in libros Regum: « Secundus a David, quem quinque incisionibus et uno psalmorum volumine comprehendunt. » Vides itaque quod sicut duodecim prophetae in unum, sic quinque psalmorum incisiones in unum copulantur volumen.

Chapter 2 of 157