Disceptatio de auctoribus Psalmorum
Grandis concertatio est inter eruditos, de auctoribus Psalmorum. Sed disputationis gratia, duo dicam, nullius judicio praejudicans: prius, licet divus Hieronymus videatur magis declinare ad eam opinionem quae dicit plures esse psalmorum auctores, interdum tamen diversam sequitur sententiam; secundo, si quis oculatius introspiciat dicta Hieronymi et Augustini, forsan inveniet convenire inter eos de hac controversia. Igitur quod videatur Hieronymus sentire non omnes psalmos esse David, ostenditur ex tomo tertio in epistola ad Cyprianum. « Sciamus quoque, errare eos qui omnes psalmos David arbitrantur, et non eorum quorum nominibus inscribuntur. » Rursus eodem tomo ad Sophronium: « Psalmos omnes eorum testamur auctorum qui ponuntur in titulis, David scilicet, Asaph et Idithun filiorum Core, Heman Ezrahitae, Moysi et Salomonis, et reliquorum quos Esdras primo volumine comprehendit. » Item ad Cyprianum: « Quod autem in plerisque codicibus nonagesimus octavus habet tit. Psal. David, in Hebraico non habetur, hanc habente Scriptura consuetudinem, ut omnes psalmi, qui cujus sint titulum non habent, his deputentur, quorum in prioribus psalmis nomina continentur. » Denique in prooemio in Malachiam: « In psalmis diximus qui titulos non habent eorum esse credendos, quorum priores psalmi nominibus praenotati sunt. » Haec Hieronymus. Nec valet evasio, qua diceres Hieronymum non loqui juxta sensum proprium, sed juxta opinionem praeceptoris sui in Hebraeis Bar-Hanina vel aliorum. Nam interpretatus locum Matthaei decimo tertio: Ut impleretur quod dictum est per prophetam dicentem: Aperiam in parabolis os meum, etc., « legi, inquit, in nonnullis codicibus per Isaiam prophetam, quod quidem quia minime inveniebatur in Isaia, arbitror a prudentibus viris esse sublatum; sed mihi videtur in principio ita editum, quod scriptum est per prophetam Asaph, dicentem; septuagesimus enim septimus psalmum de quo sumptum est testimonium, Asaph prophetae tit. inscribitur. » Haec Hieronymus. Quando dicit: « Mihi videtur » , propriam sententiam satis insinuat. Quod autem nonnunquam loquatur secundum diversam opinionem, probemus tom. III ad Fabiolam, de quadraginta duabus mansionibus, in LXXVII psalmum, quem, juxta evangelistam Matthaeum, ex persona Domini dictum credimus, decem plagarum in Aegypto, et egressionis Israel in solitudinem, narratur historia. Deinde paucis interjectis subdit: Nam idem propheta in alio loco dixerat: Habitavi cum habitantibus Cedar, multum incola fuit anima mea (Psal. CXIX) , absentiam terrae sanctae non sustinens, lacrymabiliter ingemiscit, et dicit: Haec recordatus sum, et effudi in me animam meam, donec transeam in locum tabernaculi admirabilis, usque ad domum Dei. In voce exsultationis et confessionis, sonus epulantis (Psal. XLI) . Et in alio psalmo: Revela oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua (Psal. CXVIII) . Haec ibi.
Ex quibus constat Hieronymum psalmos citatos, videlicet septuagesimum septimum, centesimum decimum nonum, et centesimum decimum octavum eidem prophetae tribuere: quod non potest esse, nisi David intelligat. Nam, ut visum est, septuagesimus septimus, Asaph, quadragesimus primus filiis Corae, centesimus decimus nonus et centesimus decimus octavus non habent proprium titulum. Sed si vera est sententia Hieronymi, quam supra commemoravimus, ejus sunt, cui praecedentes psalmi inscribuntur. Primus autem praecedentium qui titulum habet, est psalmus centesimus nonus, qui aperte David tribuitur. Rursum Hieronymus tom. III, ad Fabiolam, de vestitu sacerdotali: « Unde et David, inquit, orabat in psalmo: Revela oculos meos, » etc. Et, tomo I ad Paulinum, De institutione monachi: « Totum quod legimus in divinis libris, nitet quidem, et fulget etiam in cortice, sed dulcius in medulla est. Qui edere vult nucleum, frangat nucem. Revela, inquit David, oculos meos, et considerabo mirabilia de lege tua. Si tantus Propheta tenebras ignorantiae confitetur, qua nos putas parvulos, et pene lactentes inscitiae nocte circumdari? » Haec Hieronymus. Ubi vides psalmum illum David nomitatim deputari, quem supra dicebat eumdem Prophetam in psalmo septuagesimo septimo, et quadragesimo primo. Praeterea Hieronymus, psalmo septuagesimo secundo qui inscribitur Asaph, ex persona David citat in Ecclesiasten, cap. IV. Plenius hunc locum David in psalmo LXXII, et Jerem. in suo volumine exquirunt. Et in commentariis ad Ephes. cap. III: « Quorum, inquit, verba David in persona sua exprimens, ait: Quam bonus Israel Deus, » etc. Item in Matth., « Sicut scriptum est in David: Transierunt in affectum cordis. » Haec autem sunt in psalm. LXXII. « Insuper tom. III ad Dardanum: David in alio psalmo canit: Gloriosa sunt dicta, » etc. Manifestarium est vero illum psalmum LXXXVII inscribi filiis Corae. Ad haec., psal. LXXXVIII, Hethan Ezrahitae inscribitur, et tamen Hieron., tom. III ad Damas. de duobus filiis, desumit nonnullos versiculos ex eodem tanquam ad David dictos. « Secundum illud, ait, quod locutus sum ad David: Si dereliquerint filii ejus legem meam, et in judiciis meis non ambulaverint, si justitias meas profanaverint.
Diceret aliquis: Ideo quia David majorem psalmorum partem composuit, ob id saepe totum Psalterium nuncupatur David. Et sic loquitur divus Hieronymus in prologo quem praefixit libris Regum. Inter agiographa primus est liber Job, et secundus David. Nam interdum secus citat quam nomine David, ut secundo libro adversus Pelagianos, « Asaph loquitur: Cibalis nos pane lacrymarum, etc. Hoc autem desumitur a psalmo septuagesimo nono, qui inscribitur ipsi Asaph. Verum et si eo pacto evaderes, non omnino tamen satisfacis omnibus praetactis, cum dixerit eumdem Prophetam locutum in psalmo septuagesimo septimo, et caeteris quos adduximus, Et ut nulla detur tergiversandi occasio, quomodo dissolves quod scribit ipse D. Hieronym. tomo tertio ad Cyprianum, ubi contradiceret sententiae Apostoli ad Hebraeos, quarto, nisi diceres divum Hieronymum mutasse sententiam, et loca superius commemorata hoc ostendere, accipiendo David in persona, non in Psalterio. Sed et videamus quomodo alioqui contrairet Apostolo ad Cyprianum. Sic ait de Moyse: « Cujus ore creaturam mundi eorum duntaxat quae visibilia sunt, conditionem hominis, et omnis retro historiae didicimus veritatem, qui non solum nobis quinque reliquit libros, Genesim, Exodum, Leviticum, Numeros, et Deuteronomium, sed et undecim quoque psalmos, ab octogesimo nono, cujus principium est: Domine, refugium factus es nobis, usque ad XCIX, qui inscribitur: Psalmus in confessione. » Haec Hieronymus. Apostolus autem ad Hebraeos quarto, psalmum nonagesimum quartum, qui de numero illorum undecim convincitur esse, manifeste tribuit David. Quoniam ergo, inquit, superest introire quosdam in illam, et ii quibus prioribus annuntiatum est, non introierunt propter incredulitatem, iterum terminat diem quemdam, hodie, in David dicendo: post tantum temporis sicut supra dictum est: Hodie si vocem ejus audieritis, etc. Ex quo palam est Apostolum non deputare Moysi hunc psalmum, quoniam tertio capite de Moyse loquens dicit: Et Moyses quidem fidelis erat in tota domo ejus, tanquam famulus in testimonium eorum quae dicenda erant. Deinde paulo post subdit: Quapropter, sicut dicit Spiritus sanctus: Hodie si vocem ejus audieritis, etc. Quae pertractans Apostolus, cap. IV, ostendit ex contextus digesta et aptata consecutione Spiritum sanctum locutum fuisse in Moyse, quantum ad constitutionem mundi; et, post tantum temporis rursum in David, Hodie si vocem, etc, Attende igitur ordinem sententiae Apost. Et quidem operibus ab institutione mundi perfectis. Dixit enim in quodam loco de die septimo sic: Et requievit Deus die septima ab omnibus operibus suis; et in isto rursum: Si introibunt in requiem meam. Quoniam ergo superest quosdam introire, etc. Ubi considerandum Spiritum sanctum post multum temporis dixisse in David, ex quo locutus fuerat per Moysen de conditione mundi. Propterea colligitur psalmum non esse editum a Moyse, sed a David, quem satis designat in persona, magnum temporis intervallum commemorando inter duos prophetas.
Posses tamen subterfugere, referendo, dixit, ad Moysen, non ad Spiritum sanctum quantum ad litteram ut Moyses dixit eum requievisse die septimo, et post tantum temporis. Idem Moses terminaverit diem quemdam hodie in David, hoc est, per hoc quod hodie dicitur in psalterio, quod nuncupatur esse David, quod quidem fuisse tempore Apostoli promptum est. Verumtamen haec expositio esset, ni fallor, paulo coactior. Superest demonstrare secundum principale, nempe quod forsan D. Hieronymus et D. Augustinus non sibi adversantur in hujus argumenti materia. Ex verbis enim eorum facile est videre tituli inscriptionem aut significare a quo editus sit, aut a quo recitatus psalmus. Nam D. Augustinus manifeste in hanc sententiam descendit, disserens in principio cur primus titulum non habeat: « Centum itaque et quinquaginta psalmos esse nulla dubitatio est; et qui psalmus quotus sit, vel a quo recitatus sit, titulorum inscriptione ostenditur. Non enim omnes psalmi a David editi sunt. Ipse enim David ex omni populo quatuor principes Spiritu sancto mundatos elegit, quorum nomina sunt, Asaph, Heman, Ethan, et Idithun, ut in quemcunque divinus Spiritus intrasset, hymnum Deo caneret. David ergo solus novem psalmos ore proprio cecinit, reliqui autem ab illis quatuor principibus, juxta titulorum inscriptionem, sunt dicti. » Haec Augustinus. Quem vides dicere non omnes psalmos esse editos a David, maxime quantum ad rationem accinendi. Nec abest ab hac sententia ipse divus Hieronymus ad Sophronium, quod supra etiam commemoratum est, sed indistincte tractatum. Ait itaque: « Psalmos omnes eorum testamur auctorum, qui ponuntur in titulis David scilicet, Asaph, et Idithun, et filiorum Core, Heman Ezrabitae, Moysi et Solomonis, et reliquorum quos Esdras primo volumine comprehendit. » Haec ille. Ubi novissima particula invenit psalmos esse eorum quorum nomina tacentur, et quos dicit Esdram comprehendere in primo volumine. Ait enim Esdras, I Esdrae II, cantores filii Asaph centum viginti octo. Liquet autem non posse pertinere psalmos ad eos quos Esdras comprehendit, nisi tanquam cantores, quando lex et psalmi reparata sunt. Facit quod scribitur, Nehemiae duodecimo: In diebus David et Asaph ab exordio erant principes constituti cantorum, in carmine laudantium et confitentium Deo. Et I Paralip. XXV: Igitur David et magistratus exercitus, segregaverunt in ministerium filios Asaph et Heman, et Idithun, qui prophetarent in citharis et psalteriis et cymbalis, secundum numerum suum dedicato sibi officio servientes. Deinde recitatis filiis eorum juxta regem prophetantibus, subtexit: Universi sub manu patris sui ad cantandum in templo Domini, distributi erant in cymbalis et psalteriis et citharis, in ministeria domus Domini juxta regem Asaph, videlicet et Idithun et Heman.
Sicut ergo oportet exponere D. Aug. in lib. XVII, De civit. Dei, cap. 14, ne sibi contradicat in eo quod dixit in prologo I psal., ita et D. Hieron., ubi multos psalmorum auctores nominat, ut in id conveniant, sicut ante meminimus psalmorum inscriptionem denotare, auctorem aut cantorem. Ait autem D. August. lib. superius adducto: « Mihi credibilius videntur existimare qui omnes illos 150 psalmos ejus operi tribuunt, eumque aliquos praenotasse nominibus aliorum, aliquid quod ad rem pertineat figurantibus. » Haec ibi. Quae quomodo debeant conciliari cum aliis ejusdem verbis, quaere, si potes, et viam aperuimus quae prius a nonnullis attacta est, licet auctoritates utriusque doctoris magna ex parte silentio praeterierim. Accedit nostrae sententiae quod titulus psalmi XXXVIII sic habet: Pro Idithun, canticum David; et psalmi LXXI, pro Idithun, ipsi David. Atqui de Idithun praeter ea quae citavimus habetur I Paral. XXV: Idithun qui in cithara prophetabat super confitentes, et laudantes Dominum. Nec obest titulus psalmi LXXVI pro Idithun, psalmus Asaph, quasi Asaph esset primarius auctor et Idithun cantor. Potuit enim Asaph inchoare psalmum, cantando, et Idithun respondere, sicut dicitur secundi Machabaeorum primo: Jonatha inchoante, caeteris autem respondentibus. Consilimiter debet intelligi titulus psalmi octuagesimi septimi, Canticum psal. filiorum Corae, intellectus Heman Ezrahitae. Unde in Hebraeo dicitur, Ad respondendum intellectus Heman. At dices: Opinando David esse auctorem omnium psalmorum quantum ad materiam, remanet scrupulus quomodo deberet intelligi titulus psalmi LXXI, videlicet Salomonis, et psalmi LXXXIX, Oratio Moysi hominis Dei, cum non possit ita commode de his duobus convenire, ceu de aliis cantorum officio fungentibus, et David synchronis. Quantum ad primum, finis psalmi suum auctorem praedicat: Defecerunt laudes David filii Isai, ob id, titulus Salomoni, intelligitur pro Salomone vel in Salomonem: qui fuit figura veri Salomonis regis pacifici, de quo materia totius psalmi apte loquitur, quod et Hebraeum indicat LISLOMOII. Nam Iamed teste Pagnino libro primo Institutionum Hebraicarum, nonnunquam causam materialem denotat, ut Exodi quarto, LENACHASCH, in serpentem, et septuaginta Interpretes in proposito dixerunt, in Salomonem psalmus, εἰς Σολομῶν ψαλμός. Consimili modo potest intelligi titulus psalmi centesimi vigesimi sexti: Canticum graduum Salomonis. Quantum ad secundum de titulo psalmi LXXXIX D. Hieronym. ad Cyprianum refert solutionem opinantium omnes psalmos esse David, licet forte aliter, ut praelibavimus, sentiret D. Hieronymus. Unde, inquit, et hunc psalmum volunt sub nomine Moysi a David esse compositum, quod scilicet legislator communem humani generis et calamitatem, et deinde exspectationem salutis sacro ore describat. Nec revinceret quod opponit dominus Lyranus causans, quod etiam in plerisque aliis psalmis fiat mentio de ea ipsa materia, quia argumentum illud non tam breviter et continenter, nec per modum orationis in aliis tangitur. Hinc in Hebraeo habetur LEMOSCHEH in Moysen, de titulis aliorum psalmorum suo loco tractari poterit.
Chapter 3 of 157