Skip to the text

Little Office of the Blessed Virgin Mary According to the Cistercian Usage

Cistercian

4–11 min
Hour

Introduction

As at Lauds

Hymn

Memento salutis Auctor,

Memento salutis Auctor,

Quod nostri quondam corporis,

Quod nostri quondam corporis,

Ex illibata Virgine

Ex illibata Virgine

Nascendo, formam sumpseris.

Nascendo, formam sumpseris.

Maria Mater gratiae,

Maria Mater gratiae,

Mater misericordiae:

Mater misericordiae:

Tu nos ab hoste protege,

Tu nos ab hoste protege,

Et hora mortis suscipe.

Et hora mortis suscipe.

Gloria tibi, Domine,

Gloria tibi, Domine,

Qui natus es de Virgine,

Qui natus es de Virgine,

Cum Patre, et Sancto Spiritu,

Cum Patre, et Sancto Spiritu,

In sempiterna saecula.

In sempiterna saecula.

Amen.

Amen.

Diebus Dominicis dicuntur sequentes

Psalmus 122

Ad te levavi oculos meos, qui habitas in caelis.

Ecce sicut oculi servorum in manibus dominorum suorum, sicut oculi ancillae in manibus dominae suae: ita oculi nostri ad Dominum Deum nostrum, donec misereatur nostri.

Miserere nostri, Domine, miserere nostri: quia multum repleti sumus despectione.

Quia multum repleta est anima nostra: opprobrium abundantibus, et despectio superbis.

Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.

Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 123

Nisi quia Dominus erat in nobis, dicat nunc Israel.

Nisi quia Dominus erat in nobis, cum exsurgerent homines in nos.

Forte vivos deglutissent nos: cum irasceretur furor eorum in nos.

Forsitan aqua absorbuisset nos.

Torrentem pertransivit anima nostra: forsitan pertransisset anima nostra aquam intolerabilem.

Benedictus Dominus: qui non dedit nos in captionem dentibus eorum.

Anima nostra sicut passer erepta est de laqueo venantium.

Laqueus contritus est: et nos liberati sumus.

Adjutorium nostrum in nomine Domini: qui fecit caelum et terram.

Psalmus 124

Qui confidunt in Domino sicut mons Sion: non commovebitur in aeternum, qui habitat in Jerusalem.

Montes in circuitu ejus: et Dominus in circuitu populi sui, ex hoc nunc et usque in saeculum.

Quia non relinquet Dominus virgam peccatorum super sortem justorum: ut non extendant justi ad iniquitatem manus suas.

Benefac, Domine, bonis, et rectis corde.

Declinantes autem in obligationes, adducet Dominus cum operantibus iniquitatem: pax super Israel.

Feria secunda, quarta et sexta dicuntur sequentes

Psalmus 118 (VIII)

Portio mea, Domine, dixi custodire legem tuam.

Deprecatus sum faciem tuam in toto corde meo: miserere mei secundum eloquium tuum.

Cogitavi vias meas: et converti pedes meos in testimonia tua.

Paratus sum, et non sum turbatus: ut custodiam mandata tua.

Funiculis peccatorum circumplexi sunt me: et legem tuam non sum oblitus.

Media nocte surgebam ad confitendum tibi, super judicia justitiae tuae.

Particeps ego sum omnium timentium te: et custodientium mandata tua.

Misericordia tua, Domine, plena est terra: justificationes tuas doce me.

Psalmus 118 (IX)

Bonitatem fecisti cum servo tuo, Domine, secundum verbum tuum.

Bonitatem et disciplinam et scientiam doce me: quia mandatis tuis credidi.

Priusquam humiliatus sum, ego deliqui: propterea eloquium tuum custodivi.

Bonus es tu: et in bonitate tua doce me justificationes tuas.

Multiplicata est super me iniquitas superborum: ego autem in toto corde meo scrutabor mandata tua.

Coagulatum est sicut lac cor eorum: ego vero legem tuam meditatus sum.

Bonum mihi quia humiliasti me: ut discam justificationes tuas.

Bonum mihi lex oris tui, super millia auri et argenti.

Psalmus 118 (X)

Manus tuae fecerunt me, et plasmaverunt me: da mihi intellectum, et discam mandata tua.

Qui timent te videbunt me, et laetabuntur: quia in verba tua supersperavi.

Cognovi, Domine, quia aequitas judicia tua: et in veritate tua humiliasti me.

Fiat misericordia tua ut consoletur me: secundum eloquium tuum servo tuo.

Veniant mihi misericordiae tuae, et vivam: quia lex tua meditatio mea est.

Confundantur superbi, quia injuste iniquitatem fecerunt in me: ego autem exercebor in mandatis tuis.

Convertantur mihi timentes te: et qui noverunt testimonia tua.

Fiat cor meum immaculatum in justificationibus tuis: ut non confundar.

Feria tertia, quinta et Sabbato, dicuntur sequentes

Psalmus 118 (XVII)

Mirabilia testimonia tua: ideo scrutata est ea anima mea.

Declaratio sermonum tuorum illuminat: et intellectum dat parvulis.

Os meum aperui, et attraxi spiritum: quia mandata tua desiderabam.

Aspice in me, et miserere mei: secundum judicium diligentium nomen tuum.

Gressus meos dirige secundum eloquium tuum: et non dominetur mei omnis injustitia.

Redime me a calumniis hominum: ut custodiam mandata tua.

Faciem tuam illumina super servum tuum: et doce me justificationes tuas.

Exitus aquarum deduxerunt oculi mei: quia non custodierunt legem tuam.

Psalmus 118 (XVIII) — Justus es, Domine

Justus es, Domine: et rectum judicium tuum.

Mandasti justitiam testimonia tua: et veritatem tuam nimis.

Tabescebat caro mea prae timore tuo: a judiciis enim tuis timui.

Feci judicium et justitiam: non tradas me calumniantibus me.

Suscipe servum tuum in bonum: non calumniantur me superbi.

Oculi mei defecerunt in salutare tuum: et in eloquium justitiae tuae.

Fac cum servo tuo secundum misericordiam tuam: et justificationes tuas doce me.

Servus tuus sum ego: da mihi intellectum, ut sciam testimonia tua.

Tempus faciendi, Domine: dissipaverunt legem tuam.

Ideo dilexi mandata tua super aurum et topazion.

Propterea ad omnia mandata tua dirigebar: omnem viam iniquam odio habui.

Psalmus 118 (XIX)

Clamavi in toto corde meo, exaudi me Domine: justificationes tuas requiram.

Clamavi ad te, salva me: ut custodiam mandata tua.

Praeveni in maturitate, et clamavi: quia in verba tua supersperavi.

Praevenerunt oculi mei ad te diluculo: ut meditarer eloquia tua.

Vocem meam audi secundum misericordiam tuam, Domine: et secundum judicium tuum vivifica me.

Appropinquaverunt persequentes me iniquitati: a lege autem tua longe facti sunt.

Prope es tu, Domine: et omnes viae tuae veritas.

Initio cognovi de testimoniis tuis: quia in aeternum fundasti ea.

Antiphon

Germinavit radix Jesse, orta est stella ex Jacob, Virgo peperit Salvatorem, te laudamus, Deus noster.

Capitulum - Eccli. 24.

Et sic in Sion firmata sum, et in civitate sanctificata similiter requievi, et in Jerusalem potestas mea.

Benedicta tu in mulieribus.

Benedicta tu in mulieribus.

Et benedictus fructus ventris tui.

Et benedictus fructus ventris tui.

Dominus vobiscum.

Dominus vobiscum.

Oratio.

Deus, qui salutis aeternae beatae Mariae virginitate fecunda, humano generi praemia praestitisti: tribue, quaesumus, ut ipsam pro nobis intercedere sentiamus, per quam meruimus auctorem vitae suscipere Dominum nostrum Jesum Christum Filium tuum.

Dulce nomen. ut supra.

About this prayer

A traditional little office in honour of Blessed Virgin Mary According to the Cistercian Usage, arranged in the canonical hours.

History

Taken from the Breviarium Cisterciense (1771).

Found in