Little Office of the Blessed Virgin Mary According to the Sarum Use
Sarum
Matins and Lauds only.
Incipit officium beate Marie virginis secundum usum et consuetudinem Sarum.
Domine labia mea aperies.
Et os meum annunciabit laudem tuam.
Deus in adiutorium meum intende.
Domine ad adiuvandum me festina.
Gloria Patri et Filio et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio et nunc et semper et in saecula saeculorum. Amen.
Alleluia.

Invitatorium
Ave Maria, gratia plena. Dominus tecum.
Ave Maria, gratia plena. Dominus tecum.
Psalmus 94
Venite, exsultemus Domino, iubilemus Deo salutari nostro.
Praeoccupemus faciem eius in confessione, et in psalmis iubilemus ei.
Ave Maria
Quoniam Deus magnus Dominus, et rex magnus super omnes deos, quoniam non repellit Dominus plebem suam, quia in manu eius sunt omnes fines terrae, et altitudines montium ipse conspicit.
Dominus tecum.
Quoniam ipsius est mare, et ipse fecit illud, et aridam fundaverunt manus eius. Venite, adoremus et procidamus ante Deum, ploremus coram Domino qui fecit nos, quia ipse est Dominus Deus noster; nos autem populus eius, et oves pascuae eius.
Ave Maria.
Hodie, si vocem eius audieritis, nolite obdurare corda vestra, sicut in exacerbatione, secundum diem tentationis in deserto, ubi tentaverunt me patres vestri, probaverunt et viderunt opera mea.
Dominus tecum.
Quadraginta annis proximus fui generationi huic, et dixi: Semper hi errant corde. Ipsi vero non cognoverunt vias meas, quibus iuravi in ira mea: Si introibunt in requiem meam.
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat.

Hymnus
Quem terra, pontus, aethera
Quem terra, pontus, aethera
colunt, adorant, praedicant,
colunt, adorant, praedicant,
trinam regentem machinam
trinam regentem machinam
claustrum Mariae baiulat.
claustrum Mariae baiulat.
Cui luna, sol, et omnia
Cui luna, sol, et omnia
deserviunt per tempora,
deserviunt per tempora,
perfusa caeli gratia
perfusa caeli gratia
gestant puellae viscera.
gestant puellae viscera.
Beata mater munere
Beata mater munere
cuius supernus artifex,
cuius supernus artifex,
mundum pugillo continens,
mundum pugillo continens,
ventris sub arca clausus est.
ventris sub arca clausus est.
Beata caeli nuntio,
Beata caeli nuntio,
fecunda sancto Spiritu,
fecunda sancto Spiritu,
desideratus gentibus,
desideratus gentibus,
cuius per alvum fusus est.
cuius per alvum fusus est.
Gloria tibi, Domine,
Gloria tibi, Domine,
qui natus es de Virgine,
qui natus es de Virgine,
cum Patre et Sancto Spiritu
cum Patre et Sancto Spiritu
in sempiterna saecula. Amen.
in sempiterna saecula. Amen.
Psalmus 8
Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra.
Quoniam elevata est magnificentia tua super caelos.
Ex ore infantium et lactentium perfecisti laudem propter inimicos tuos: ut destruas inimicum et ultorem.
Quoniam videbo caelos tuos opera digitorum tuorum: lunam et stellas quae tu fundasti.
Quid est homo quod memor es ejus? aut filius hominis quoniam visitas eum?
Minuisti eum paulo minus ab angelis: gloria et honore coronasti eum.
Et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Omnia subjecisti sub pedibus ejus: oves et boves universas, insuper et pecora campi.
Volucres caeli et pisces maris: qui perambulant semitas maris.
Domine Dominus noster quam admirabile est nomen tuum in universa terra.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.

Psalmus 18
Caeli enarrant gloriam Dei, et opera manuum ejus annuntiat firmamentum.
Dies diei eructat verbum, et nox nocti indicat scientiam.
Non sunt loquelae neque sermones, quorum non audiantur voces eorum.
In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
In sole posuit tabernaculum suum: et ipse tamquam sponsus procedens de thalamo suo.
Exsultavit ut gigas ad currendam viam: a summo caelo egressio ejus.
Et occursus ejus usque ad summum ejus: nec est qui se abscondat a calore ejus.
Lex Domini immaculata convertens animas: testimonium Domini fidele sapientiam praestans parvulis.
Justitiae Domini rectae laetificantes corda: praeceptum Domini lucidum illuminans oculos.
Timor Domini sanctus permanens in saeculum saeculi: judicia Domini vera justificata in semetipsa.
Desiderabilia super aurum et lapidem pretiosum multum: et dulciora super mel et favum.
Etenim servus tuus custodit ea: in custodiendis illis retributio multa.
Delicta quis intelligit? ab occultis meis munda me.
Et ab alienis parce servo tuo: si mei non fuerint dominati, tunc immaculatus ero, et emundabor a delicto maximo.
Et erunt ut complaceant eloquia oris mei: et meditatio cordis mei in conspectu tuo semper.
Domine adjutor meus et redemptor meus.

Psalmus 23
Domini est terra et plenitudo ejus: orbis terrarum et universi qui habitant in eo.
Quia ipse super maria fundavit eum: et super flumina praeparavit eum.
Quis ascendet in montem Domini? aut quis stabit in loco sancto ejus?
Innocens manibus et mundo corde: qui non accepit in vano animam suam nec juravit in dolo proximo suo.
Hic accipiet benedictionem a Domino: et misericordiam a Deo salutari suo.
Haec est generatio quaerentium eum: quaerentium faciem Dei Jacob.
Attollite portas principes vestras, et elevamini portae aeternales: et introibit rex gloriae.
Quis est iste rex gloriae? Dominus fortis et potens: Dominus potens in praelio.

Quis est iste rex gloriae? Dominus virtutum ipse est rex gloriae.

Antiphona
Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui.

Versus
Sancta Dei Genetrix, Virgo semper Maria,
Intercede pro nobis ad Dominum, Deum nostrum.

Pater noster.
Et ne nos.
Pater noster.
Et ne nos.
Iube, Domine, benedicere.
Iube, Domine, benedicere.
Benedictio
Alma Virgo virginum, intercede pro nobis ad Dominum.

Lectio I
Sancta Maria, virgo virginum,
mater et filia regis regum omnium,
tuum nobis impende solacium,
ut caelestis regni per te mereamur habere praemium,
et cum electis Dei regnare in perpetuum.
Tu autem, Domine, miserere nostri.
Deo gratias.

Responsum
Sancta et immaculata virginitas,
quibus te laudibus referam nescio.
Quia quem caeli capere non poterant,
tuo gremio contulisti.
Sancta et immaculata virginitas,
quibus te laudibus referam nescio.
Quia quem caeli capere non poterant,
tuo gremio contulisti.
Versus
Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Quia...
Benedicta tu in mulieribus, et benedictus fructus ventris tui. Quia...
Iube, Domine, benedicere.
Iube, Domine, benedicere.
Benedictio
Ora mente pia pro nobis, Virgo Maria. Amen.

Lectio II
Sancta Maria, piarum piissima,
intercede pro nobis, sanctarum sanctissima,
ut per te, Virgo, nostra sumat precamina
qui pro nobis ex te natus regnat super aethera,
ut sua caritate nostra deleantur peccamina.
Tu autem, Domine, et cetera.

Beata es, Virgo Maria,
quae Dominum portasti creatorem mundi.
Genuisti qui te fecit,
et in aeternum permanes virgo.
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Genuisti.
Beata es, Virgo Maria,
quae Dominum portasti creatorem mundi.
Genuisti qui te fecit,
et in aeternum permanes virgo.
Ave Maria, gratia plena, Dominus tecum.
Genuisti.
Iube, Domine, benedicere.
Iube, Domine, benedicere.
Benedictio
Sancta Dei Genetrix sit nobis auxiliatrix. Amen.

Lectio III
Sancta Dei Genetrix, quae digne meruisti concipere,
quem totus orbis nequivit comprehendere,
tuo pio interventu culpas nostras ablue,
ut perhennis sedem gloriae
per te redempti valeamus scandere,
ubi manes cum Filio tuo sine tempore.
Tu autem.

Felix namque es sacra Virgo Maria,
et omni laude dignissima,
quia ex te ortus est sol iustitiae, Christus Deus noster.

Ora pro populo, interveni,
pro clero intercede,
pro devoto feminino sexu sentiant omnes
tuum levamen, quicumque celebrant tuam commemorationem.
Quia...
Gloria Patri.
Christus Dominus noster.

Canticum
Te Deum
Te Deum laudamus: te Dominum confitemur.
Te aeternum Patrem omnis terra veneratur.
Tibi omnes Angeli, tibi caeli et universae potestates.
Tibi Cherubim et Seraphim incessabili voce proclamant:
Sanctus, Sanctus, Sanctus Dominus Deus Sabaoth.
Pleni sunt caeli et terra maiestatis gloriae tuae.
Te gloriosus Apostolorum chorus,
Te Prophetarum laudabilis numerus,
Te Martyrum candidatus laudat exercitus.
Te per orbem terrarum sancta confitetur Ecclesia,
Patrem immensae maiestatis,
Venerandum tuum verum et unicum Filium,
Sanctum quoque Paraclitum Spiritum.
Tu Rex gloriae Christe.
Tu Patris sempiternus es Filius.
Tu ad liberandum suscepturus hominem non horruisti Virginis uterum.
Tu devicto mortis aculeo, aperuisti credentibus regna caelorum.
Tu ad dexteram Dei sedes, in gloria Patris.
Judex crederis esse venturus.
Te ergo quaesumus tuis famulis subveni, quos pretioso sanguine redemisti.
Aeterna fac cum sanctis tuis in gloria numerari.
Salvum fac populum tuum Domine: et benedic hereditati tuae.
Et rege eos, et extolle illos usque in aeternum.
Per singulos dies benedicimus te.
Et laudamus nomen tuum in saeculum, et in saeculum saeculi.
Dignare Domine die isto sine peccato nos custodire.
Miserere nostri Domine, miserere nostri.
Fiat misericordia tua Domine super nos: quemadmodum speravimus in te.
In te Domine speravi: non confundar in aeternum.

Ora pro nobis, sancta Dei Genitrix,
ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Deus, in adiutorium meum intende.
Domine, ad adiuvandum me festina.
Gloria Patri.
Sicut erat.
Deus, in adiutorium meum intende.
Domine, ad adiuvandum me festina.
Gloria Patri.
Sicut erat.
Antiphona
O admirabile.
O admirabile.
Psalmus 91
Dominus regnavit decore indutus est: indutus est Dominus fortitudinem et praecinxit se.
Etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur.
Parata sedes tua ex tunc: a saeculo tu es.
Elevaverunt flumina Domine: elevaverunt flumina vocem suam.
Elevaverunt flumina fluctus suos: a vocibus aquarum multarum.
Mirabiles elationes maris: mirabilis in altis Dominus.
Testimonia tua credibilia facta sunt nimis: domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudinem dierum.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Dominus regnavit decore indutus est: indutus est Dominus fortitudinem et praecinxit se.
Etenim firmavit orbem terrae qui non commovebitur.
Parata sedes tua ex tunc: a saeculo tu es.
Elevaverunt flumina Domine: elevaverunt flumina vocem suam.
Elevaverunt flumina fluctus suos: a vocibus aquarum multarum.
Mirabiles elationes maris: mirabilis in altis Dominus.
Testimonia tua credibilia facta sunt nimis: domum tuam decet sanctitudo Domine in longitudinem dierum.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Psalmus 99
Jubilate Deo omnis terra: servite Domino in laetitia.
Introite in conspectu ejus in exsultatione.
Scitote quoniam Dominus ipse est Deus: ipse fecit nos et non ipsi nos.
Populus ejus et oves pascuae ejus: introite portas ejus in confessione.
Atria ejus in hymnis: confitemini illi, laudate nomen ejus.
Quoniam suavis est Dominus, in aeternum misericordia ejus: et usque in generationem et generationem veritas ejus.

Psalmus 62
Deus Deus meus ad te de luce vigilo.
Sitivit in te anima mea: quam multipliciter tibi caro mea.
In terra deserta et invia et inaquosa: sic in sancto apparui tibi.
Ut viderem virtutem tuam et gloriam tuam: quoniam melior est misericordia tua super vitas.
Sic benedicam te in vita mea: et in nomine tuo levabo manus meas.
Sicut adipe et pinguedine repleatur anima mea: et labiis exsultationis laudabit os meum.
Si memor fui tui super stratum meum: in matutinis meditabor in te.
Quia fuisti adjutor meus: et in velamento alarum tuarum exsultabo.
Adhaesit anima mea post te: me suscepit dextera tua.
Ipsi vero in vanum quaesierunt animam meam: introibunt in inferiora terrae.
Tradentur in manus gladii: partes vulpium erunt.
Rex vero laetabitur in Deo: laudabuntur omnes qui jurant in eo.
Quia obstructum est os loquentium iniqua.

Psalmus 66
Deus misereatur nostri et benedicat nobis: illuminet vultum suum super nos et misereatur nostri.
Ut cognoscamus in terra viam tuam: in omnibus gentibus salutare tuum.
Confiteantur tibi populi Deus: confiteantur tibi populi omnes.
Laetentur et exsultent gentes: quoniam judicas populos in aequitate et gentes in terra dirigis.

Terra dedit fructum suum: benedicat nos Deus Deus noster.
Benedicat nos Deus: et metuant eum omnes fines terrae.

Canticum Danielis
Benedicite omnia opera Domini Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Benedicite Angeli Domini Domino: benedicite caeli Domino.
Benedicite aquae omnes quae super caelos sunt Domino: benedicite omnes virtutes Domini Domino.
Benedicite sol et luna Domino: benedicite stellae caeli Domino.
Benedicite imber et ros Domino: benedicite omnes spiritus Dei Domino.
Benedicite ignis et aestus Domino: benedicite frigus et aestus Domino.
Benedicite rores et pruina Domino: benedicite gelu et frigus Domino.
Benedicite glacies et nives Domino: benedicite noctes et dies Domino.
Benedicite lux et tenebrae Domino: benedicite fulgura et nubes Domino.
Benedicat terra Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula.
Benedicite montes et colles Domino: benedicite universa germinantia in terra Domino.
Benedicite fontes Domino: benedicite maria et flumina Domino.
Benedicite cete et omnia quae moventur in aquis Domino: benedicite omnes volucres caeli Domino.
Benedicite omnes bestiae et pecora Domino: benedicite filii hominum Domino.
Benedicat Israel Dominum: laudet et superexaltet eum in saecula.
Benedicite sacerdotes Domini Domino: benedicite servi Domini Domino.
Benedicite spiritus et animae justorum Domino: benedicite sancti et humiles corde Domino.
Benedicite Anania Azaria Misael Domino: laudate et superexaltate eum in saecula.
Benedicamus Patrem et Filium cum Sancto Spiritu: laudemus et superexaltemus eum in saecula.
Benedictus es Domine in firmamento caeli: et laudabilis et gloriosus et superexaltatus in saecula.

Psalmus 148
Laudate Dominum de caelis: laudate eum in excelsis.
Laudate eum omnes Angeli ejus: laudate eum omnes virtutes ejus.
Laudate eum sol et luna: laudate eum omnes stellae et lumen.
Laudate eum caeli caelorum: et aquae omnes quae super caelos sunt laudent nomen Domini.
Quia ipse dixit et facta sunt: ipse mandavit et creata sunt.
Statuit ea in aeternum et in saeculum saeculi: praeceptum posuit et non praeteribit.
Laudate Dominum de terra: dracones et omnes abyssi.
Ignis grando nix glacies spiritus procellarum quae faciunt verbum ejus.
Montes et omnes colles: ligna fructifera et omnes cedri.
Bestiae et universa pecora: serpentes et volucres pennatae.
Reges terrae et omnes populi: principes et omnes judices terrae.
Juvenes et virgines senes cum junioribus laudent nomen Domini.
Quia exaltatum est nomen ejus solius. Confessio ejus super caelum et terram.
Et exaltavit cornu populi sui: hymnus omnibus sanctis ejus filiis Israel populo appropinquanti sibi.

Psalmus 149
Cantate Domino canticum novum: laus ejus in ecclesia sanctorum.
Laetetur Israel in eo qui fecit eum: et filii Sion exsultent in rege suo.
Laudent nomen ejus in choro: in tympano et psalterio psallant ei.
Quia beneplacitum est Domino in populo suo: et exaltabit mansuetos in salutem.
Exsultabunt sancti in gloria: laetabuntur in cubilibus suis.
Exaltationes Dei in gutture eorum: et gladii ancipites in manibus eorum.
Ad faciendam vindictam in nationibus: increpationes in populis.
Ad alligandos reges eorum in compedibus: et nobiles eorum in manicis ferreis.
Ut faciant in eis judicium conscriptum: gloria haec est omnibus sanctis ejus.

Psalmus 150
Laudate Dominum in sanctis ejus: laudate eum in firmamento virtutis ejus.
Laudate eum in virtutibus ejus: laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
Laudate eum in sono tubae: laudate eum in psalterio et cithara.
Laudate eum in tympano et choro: laudate eum in chordis et organo.
Laudate eum in cymbalis bene sonantibus: laudate eum in cymbalis jubilationis.
Omnis spiritus laudet Dominum.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Laudate Dominum in sanctis ejus: laudate eum in firmamento virtutis ejus.
Laudate eum in virtutibus ejus: laudate eum secundum multitudinem magnitudinis ejus.
Laudate eum in sono tubae: laudate eum in psalterio et cithara.
Laudate eum in tympano et choro: laudate eum in chordis et organo.
Laudate eum in cymbalis bene sonantibus: laudate eum in cymbalis jubilationis.
Omnis spiritus laudet Dominum.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona
O admirabile commercium: Creator generis humani animatum corpus sumens de Virgine nasci dignatus est,
et procedens homo sine semine, largitus est nobis suam deitatem.

Capitulum
Maria virgo semper laetare, quae meruisti Christum portare, caeli et terrae conditorem,
quia de tuo utero protulisti mundi Salvatorem.
Deo gratias.
Maria virgo semper laetare, quae meruisti Christum portare, caeli et terrae conditorem,
quia de tuo utero protulisti mundi Salvatorem.
Deo gratias.
Hymnus
O gloriosa domina
O gloriosa domina
excelsa supra sydera,
excelsa supra sydera,
qui te creavit provide
qui te creavit provide
lactasti sacro ubere.
lactasti sacro ubere.
Quod Eva tristis abstulit
Quod Eva tristis abstulit
tu reddis almo germine,
tu reddis almo germine,
intrent ut astra flebiles,
intrent ut astra flebiles,
caeli fenestra facta es.
caeli fenestra facta es.
Tu regis alti ianua et
Tu regis alti ianua et
porta lucis fulgida,
porta lucis fulgida,
vitam datam per Virginem,
vitam datam per Virginem,
gentes redemptae plaudite.
gentes redemptae plaudite.
Gloria tibi, Domine,
Gloria tibi, Domine,
qui natus es de Virgine,
qui natus es de Virgine,
cum Patre et Sancto Spiritu
cum Patre et Sancto Spiritu
in sempiterna saecula. Amen.
in sempiterna saecula. Amen.
Versus
Elegit eam Deus et praelegit eam.
Elegit eam Deus et praelegit eam.
Responsum
Et habitare eam facit in tabernaculo suo.
Et habitare eam facit in tabernaculo suo.
Antiphona
O gloriosa Dei Genitrix.
O gloriosa Dei Genitrix.
Canticum (Lc 1:68--79) Benedictus
Canticum Zachariae (Benedictus)
Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.
Et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui.
Sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus.
Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos.
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sui sancti.
Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis.
Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi.
In sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
Et tu puer propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
Ad dandam scientiam salutis plebi ejus: in remissionem peccatorum eorum.
Per viscera misericordiae Dei nostri: in quibus visitavit nos Oriens ex alto.
Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Benedictus Dominus Deus Israel, quia visitavit et fecit redemptionem plebis suae.
Et erexit cornu salutis nobis, in domo David pueri sui.
Sicut locutus est per os sanctorum, qui a saeculo sunt, prophetarum ejus.
Salutem ex inimicis nostris, et de manu omnium qui oderunt nos.
Ad faciendam misericordiam cum patribus nostris, et memorari testamenti sui sancti.
Jusjurandum quod juravit ad Abraham patrem nostrum, daturum se nobis.
Ut sine timore, de manu inimicorum nostrorum liberati, serviamus illi.
In sanctitate et justitia coram ipso, omnibus diebus nostris.
Et tu puer propheta Altissimi vocaberis: praeibis enim ante faciem Domini parare vias ejus.
Ad dandam scientiam salutis plebi ejus: in remissionem peccatorum eorum.
Per viscera misericordiae Dei nostri: in quibus visitavit nos Oriens ex alto.
Illuminare his qui in tenebris et in umbra mortis sedent: ad dirigendos pedes nostros in viam pacis.
Gloria Patri, et Filio, et Spiritui Sancto.
Sicut erat in principio, et nunc, et semper, et in saecula saeculorum. Amen.
Antiphona
O gloriosa Dei Genitrix, Virgo semper Maria, quae Dominum omnium meruisti portare,
Regem Angelorum sola Virgo lactare; nostri, quaesumus, pia, memorare,
et pro nobis Christum deprecare: ut tuis suffulti patrociniis ad caelestia regna mereamur pervenire.

Domine, exaudi.
Domine, exaudi.
Et clamor.
Et clamor.
Oremus.
Concede nos famulos tuos, quaesumus, Domine Deus noster, perpetua mentis et corporis sanitate gaudere;
et gloriosa beatae Mariae semper Virginis intercessione a praesenti liberari tristitia,
et aeterna perfrui laetitia. Per Dominum, et cetera.

Benedicamus Domino.
Deo gratias.
Benedicamus Domino.
Deo gratias.
Suffragia
De Sancto Spiritu
Antiphona
Veni, Sancte Spiritus, reple tuorum corda fidelium, et tui amoris in eis ignem accende.

Emitte Spiritum tuum et creabuntur.
Et renovabis faciem terrae.
Emitte Spiritum tuum et creabuntur.
Et renovabis faciem terrae.
Oremus.
Deus, qui corda fidelium Sancti Spiritus illustratione docuisti,
da nobis in eodem Spiritu recta sapere, et de eius semper consolatione gaudere. Per.

De Sancta Trinitate
Antiphona
Libera nos, salva nos, iustifica nos, o beata Trinitas.

Sit nomen Domini benedictum.
Ex hoc nunc et usque in saeculum.
Sit nomen Domini benedictum.
Ex hoc nunc et usque in saeculum.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui dedisti nobis famulis tuis in confessione verae fidei
aeternae Trinitatis gloriam agnoscere, et in potentia maiestatis adorare Unitaten:
quaesumus, ut eiusdem fidei firmitate ab omnibus semper muniamur adversis. Qui vivis.

De Sancta Cruce
Nos autem gloriari oportet in cruce Domini nostri Iesu Christi.

Omnis terra adoret te, Deus, et psallat tibi; psalmum dicat nomini tuo.

Deus, qui sanctam crucem tuam ascendisti et mundi tenebras illuminasti,
tu corda et corpora nostra illuminare, visitare et confortare dignare. Qui cum Deo Patre.

De Sancto Michaele Archangelo
Michael Archangele, veni in adiutorio populo Dei.
Michael Archangele, veni in adiutorio populo Dei.
Versus
In conspectu Angelorum psallam tibi.
In conspectu Angelorum psallam tibi.
Responsum
Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.
Adorabo ad templum sanctum tuum, et confitebor nomini tuo.
Oremus.
Deus, qui miro ordine Angelorum ministeria hominumque dispensas,
concede propitius, ut, quibus tibi ministrantibus in caelo semper assistitur,
ab his in terra vita nostra muniatur. Per Christum.

De Sancto Ioanne Baptista
Antiphona
Inter natos mulierum non surrexit maior Ioanne Baptista.

Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes.
Fuit homo missus a Deo, cui nomen erat Ioannes.
Oremus.
Perpetuis nos, Domine, sancti Ioannis Baptistae tuere praesidiis,
et quanto fragiliores sumus, tanto magis necessariis attolle suffragiis. Per.

De Sancto Petro Apostolo
Solve, iubente Deo, terrarum, Petre, catenas,
qui facis ut pateant caelestia regna beatis.

Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
Tu es Petrus, et super hanc petram aedificabo Ecclesiam meam.
Oremus.
Deus, qui beato Petro Apostolo tuo, collatis clavibus regni caelestis,
animas ligandi atque solvendi pontificium tradidisti, concede propitius;
ut intercessionis eius auxilio a cunctis peccatorum nostrorum nexibus liberemur. Per.

De Sancto Paulo Apostolo
Sancte Paule Apostole, praedicator veritatis et Doctor gentium,
intercede pro nobis ad Deum qui te elegit.
Sancte Paule Apostole, praedicator veritatis et Doctor gentium,
intercede pro nobis ad Deum qui te elegit.
Versus
In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
In omnem terram exivit sonus eorum, et in fines orbis terrae verba eorum.
Oremus.
Deus, qui universum mundum beati Pauli Apostoli praedicatione docuisti,
da nobis, quaesumus, ut, qui commemorationem eius colimus,
per eius exempla ad te gradiamur. Per.

De Sancto Andrea Apostolo
Antiphona
Andreas Christi famulus, dignus Dei Apostolus, germanus Petri et in passione socius.

Dilexit Andream Dominus.
Dilexit Andream Dominus.
Versus
In odorem suavitatis.
In odorem suavitatis.
Oremus.
Maiestatem tuam, Domine, supplices deprecamur,
ut sicut Ecclesiae tuae beatus Andreas Apostolus extitit praedicator et rector,
ita apud te sit pro nobis pius et perpetuus intercessor. Per.

De Sancto Ioanne Apostolo et Evangelista
Ioannes Apostolus et Evangelista virgo est electus a Domino atque inter ceteros magis dilectus.

Valde honorandus est beatus Ioannes Evangelista, qui supra pectus Domini in coena recubuit.

Ecclesiam tuam, quaesumus, Domine, benigne illustra,
ut beati Ioannis Apostoli tui et Evangelistae illuminata doctrinis
ad dona sempiterna perveniat. Per.

De Sancto Iacobo Apostolo
Vos amici mei estis, si feceritis quae praecipio vobis, dicit Dominus.

Constitues eos principes super omnem terram.
Constitues eos principes super omnem terram.
Responsum
Memores erunt nominis tui, Domine.
Memores erunt nominis tui, Domine.
Oremus.
Esto, Domine, plebi tuae sanctificator et custos,
ut beati Apostoli tui Iacobi munita praesidiis et conversatione tibi placeat et secura deserviat. Per.

De Sancto Bartholomaeo Apostolo
Antiphona
Vox sancti Bartholomaei Apostoli quasi tuba vehemens est; ambulant cum eo Angeli Dei.

Nimis honorati sunt amici tui, Deus.
Nimis honorati sunt amici tui, Deus.
Responsum
Nimis confortatus est principatus eorum.
Nimis confortatus est principatus eorum.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui huius diei venerandam laetitiam beati Apostoli tui Bartholomaei
commemoratione tribuisti: da Ecclesiae tuae, quaesumus, et amare quod credidit, et praedicare quod docuit. Per.

De Omnibus Apostolis
In patientia vestra possidebitis animas vestras.
In patientia vestra possidebitis animas vestras.
Versus
Annuntiaverunt opera Dei, et facta eius intellexerunt.
Annuntiaverunt opera Dei, et facta eius intellexerunt.
Oremus.
Exaudi nos, Deus salutaris noster, et Apostolorum atque Evangelistarum tuorum nos tuere praesidiis,
quorum donasti fideles esse doctrinis. Per.

De Sancto Stephano
Antiphona
Stephanus vidit caelos apertos, vidit et introivit: beatus homo cui caeli patebunt.

Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum.

Da nobis, quaesumus, Domine, imitari quod colimus,
ut discamus et inimicos diligere, quia eius natalicia celebramus,
qui novit etiam pro persecutoribus exorare. Per Dominum nostrum Iesum Christum.

De Sancto Laurentio
Antiphona
Laurentius bonum opus operatus est, qui per signum crucis caecos illuminavit.

Dispersit, dedit pauperibus.
Dispersit, dedit pauperibus.
Responsum
Iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Iustitia eius manet in saeculum saeculi.
Oremus.
Da nobis, quaesumus, Domine Deus, vitiorum nostrorum flammas extinguere,
ut cui beato Laurentio tribuisti tormentorum suorum incendia superare. Per.

De Sancto Thoma Cantuariensi
Tu per Thomae sanguinem, quem pro te impendit, fac nos, Christe, scandere quo Thomas ascendit.

Ora pro nobis, beate Thoma.
Ut digni efficiamur promissionibus Christi.

Deus, pro cuius Ecclesia gloriosus Pontifex gladiis impiorum occubuit:
praesta, quaesumus, ut omnes qui eius implorant auxilium petitionis suae salutarem consequantur effectum. Per.

De Sancto Blasio
Iste est qui pro lege Dei sui morti se tradidit, et non dubitavit mori;
ab iniquis interfectus est, et in aeternum vivit cum Christo: Agnum secutus est et invenit palmam.

Iustus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Iustus ut palma florebit; sicut cedrus Libani multiplicabitur.
Oremus.
Omnipotens sempiterne Deus, qui beatum Blasium, praesulem et martyrem tuum,
in agone certaminis tuo amore roborasti: assis Ecclesiae tuae precibus,
et da, ut cuius triumphum recolimus in terris, eius precibus adiuvemur in caelis. Per Christum.

De Sancto Christoforo
Antiphona
Duodenis cubitis similis gigas; corde tamen humilis,
sequitur infantes: facie terribilis terruit malignos, intus amicabilis allexit benignos.

Gloriosus animus beati Christofori.
Gloriosus animus beati Christofori.
Responsum
Se noluit subicere nisi meliori.
Se noluit subicere nisi meliori.
Oremus.
Sancti Christofori Martyris tui, Domine, confessio veneranda
conferat in nobis piae devotionis augmentum;
ut qui in tuo nomine iugiter perseverans meruit honorari,
in suo consortio in aeterna felicitate nos faciat perhenniter triumphare. Per.

De Sancto Edmundo
Antiphona
Ave Rex gentis Anglorum, miles Regis Angelorum;
o Edmunde, flos Martyrum, velut rosa vel lilium,
funde preces ad Dominum pro salute fidelium.

Posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso.
Posuisti, Domine, super caput eius coronam de lapide pretioso.
Oremus.
Deus ineffabilis misericordiae, qui beatum Edmundum tribuisti pro tuo nomine inimicum moriendo vincere:
concede propitius familiae tuae, ut, eo interveniente,
in se antiqui hostis incitamenta superando exstinguere mereatur. Per.

De Sancto Georgio
Antiphona
Qui vult venire post me, dicit Dominus, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Qui vult venire post me, dicit Dominus, abneget semetipsum, et tollat crucem suam, et sequatur me.
Versus
Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Gloria et honore coronasti eum, Domine, et constituisti eum super opera manuum tuarum.
Oremus.
Deus, qui nos beati Georgii Martyris tui meritis et intercessione laetificas,
concede propitius, ut cuius beneficia poscimus, dono tuae gratiae consequamur. Per Christum.

De Sanctis Martyribus
Antiphona
Martyres Dei Domino benedicite in aeternum.
Martyres Dei Domino benedicite in aeternum.
Versus
Exultent iusti in conspectu Dei, et delectentur in laetitia.
Exultent iusti in conspectu Dei, et delectentur in laetitia.
Oremus.
Praesta, quaesumus, omnipotens Deus, ut qui gloriosos Martyres tuos fortes in sua confessione cognovimus,
ipsos pios apud te in nostra intercessione sentiamus. Per.

De Sancto Germano
Antiphona
Sancte Germane, Christi Confessor, audi rogantes servulos,
et impetratam nobis caelitus tu defer indulgentiam.

Ecce sacerdos magnus, qui in diebus suis placuit Deo et inventus est iustus.

Propiciare, quaesumus, Domine, nobis famulis tuis per sancti Germani Confessoris tui atque Pontificis
qui in nostra veneratur Ecclesia merita gloriosa ut eius piaintercessione ab omnibus semper adversis protegamur. Per.

De Sancto Nicholao
Beatus Nicholaus adhuc puerulus multo ieiunio macerabat corpus.

Ora pro nobis, beate Nicholae.
Ut digni efficiamur.
Ora pro nobis, beate Nicholae.
Ut digni efficiamur.
Oremus.
Deus, qui beatum Nicholaum pium Pontificem tuum innumeris decorasti miraculis:
tribue nobis, quaesumus, ut eius meritis et precibus a Gehennae incendiis liberemur. Per.

De Sancto Martino
Antiphona
O Martine, o pie, quam pium est gaudere de te!
O Martine, Prophetis compar, Apostolis consortus,
Presulum gemma fide et meritis, egregie pietate, misericordia et caritate ineffabilis:
succurre nobis nunc et ante Deum.

Amavit eum Dominus et ornavit eum.
Stola gloriae induit eum.
Amavit eum Dominus et ornavit eum.
Stola gloriae induit eum.
Oremus.
Deus, qui conspicis quia ex nulla nostra virtute subsistimus,
concede propitius, ut intercessione beati Martini Confessoris tui atque Pontificis
contra omnia adversa muniamur. Per.

De Sancto Ioanne Beverlacensi
Antiphona
Inclite doctor, ave; praeceptor idonee, salve.
Tu lumen caecis, tu das vestigia claudis, solamen mestis;
precibus pia vota rependis. O Presul pie Ioannes, nobis miserere.

Iustum deduxit Dominus per vias rectas,
et ostendit illi regnum Dei.
Iustum deduxit Dominus per vias rectas,
et ostendit illi regnum Dei.
Oremus.
Deus, qui Ecclesiam tuam meritis et intercessionibus beatissimi Confessoris tui atque Pontificis Ioannis
mirifico splendore clarificas, concede propitius, ut qui memoriam illius veneramur in terris,
intercessorem apud te mereamur habere in caelis. Per.

De Sancto Willelmo
Antiphona
O Willelme, Pastor bone, cleri Pater et Patrone mundi,
nobis in agone confer opem, et depone vitae sordes,
et corona caelestis da gaudia.

Magnificavit eum in conspectu regum,
et dedit illi coronam gloriae.
Magnificavit eum in conspectu regum,
et dedit illi coronam gloriae.
Oremus.
Deus, qui nos beati Willelmi Confessoris tui atque Pontificis meritis et intercessione laetificas,
concede propitius, ut qui eius beneficia poscimus, dono tuae gratiae consequamur. Per.

De Sancto Leonardo
Antiphona
O vir misericordiae, Leonarde sanctissime,
assis nobis per omnia, optinendo salubria.

Os iusti meditabitur sapientiam,
et lingua eius loquetur iudicium.
Os iusti meditabitur sapientiam,
et lingua eius loquetur iudicium.
Oremus.
Maiestati tuae, quaesumus Domine, sanctissimi Confessoris tui Leonardi nos
pia iugiter commendet oratio; ut quem devote veneramur officio,
ipsius suffragio sublevemur optato. Per.

De Omnibus Confessoribus
Sint lumbi nostri praecincti, et lucernae ardentes in manibus nostris.

Sacerdotes tui induantur iustitiam,
et sancti tui exsultent.
Sacerdotes tui induantur iustitiam,
et sancti tui exsultent.
Oremus.
Deus, qui nos Sanctorum Confessorum tuorum confessionibus gloriosis circumdas et protegis,
da nobis et eorum imitatione proficere, et intercessione gaudere. Per.

De Sancta Anna
Antiphona
Anna, parens sublimis Domini, quae est Mater misericordiae,
gemma nitens caelestis curiae, te laudamus amore filiae.

Ora pro nobis, beata Anna.
Ut digni efficiamur.
Ora pro nobis, beata Anna.
Ut digni efficiamur.
Oremus.
Deus, qui beatam Annam diu sterilem prole gloriosa et humano generi salutifera fecundari voluisti,
da ut omnes, qui ob amorem filiae matrem venerantur,
in hora mortis utriusque praesentia gaudere mereantur. Per.

De Sancta Maria Magdalena
Antiphona
Maria Magdalena unxit pedes Iesu,
et extersit capillis suis, et domus impleta est ex odore unguenti.

Dimissa sunt ei peccata multa,
quoniam dilexit multum.
Dimissa sunt ei peccata multa,
quoniam dilexit multum.
Oremus.
Largire nobis, elementissime Pater,
ut sicut beata Maria Magdalena Unigenitum tuum Dominum nostrum Iesum Christum super omnia diligendo
suorum obtinuit veniam peccaminum, ita apud tuam misericordiam sempiternam nobis impetret beatitudinem. Per.

De Sancta Katherina
Antiphona
Virgo sancta Katherina, Graeciae gemma, urbe Alexandria, et costi regis erat filia.

Diffusa est gratia in labiis tuis.
Diffusa est gratia in labiis tuis.
Responsum
Propterea benedixit te Deus in aeternum.
Propterea benedixit te Deus in aeternum.
Oremus.
Deus, qui dedisti legem Moysi in summitate montis Sinai ab Angelis deferri iussisti,
et in eodem loco corpus beatae Katherinae Virginis et Martyris tuae mirabiliter collocasti:
tribue, quaesumus, ut eius meritis et intercessione ad montem qui Christus est valeamus pervenire. Per.

De Sancta Margareta
Antiphona
Erat autem Margareta annorum quindecim, cum ab impio Olibrio tradebatur in carcerem.

Adiuvabit eam Deus vultu suo.
Adiuvabit eam Deus vultu suo.
Responsum
Deus in medio eius non commovebitur.
Deus in medio eius non commovebitur.
Oremus.
Deus, qui beatam Virginem tuam Margaretam hodierno die ad caelos per martyrii palmam venire fecisti,
concede propitius, ut eius exempla sequentes ad te pervenire mereamur. Per.

De Sancta Etheldreda
Antiphona
Ave gemma pretiosa, Virgo decens et formosa, Etheldreda Deo digna,
pia Mater et benigna, fac ut haec digne familia tua canat praeconia.

Etheldreda Virgo Deo dilecta.
Intercede pro nobis ad Dominum Deum nostrum.

Deus, qui eximiae castitatis privilegio beatissimam Virginem tuam Etheldredam mirabiliter decorasti,
da nobis famulis tuis, ut sicut eius commemoratio a nobis agitur in terris,
ita per eius interventum nostri memoria apud te semper habeatur in caelis. Per.

De Sancta Fide
Antiphona
Pulcra facie, sed pulcrior fide, in sanctitate fulgida et plena felicitate complevit dies suos alma Virgo Fides.

Specie tua et pulcritudine tua,
intende, prospere procede et regna.
Specie tua et pulcritudine tua,
intende, prospere procede et regna.
Oremus.
Deus, qui ad celebrandum sanctae Fidis Virginis et Martyris triumphum venerabilem tuorum excitas corda fidelium:
da, quaesumus, ut quam sollemni veneramur officio,
eius continuo foveamur auxilio. Per.

De Omnibus Virginibus
Antiphona
Virgines sanctae Dei, orate pro nobis, ut scelerum veniam per vos accipere mereamur.

Adducentur regi virgines post eam,
proximae eius afferentur tibi.
Adducentur regi virgines post eam,
proximae eius afferentur tibi.
Oremus.
Exaudi nos, Deus salutaris noster, ut sicut de beatarum Virginum tuarum festivitate gaudemus,
ita piae devotionis erudiamur affectu. Per.

De Omnibus Sanctis
Antiphona
Sancti Dei omnes, intercedite pro nostra omniumque salute.

Laetamini in Domino et exsultate iusti,
et gloriamini omnes recti corde.
Laetamini in Domino et exsultate iusti,
et gloriamini omnes recti corde.
Oremus.
Infirmitatem nostram, quaesumus Domine Deus, propitius respice;
et mala omnia quae iuste meremur sanctissimae Virginis Mariae Matris tuae et omnium Sanctorum tuorum
piissima intercessione averte. Per.

De Pace
Antiphona
Da pacem, Domine, in diebus nostris, quia non est alius qui pugnet pro nobis nisi tu Deus noster.

Fiat pax in virtute tua,
et abundantia in turribus tuis.
Fiat pax in virtute tua,
et abundantia in turribus tuis.
Oremus.
Deus, a quo sancta desideria, recta consilia et iusta sunt opera:
da servis tuis illam, quam mundus dare non potest, pacem;
ut et corda nostra mandatis tuis dedita, et hostium sublata formidine, tempora sint tua protectione tranquilla. Per Dominum nostrum Iesum Christum, et cetera.