Skip to the text

Epistola XIV. Anselmi ad eumdem

ANSELMUS, servus Ecclesi: Cantuariensis, reverendo aichiepiscopo Grnanpo Eboracensi, salutem.

Lator de vestro bono et religioso studio circa clericorum vestrorum onlegrilatem. Ad ea vero de quibus vestra prudenijia nostrum petiL consilium, respondeo quia de iis qus in concilio nostro et coepiscoporum nostrorum communi consensu statuta sunt, nihil relaxandum consulo. De iis autem de quibus in eodem concilio non tractavimus, non enim simul omnia necessaria potuimus, ut de ablatione prebendarum ante idem concilium venditarum , et de similibus, quoniam non solum ad meam et vestram personam, et ecclesias nostras pertinent, sed etiam ad multas ecclesias et personas, et in iis multi dissentiunt, conveniens mihi videtur ut in proxima Nativitate Domini nostro et coepiscoporum nosirorum communi consilio Deo dictante sententiam cer« tam statuamus.

Chapter 120 of 210