Liber III, Capita 1–32
1.1. Si tardorum mihi ingenia curanda non essent, qui intellegere nequeunt, me duobus voluminibus superioribus ad causam totam, quae tua, frater Cresconi, epistola continetur, multis modis ita respondisse, ut etiam illa quae ibi restant, iam soluta atque frustrata sint, iam debuit a me huic operi finis imponi. Sed quia multi sunt, quibus servire nos convenit, qui omnia depulsa esse non putant, nisi locis suis etiam singula pertractentur, residua sermonis tui breviter ex ordine refellenda percurram.
1.2. Quidquid de Cypriani venerabilis martyris, et de quorumdam Orientalium litteris inserendum putasti, quod eis placuerit apud haereticos et schismaticos datum improbare Baptismi sacramentum; nihil impedit causam nostram, si eam Ecclesiam retinemus, quam non deseruit Cyprianus, etiam cum multi eius collegae in hanc sententiam consentire noluissent. Nam et in ipso concilio dixit: "Neminem iudicantes, nec a iure communionis aliquem, si diversum senserit, amoventes". Et eamdem epistolam ad Iubaianum ita conclusit:
2.2. "Haec tibi, carissime, pro nostra mediocritate respondimus, nemini praescribentes aut praeiudicantes, quominus unusquisque episcoporum quod putat faciat, habens arbitrii sui liberam potestatem", etc. In his ergo nos interim deputa, quibus illud non potuit persuadere Cyprianus, a quibus tamen etiam in hac re diversa sentientibus, communionem suam minime separavit. Maiores autem vestri, quibus tale testimonium perhibuisti: "quod ab Orientalium propterea communione discreti sunt, quia illi suum iudicium resciderunt, quo eis placuerat de ista Baptismi quaestione Cypriano atque illi Africano concilio consentiri oportere", contra Cyprianum fecerunt. Debuerunt enim cum collegis suis etiam in hac quaestione diversa sentientibus tenere communionis unitatem, quod in suis litteris fecisse legimus Cyprianum. Respondent, "ideo eum sic loqui voluisse, ne fortasse excommunicationis timore deterriti, non auderent libere dicere quod sentirent, non quia cum eis esset in communione mansurus si diversa sensissent"; ubi aperte dicunt Cyprianum esse mentitum. Si enim dicebat: "Neminem iudicantes, nec a iure communionis aliquem, si diversa senserit, amoventes", quod eum dixisse conscripta indicant gesta concilii; et tamen si quisquam eorum, quibus ea dicebat, diversum sentire se ostenderet, non cum eo fuerat Sacramenta Christi communicaturus: procul dubio mentiebatur, qui talia dolose, non veraciter promittebat; quodque est in eo mendacio deterius, simplicitatem fratrum duplici corde fallebat, cum praesertim et scriberentur quae dicebantur. Nam quicumque ab illo concilio diversum sensisset, quo posset ab eis ore dam nari vel excommunicari, cum eiusdem concilii pro se principium recitaret? Quis ergo de Cypriano tolerabilius sentit, utrum nos, qui eum dicimus in obscura de Baptismo quaestione hominem falli potuisse; an vos, qui eum dicitis in promittenda christiana communione episcopum fallere voluisse, non unum aliquem fratrum, sed universam episcopalem societatem? quod si et vobis de illo credere nefas est; vestri maiores contra eius sententiam fecerunt, qui se ab Orientalium communione, quod de hac re diversa senserint, diviserunt.
3.3. Proinde, si omnino iam credendum sit, quinquaginta episcopis Orientalium id esse visum, quod septuaginta Afris vel aliquanto etiam pluribus, contra tot millia episcoporum, quibus hic error in toto orbe displicuit; cur non potius etiam ipsos paucos Orientales suum iudicium correxisse dicamus, non, ut tu loqueris, rescidisse? Sicut enim laudabile est a vera sententia non moveri, ita culpabile est persistere in falsa: quam numquam tenere prima laus est, secunda mutare; ut aut ex initio vera permaneat, aut mutata falsa vera succedat. Neque nunc ad nostram pertinet quaestionem, quale sit quod pars christiani orbis maxima cum Orientalibus sensit. Si enim hoc verum, si hoc tenendum atque servandum est, quod de Baptismo tenemus atque servamus; duo mala vestra vobis obiicimus: unum, quod erratis in Baptismi quaestione; alterum, quod vos ab eis qui de hac re verum sentiunt separatis. Si autem, ut secundum vos loquar, hoc est in ea quaestione verum, quod ipsi sentitis; illo certe crimine maculamini, quod ab Ecclesia recessistis, propter cuius pacem sicut Cyprianus et fecit et monuit, etiam diversa sentientes ferre debuistis.
4.4. Tunc exclamas quod ego dixerim: "Nihil inter fideles perfidosque discernas; idem tibi pius atque impius videatur": quod ego non dixi. Sed plane illud dixi, unde tu quasi hoc dicerem exclamare voluisti, et dicere quod non dixi: "Sive, inquam, a fideli, sive a perfido dispensatore Sacramentum quisque percipiat". In qua sententia non nihil inter fidelem perfidumque discrevi, nec iussi ut idem cuique pius atque impius videatur: sed idem Sacramentum pium et impium posse habere; quod nec tu negas, qui saltem post impios occultos baptizandum non esse concedis. Proinde sine causa coniungis et dicis: "Nihil prodest bonis moribus vivere, quia quidquid iusto licet, potest et iniustus implere"; quia et falsum est, et a me dictum non est. Boni quippe mores vitam bonorum malorumque discernunt, et ad diversa perducunt. Nec quidquid iusto licet, potest et iniustus implere; quia iustus implet legem Christi per dilectionem, unde iniustus alienus est; potest tamen aliquid quod et iustus implere, ut et ipse baptizet, si nihil aliud, certe cum latet: sicut etiam illi possunt Dei mandata praedicare sicut iusti, sed non secundum ea vivere sicut iusti, de qualibus dictum est: Quae dicunt, facite; quae autem faciunt, facere nolite.
5.5. Sed fac iniustum non latentem et nonnullis cognitum bonis per aliquam seditionem factionemve de Ecclesia non posse separari. Audi Cyprianum, tolera zizania, esto frumentum. Quam tibi bene sonare visa sunt, quae in una re varie repetisti: "Quid hoc praecepto - inquis - dici iniquius potest: Purificet alium maculosus, abluat sordidus, emundet immundus, det infidelis fidem, criminosus faciat innocentem?". Breviter respondeo: Nec maculosus, nec sordidus, nec immundus, nec infi delis, nec criminosus est Christus, qui dilexit Ecclesiam, et se ipsum tradidit pro ea, mundans eam lavacro aquae in verbo, faciens nos certos de bonis suis, ne malis vitiaremur alienis. Nam ecce cum minister iniquus occultus est, a quo tamen datum Baptismum non rescindis; nonne omnia tibi verba tua ista replicari possunt, quia et purificat maculosus, et abluit sordidus, et emundat immundus, et dat infidelis fidem, et criminosus efficit innocentem? "Non - inquis - ipse, sed fama eius bona, quamvis inanis et falsa". Hinc non vis ut ego exclamem: O scelus, o portentum, non, sicut ait quidam, in ultimas terras exportandum, sed potius extra omne coelum et omnes terras, si fieri posset, abigendum! Non te ipsum dico, quem correctum volo; sed hunc errorem, a quo te corrigi cupio. Itane ad mundandum hominem, quando boni ministri defuerit vera vita, tunc mali ministri falsa sufficit fama, quae hoc efficiat, quod efficeret bona vita, ut ad hominem sanctificandum quando ministri latet iniquitas, ministra Deo militet falsitas? Hoc totum ideo, ne dicatis quod dicimus, sive a fideli sive a perfido dispensatore Sacramentum quisque percipiat, non sanctificat nisi Deus.
5.6. Deinde commemoras verba mea, quod dixerim: "Semper Christus det fidem, Christus sit origo christiani; in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput". Dixi plane, et dico: nec tu omnino respondere potuisti. Videris enim quasi succubuisse tanto ponderi veritatis, cum subiecisti: "Hoc et nos suademus, hoc volumus".
6.6. Deinde rursus supponis hominem in quo spem constituat accepturus: "Sed quaerimus - inquis - per quem hoc melius fiat?". Et quia sine ministro nec nos dicimus posse hominem baptizari, quaeris a me, utrumne melius iniustus sit minister, an iustus? Ubi respondeo, ad hoc esse melius, ut iustus minister sit, quo infirmitas hominis, cui sine exemplo laboriosum est et difficile quod imperat Deus, imitatione boni ministri ad vitam bonam facilius erigatur. Unde dicit apostolus Paulus: Imitatores mei estote, sicut et ego Christi. Ad hominem vero baptizandum et sanctificandum, si tanto est melius quod accipitur, quanto est melior per quem traditur; tanta est in accipientibus Baptismorum varietas, quanta in ministris diversitas meritorum. Si enim, quod sine controversia creditur, melior erat Paulus quam Apollo, meliorem Baptismum dedit, secundum istam vestram vanam perversamque sententiam: et si meliorem Baptismum dedit, profecto eis quos a se non baptizatos gratulatur, invidit. Porro, si inter bonos ministros cum sit alius alio melior, non est melior Baptismus qui per meliorem datur, nullo modo est malus, qui etiam per malum datur, quando idem Baptismus datur. Et ideo per ministros dispares Dei munus aequale est, quia non illorum, sed eius est.
7.6. Non ergo, sicut inaniter inveheris, nihil inter fidelem perfidumque discernimus: sed discernimus humana merita, non Sacramenta divina; quae tu quoque vi veritatis adductus et haereticae intentionis oblitus, nobis et vobis non alia, sed una eademque esse dixisti.
7.7. Quomodo dicis: "Hoc et nos suademus et volumus, ut semper det Christus fidem, Christus sit origo christiani; in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput"; cum defendas litteras Petiliani, ubi apertissime cum baptizantis meritum commendaret, quantumque ad dandum Baptismum valeret humana iustitia, pro suscepta causa conaretur ostendere: "Conscientia - inquit - sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis. Nam qui fidem sciens a perfido sumpserit, non fidem percipit, sed reatum"? Et tamquam ei diceretur: Unde hoc probas? secutus adiunxit: "Omnis enim res origine et radice consistit; et si caput non habeat aliquid, nihil est". Quid, obsecro, quia incidisti in defensionem temerariae falsitatis, nebulas manifestis rebus moliris offundere? Aperte dicit homo, originem, radicem, caputque hominis regenerandi per Baptismum non esse posse, nisi cuius ministerio baptizatur; et tu dicis: "Hoc et nos volumus, ut Christus sit origo et radix caputque christiani; sed quaerimus per quem hoc melius fiat". Hoc aliud est quod dicis, aliud quod dixit Petilianus: hoc quod dicis etiamsi verum sit, non hoc est quod ille dixit.
8.8. Proinde si hoc et tu vis, ut Christus sit origo et radix et caput christiani; Petiliano resiste, non mihi: quoniam neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat; sed qui incrementum dat Deus. Quod ego ex Apostolo cum in meis litteris posuissem, ita tu respondere voluisti, ut diceres: "Dei quidem dare est incrementum; sed sicut qui plantat et rigat, non nisi colonus fidelis et diligens quaeritur, sic etiam in sacramento Baptismatis nonnisi fidelis et iustissimus operarius adhibetur". Quasi vero quod infidelis colonus plantaverit, propter eius infidelitatem non germinet. Vis seminis, et fecunditas terrae coelique temperies hanc efficaciam divinitus acceperunt, ut ad propagandos fructus plantatorem vel rigatorem operarium tantummodo exspectent, qua mente operetur, qua laboret intentione non curent, utrum dominum agri fideliter diligat, an sua non illius lucra conquirat. Adiungis etiam testimonium propheticum, dicens: Dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos, pascentes cum disciplina. Scio, completum est: tales Apostoli fuerunt, tales etiam nunc, etsi pro Ecclesiae latitudine perpauci, non tamen desunt. Sed quid etiam per Ezechielem prophetam dicatur adversus pastores malos, debuisti quaerere, legere, cogitare. Ibi enim dicit: Ego pascam, non pastores.
9.9. Proinde et per pastores bonos et per pastores malos cum verbum suum Sacramentumque dispensat, ipse pascit; quia de se ipso ait: Ut sit unus grex et unus pastor. Bonum est enim confidere in Dominum, quam confidere in hominem; et: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine. Quod a me in illa epistola commemoratum, sic te intellegere ostendis, ut ideo magis te dicas iustum, et fidelem, per quem hoc Sacramentum celebretur, inquirere: "quia spem et fiduciam Dei, non hominis habes; Dei esse autem fidem atque iustitiam; quam semper in ministris eius attendis". Hoc verum dicis, quia bonorum omnium nihil habemus quod non accepimus; et ideo fides et iustitia nobis a Deo est. Sed cum dicis hanc tibi Deum dare non posse, nisi habeat eam homo per quem baptizaris; spem profecto in homine ponis, qui utrum sit iustitiae particeps, nescis; et si non est, tunc famam eius attendis, et cum falsam bonam de malo latente repereris, ad sanctificationem tibi sufficere cre dis. Obsecro te, si fiduciam Dei, non hominis habes, et ideo magis ut iustus et bonus et fidelis sit per quem hoc Sacramentum celebretur inquiris, quia Dei est fides atque iustitia; numquid Dei est etiam falsitas famae, quam si habeat bonam minister malus, hanc tibi dicis in tuam sanctificationem sufficere? Iam mallem in hominem confideres, unde te vehementissime prohibebam, quam in famae ipsius falsitatem. Homo enim qualiscumque sit, quantum ad id quod homo est attinet, Dei creatura est: nulla vero falsitas Dei creatura est. Porro, si maledictus est qui spem suam ponit in homine, quanto magis qui spem suam ponit in falsitate opinionis humanae, ut in illud aliud incidat quod scriptum est: Qui fidit in falsis, hic pascit ventos: id est fit esca spiritibus malis?
10.10. "Si datum - inquis - a quocumque et quomodocumque Baptisma rescindi non debet, cur post Ioannem Apostoli baptizaverunt?". Quanto vehementius ita proponitur: Si post Ioannem Apostoli baptizaverunt, cur non etiam post quemlibet sanctum baptizat vel melior vel aequalis? ut vel hinc intellegere cogaris, ad istam quaestionem non pertinere baptismum Ioannis? "Et Iudaeis - inquis - a Moyse baptizatis Petrus dixit: Poenitemini, et baptizetur unusquisque vestrum in nomine Iesu Christi ". Si propterea iam baptizati erant Iudaei, quia Moyses per mare Rubrum ante tam longum tempus parentes eorum baptizaverat; qui de Christianis baptizatis nascuntur, sine causa hodie baptizantur: et tamen dicis ista, et scribis ista; audiris et legeris, et putaris respondere litteris nostris: quasi hoc sit respondere potuisse, quod est tacere noluisse.
11.11. Nec illud, quod praetereundum putasti, refellisti principio huius epistolae, sicut tibi videris, quod a me dictum est: "Si errabant illi qui volebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est qui volunt esse Donati?". Quis enim non videat hinc esse istam divisionem factam, hinc hodieque in hac peste persistere, dum in hominis iustitia spes ponitur, ut tunc sit acceptabilis Baptismus Christi, si ab homine iusto quisque tingatur? Contra quem errorem, adversus eos qui iam schismata propter diversa merita hominum facere coeperant, clamat ipse Paulus: Gratias ago Deo, quod neminem vestrum baptizavi, ne quis dicat quia in nomine meo baptizavi; quid aliud insinuans, nisi Baptisma Christi non esse nisi eius in cuius nomine datur, et ideo non fieri melius cum per meliorem datur, nec deterius per deteriorem?
11.12. Frustra itaque deinceps exsultas, et dicis: "Sequitur ut omnia illa quae a sancto Petiliano u cuiuslibet sermo est) scripta sunt, recte dicta concludam". Ipsa enim verba quae velut recte dicta concludis, non se recte dicta convincunt; quia nec "conscientia sancte dantis attenditur, quae abluat accipientis", cum maculosa dantis occulta est. Ibi victus, cum veritati acquiescere debuisses, ad falsam eius famam, tamquam ad deceptum mendacio infelicem iudicem provocasti: quia neque attenditur conscientia, quando fama eius attenditur, et tam non potest falsa cuiusquam fama quam nec mala vita quisque mundari; et nemo fidem christianam sumit ab homine, nec perfido nec fideli, sed ab illo de quo scriptum est: Fide mundans corda eorum. Qui si per fidelem audit quid credendum sit, eum quidem imitatur, non tamen ab eo iustificatur. Nam si minister iustificat impium, consequens est ut etiam in ministrum recte credatur; apostolica quippe clara et certa sententia est: Credenti in eum qui iustificat impium, deputatur fides eius ad iustitiam. Proinde, si minister non audet dicere: Crede in me; non audeat dicere: Iustificaris a me.
11.13. Iam vero quod sequitur: "Omnis res origine et radice consistit; et si caput non habeat aliquid, nihil est"; si origo et radix et caput baptizati, baptizans minister est, Christus non est; si Christus est, ille non est. Denique cum minister occultus est malus, quae origo, quae radix, quod caput est baptizati? an falsa eius fama? Hoc quidem Cresconius dicit, sed veritas contradicit. Ergo si tunc origo et radix et caput Christus est; ipse est etiam quando minister est bonus, ne, quod absurdissimum est, melior sit conditio baptizati per occultum malum, quando Christus est caput, quam baptizati per manifestum bonum, si tunc minister est caput. Hoc et de bono semine dixerim. Sequitur enim: "Nec quidquam bene regenerat, nisi bono semine regeneretur".
11.14. Quae vero sequuntur ex epistola Petiliani abs te posita, ubi ait: "Quae cum ita sint, fratres, quae potest esse perversitas, ut qui suis criminibus reus est, alium faciat innocentem, cum scriptum sit: Arbor bona bonos fructus facit; et arbor mala malos fructus facit? Numquid colligunt de spinis uvas? ", et iterum: "Omnis homo bonus de the sauro cordis sui producit bona; et malus homo de thesauro cordis sui profert mala"; satis aperteque convincunt, Petilianum haec omnia non retulisse nisi ad hominem per quem Baptismus ministratur, ut ipse intellegatur, si innocens est, facere innocentem quem baptizat; ipse sit bona arbor, cuius fructus sit qui baptizatur; ipse bonus homo, de cuius cordis thesauro procedit sanctificatio baptizati. Ac per hoc cum iste occultus est malus, dic mihi, a quo fit ille innocens? dic mihi, cuius erit arboris fructus? dic mihi, de cuius cordis thesauro sanctificabitur baptizatus? Aut si tunc effectorem innocentiae suae, tunc arborem de qua fructus bonus nascatur, non hominem ministrum Baptismi meretur habere, sed Christum; felicius incidit in ministrum latentem malum, quam si incidisset in manifestum bonum. Quod si absurdissime atque insanissime dicitur, Christi fructus est qui eius Baptismo sanctificatur, cuiuslibet ministri opere baptizetur. Nisi forte ad consilium tuum recursurus est, quando incurrit in ministri conscientiam maculosam et occultam, ut ei de qua nascatur arborem ostendas, falso bonam mali hominis famam: cuius radicem si quaesieris, invenies fallentis astutiam; de qua si potest nasci fructus bonus, quod absit, mentitus est Christus, qui dixit: Non potest arbor mala fructus bonos facere. Sed quia verum dixit Christus, habeat homo bonus tamquam bona arbor bonum fructum, opus bonum; sicut homo malus tamquam mala arbor malum fructum, opus malum: qui autem baptizatur, non de cuiusquam hominis, sed de spiritu Christi nascatur, si vult esse fructus qui vento non corrumpatur, et arbor quae non eradicetur. Quae cum ita sint, cum tu dixeris: "Ergo sequitur ut omnia illa quae a sancto Petiliano u cuiuslibet sermo est) scripta sunt, recte dicta concludam"; puto quia ego potius illa omnia non recte dicta concludo.
12.15. Iam nunc videamus quod deinde in epistola tua contexuisti, quomodo te Optati causam et Maximianistarum, quinimmo, ut abs te doctior fiam, Maximianensium, vestri docuerunt. Et de Optato quidem, de quo nihil conscriptum valeo recitare, quodlibet sentias, facile cedo. Unum illud scio: si vera sunt quae de illo, ut non dicam ostendebantur, certe tamen dicebantur, nec ipse erat bonus, nec famam habebat bonam; unde quicumque per eum baptizati sunt, nec conscientia eius secundum Petilianum, nec fama eius secundum te, ablui potuerunt: si autem falsa mala eius, sicut saepe assolet, invida fama iactavit; vide quam recte non facile credamus, quod numquam nobis de traditoribus quos accusatis probare potuistis: quia solet etiam de bonis mala fama mentiri. Si ergo non illorum innocentia, non denique, quod verum atque firmum est, Dei gratia et nostra conscientia ratum nobis Baptismum facit, faciat saltem sententia tua.
13.16. Tu enim cum de Optato loquereris dixisti: "Ego quidem Optatum nec absolvo, nec damno". Si hoc ego, imo non tantum ego, sed omnis Africana catholica Ecclesia; quanto magis etiam transmarina tam longe lateque diffusa, de Caeciliano et eius ordinatoribus dicat: Ego illos nec absolvo, nec damno? Parumne putas esse illis quos ii baptizaverunt, quorum nemo unquam Caecilianum vidit, quod de Optato sufficere credis eis quos ille etiam suis manibus baptizavit? An quia de Caeciliano parentum vestrorum concilium recitatis, de Optato autem nullum recitatur a nobis; ideo putas nulli nostrum licere dicere: Ego Caecilianum nec absolvo, nec damno; quod tibi licuit de Optato? Sed factum est pro Caeciliano posterius iudicium transmarinum, vestris apud Constantinum imperatorem ut fieret instantibus. Aut si ecclesiastica iudicia, quae prius facta fuerint, iam convelli non possunt; quid de Primiano facturi estis, vestro episcopo Carthaginensi, contra quem primo centum, plures utique quam de Caeciliano iudicaverunt, eique abrogato episcopatu Maximianum pro illo constituerunt? Nonne Primianus posteriore iudicio nititur, quod pro illo factum est in oppido Ba gaiensi; secundum quod iudicium non vult de se dubitari, sed ab omnibus vobis se extorquet absolvi? Unde et nos secundum posterius de Caeciliano iudicium prorsus eum incunctanter absolvimus. Sufficit tamen ad causam, si hoc de illo dicamus, quod tu de Optato dixisti: Nos Caecilianum nec absolvimus, nec damnamus. Viderint illi, seu vestri, seu nostri, quemadmodum de illo iudicaverint; ipsi suarum sententiarum rationem reddant, ipsi portent seu mali seu boni sui operis sarcinam: nobis de alienis factis saltem dubitare permittite, ne cogamur in nobis ea Sacramenta damnare, de quibus non licet dubitare. Sed iam dixi, senti de Optato quod vis: neque enim est unde convincamus eum, qui non apud acta commisit; quae tamen ita commisit, ut inter Gildonis satellites praecipuus haberetur, teneretur, moreretur. Numquid etiam de Feliciano et Praetextato sociis Maximiani, quos trecenti et decem episcopi vestri cum caeteris similiter nominatim expressis, una eademque sententia Bagaitani concilii damnaverunt, eosdemque non post parvum tempus cum omnibus quos damnati baptizaverunt, sicut fuerunt, episcopos susceperunt, quodlibet vobis garrire permittitur?
14.17. Quocirca quaecumque in nos sive in nostros quasi parcendo et praetereundo dixisti, sine nominibus, sine testibus, sine ullis omnino documentis, partim culpando quae culpanda non sunt, partim quae culpanda sunt, non probando, supervacaneum est velle purgare. Istos, istos iterum attende, Felicianum Mustitanum et Praetextatum Assuritanum aliquanto diligentius intuere, quorum totam causam suo loco ita, si Dominus permiserit, explicabo, ut etiam si nimius hostis veritatis esse volueris, vestrorum mendacium defendere vel negare non possis: sed nunc interim secundum hoc mihi placet agere quod tibi dixerunt; nondum discutio quam
15.18. "Cum quam plurimos - inquis - episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a nostris concilio, in eos omnes qui in eius schismate perstitissent, prolata sententia est: quam tu quoque te legisse testaris. Quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuit tamen - inquis - decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset, innocens haberetur. Sic factum est - inquis - ut non solum duo illi quos memoras, sed etiam multi alii purgati atque innocentes se Ecclesiae reddidissent. Quorum ideo Baptisma rescindi non debuit, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur; nec, cum baptizarent, fuerant ab Ecclesia separati, quippe necdum transacti temporis definita meta disiuncti. Hi autem qui etiam post praedictum diem cum Maximiano pertinaciter perstiterunt, sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt". Haec verba tua certe, mi Cresconi, cognoscis ex epistolae tuae contextione expressa.
16.19. Proinde quaero abs te: Si nondum fuerant ab Ecclesia separati, quomodo "in eos omnes qui in Maximiani schismate perstitissent, prolata sententia est, quae cum consensu omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si quis corrigi voluisset, innocens haberetur?". Quibus verbis ostendis, eorum qui in Maximiani schismate perstitissent, si qui intra dilationem temporis corrigi voluisset, innocens haberetur. Corrigeretur ergo, si quis corrigi voluisset, ab illo schismate in quo cum Maximiano perstiterat: proinde antequam corrigeretur, in schismate erat, in quo perstiterat; quamvis in eo, quia intra placitum tempus correctus est, non pertinaciter perstitisset. Nam et posterioribus verbis paulo post ita distinguis: "Hi autem qui etiam post praedictum diem cum Maximiano pertinaciter perstiterunt, sententia damnationis retenti, simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt"; dicens utique, "pertinaciter perstiterunt", ostendis etiam illos qui correcti sunt perstitisse, sed non pertinaciter. In quos simul omnes prolata est illa sententia, qua consensu omnium confirmata, placuisse tamen dicis decreto concilii dilationem illam temporis dari. Quomodo igitur in Ecclesia erant, qui antequam corrigerentur, in schismate cum Maximiano perstabant? Quod si in Ecclesia non erant, quia in schismate erant, quomodo baptizabant? Deinde, quomodo factum est, sicut dicis, ut non solum illi quos memoravi, sed etiam multi alii purgati atque innocentes se Ecclesiae reddidissent, si ab Ecclesia non erant separati? Cui se reddiderunt, unde non recesserunt? Aut si recesserant, dic, quaeso, antequam se Ecclesiae reddidissent, quo iure baptizaverunt? "Quorum ideo", inquis: "Baptisma rescindi non debuit, quia intra diem praestitutum restituti, peremptoria sententia non tenerentur". "Restituti", quo? Evigila, obsecro, dic nobis, quo restituti? Profecto dicturus es: "In Ecclesiam", cui se illos reddidisse dixisti. Quisquamne restituitur in Ecclesiam, qui non fuerit ab Ecclesia separatus? Quisquamne ab Ecclesia non separatus quamlibet paucos dies persistit in schismate? Quisquamne ab Ecclesia non sepa ratus se post tempus quamlibet parvum reddit Ecclesiae?
17.20. Arbitror te, carissime, non solum verba tua non considerasse conscribenda, sed nec legisse conscripta. Verumtamen quid faceres, cui necessitas in hoc opere ingerebatur in Maximianum ac socios eius, non propriam dicere, sed ab aliis dictam, quomodo posses, defensare sententiam? Nam et si tu non utereris his verbis, idem ipsum decretum concilii Bagaiensis recitarem, ubi scriptum est: "Eos autem quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est, qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus".
18.21. Proinde, et si talia tua verba non reperirem, hic certe dicerem, hic pro veritate clamarem: Quomodo ad matrem Ecclesiam redire permittuntur, qui ab Ecclesia matre non recesserunt? Aut si recesserunt, quo iure, antequam redirent, baptizare potuerunt, nisi quia in causa reserciendi huius schismatis obliti estis propriae vanitatis, qua post episcopos ab ipsis Apostolorum sedibus inconcussam seriem usque in haec tempora perducentes, non unum hominem, non unam domum, non unam civitatem, non unam gentem, sed orbem terrarum rebaptizandum esse censetis? aut certe quia huius facti horror semper etiam facientium corda concussit, tot populis ad vestram communionem a Maximiani communione redeuntibus, tam multos quidem libuit reparare, sed puduit tam multos rebaptizare: quod tamen, quibuslibet detestantibus et exhorrentibus, propter salutem hominum faceretis, quae quanto plurium fuerat, tanto minus utique contemnenda erat, si hoc unquam contuitu veritatis, et non praeiudicio faceretis erroris. Vides certe in hoc Maximianensium ad vestram communionem reditu patefactum, vera esse quae de Baptismo dicuntur a nobis. Nam si ullus est in hominibus intellectus, vel dicendi aliquid vel audiendi, qui antequam redeat ad Ecclesiam baptizat, profecto extra Ecclesiam baptizat: et tamen rescindendus Baptismus non est, sicut nec in illis rescissus a vobis est. Quo non mutato, nec in suo, nec in cuiusquam alterius, sed in Patris et Filii et Spiritus sancti nomine quisque baptizat. Deinde, praeter Baptismi sacramentum, quod vel ad poenam perversi, vel ad salutem recti sive correcti integrum perseverat, de ipsa correctorum expiatione vel mundatione volo aliquid dicere. Meministi enim quae adversus nos dixeris, quod venientes ad nos a vobis ex haereticorum sacrilego errore, sine ulla expiatione susceptos habeamus. Tu nobis dic modo, de schismate Maximiani redeuntes ad vos, cum in suis etiam susciperentur honoribus; qua tandem, quaeso, expiatione mundati sint.An illo tanto scelere participato, non erant tam nefaria societate maculati?
19.22. Attende quid insonet, quid increpet, quid in illo praeclaro concilio fateatur veri dicum os illud episcoporum tuorum. "Maximianum - inquit - fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit: et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit, ad maius supplicium superis reservavit. Raptus enim poenam suam compendio lucraverat funeris: usuras nunc gravioris colligit fenoris, cum mortuus interest vivis". Itane tandem in huius schismate, sicut ipse dixisti, persistentes, antequam intra tempus dilationis, sicut tu item dixisti, se vestrae Eccle siae reddidissent, nullam vel parvam de huius societate traxerant maculam? Sed audi deinde quid sequatur; audi, inquam, dictator vel dictor illius sententiae quid connectat. "Nec hunc solum - inquit - sceleris sui mors iusta condemnat: trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Nollemus quidem tamquam e proprii corporis iunctura praecidi; sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscissione solaminis, quam in remissione medicaminis, inventa est causa salubrior ne per cuncta membra pestilens irrepat virus ut compendioso dolore natum decidat vulnus. Famosi ergo criminis reos Victorianum Carchabianensem, Martianum Sullectinum, Beianum Beianensem, Salvium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Assuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum, et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt; sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt, Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite". Quae graviora in illos dicere potuistis? Quae graviora in nos ipsos dicere soletis? "Sed ab hoc - inquis - tam magno malo intra dilationis tempus correcti sunt". Videro utrum correcti sint: quia revera correcti essent, si ad veram Ecclesiam remeassent. Sed si vestra vera est, quomodo expiati sint a tam immani scelere, dicite. Si enim non sunt expiati, omnes vos estis secundum vestram sententiam eorum scelere maculati: si autem expiati sunt, solo ipso reditu, propter caritatem quae cooperit multitudinem peccatorum, expiari potuisse conceditis; et nos de vestris cum correcti ad nos veniunt, inanibus calumniis accusatis: nisi forte, iam quidem, sicut concilii verba indicant, et schismatis sacrilegium perpetraverant, sed ante diem concessae dilationis eodem sacrilegio nondum fuerant inquinati, et ideo non putati sunt expiandi.
20.23. Hoc si ita est, quis vobis
21.24. "Maximianum - inquit - fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit". Cum hoc igitur si quis Sacramentum altaris uno die sciens communicasset, secundum iactantissimam illam severitatem vestram, nonne tanto malo sic pollueretur, ut par eius fieret? Quid ergo fuerunt, vel quid ex illo facti sunt, qui non solum ad altaria cum eo accesserunt, verum etiam ipsi eum ordinatum episcopum contra Primianum vestrum erectis altaribus admoverunt? Sed quid ego te de istis interrogem? Ipsa sententia loquatur, cuius verba sic fulgent, ut si eam volueritis abscondere, quarumlibet latebrarum tenebras suo nimio splendore perrumpat. Videamus in socios Maximiani, quanto sonitu damnationis insurgat.
22.25. "Nec solum hunc - inquit - sceleris sui mors iusta condemnat: trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum; quorum os maledictione et amaritudine plenum est, veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem: contritio et infelicitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt". Deinde paulo post, cum omnes ordinatores Maximiani nominatim enumerasset, inter quos etiam isti de quibus ago, Felicianus et Praetextatus leguntur, quid fecerint, ut tanta in eos digne dicenda essent, ita subiungit: "Qui funesto - inquit - opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt"; sic intellegi volens, quod ipsi adfuerint, ipsi Maximianum impositis manibus ordinaverint. Addens etiam de Carthaginis clericis: "Sed et clericos, inquit: Carthaginis Ecclesiae, qui dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt".
23.26. Rogo te, Cresconi, numquid ullis meis verbis hoc crimen exaggero? Quod si voluissem, fortasse mihi, etsi non talia, tamen qualitercumque sufficientia non defuissent. Quaero igitur abs te, antequam isti duo, de quibus interim ago, ad vestrae communionis concordiam remeassent, in illa catena sacrilegii constituti, sub quorum labiis erat venenum aspidum, cum ore pleno maledictione et amaritudine, cum pedibus velocibus ad effundendum sanguinem, quomodo baptizarunt? Numquid in his erat conscientia sancte dantium, quae ablueret accipientium? Numquid eos saltem fama bona vel falsissima commendabat, quae tibi in illis angustiis non qua evaderes, sed qua te praecipitares, exitum praebuit, cum eos tam insigne concilium clamet "famosi criminis reos"? Redeuntes deinde, sicut falsa narrantibus vestris episcopis credidisti, ante dilationis diem, quomodo suscipiuntur in honoribus suis, cum eis quos extra Ecclesiam cum Maximiano, constituti in catena sacrilegii schismatici baptizaverant? Unde a sacrilegio tanto expiantur? A catena illa unde solvuntur? Labia eorum, os eorum a veneno aspidum, a maledictione et amaritudine unde mundatur? Unde pedes ab effusione spiritalis sanguinis abluuntur, quo velociter cucurrerunt? Unde manus a funesto opere perditionis emaculantur? Unde ab illicito incestu, non membra corporis, sed animae purgatur affectus?
24.27. Nempe istam causam ut defendatis, velitis nolitis, ad patrocinium veritatis venire cogimini, quae dicit Baptismum Christi, non solum per occultos, verum etiam per manifestos malos; nec solum a conversis, verum etiam a perversis datum, habere inconcussam sui roboris firmitatem; et eis posse quidem inesse, sed nisi correctis non posse prodesse; correctos autem etiam fraternis orationibus expiari, per caritatem cooperientem multitudinem peccatorum. Ecce antequam ostendam quam impudenter tibi vestri episcopi de Maximianensium susceptione mentiti sunt, secundum ipsum mendacium eorum et narrationem tuam, quam tota causa vestra subversa sit puto quod non iam quaerere debeas, sed agnoscere, nec parare contradictionem, sed correctionem potius cogitare. Vides enim nunc saltem, quam veraciter a me illa dicta sint, quibus frustra mendaciter respondere conatus es: quam recte dixerim: "Si pro unitate partis Donati in nefario schismate baptizatos nemo rebaptizat, cur non pro unitate Christi vera et plenaria lex illius haereditatis agnoscitur?". Cum ipse fatearis, eos qui in Maximiani schismate perstitissent meruisse sententiam, qua non tenerentur si intra diem dilationis se Ecclesiae reddidissent. Unde constat, antequam se reddidissent, eos in schismate in quo perstiterant baptizasse, cum quibus in vestram communionem recepti sunt. Vides quemadmodum mortui baptizaverint: quia de illis qui in Maximiani schismate perstitissent, antequam ad vos redirent, dictum erat sententia concilii Bagaiensis: "Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt littora".
25.28. Quod vero dixi: "Quando apud eos decernenda recitata est, ore latissimo acclamaverunt; nunc autem cum a nobis recitata fuerit, obmutescunt": ecce iam multo melius obmutescerent, cum talia loquuntur quibus peius implicarentur. Vides quam verum sit quod a me dictum est: "Iam tandem sentire deberent, quanta sint pro pace toleranda, et pro pace Christi redire ad Ecclesiam, quae non damnavit incognita, si pro pace Donati placuit revocare damnata". Multo magis enim hoc secundum tuam narrationem verum est, qui dixisti etiam illos dilatione concessa revocatos, de quibus nominatim expressis iam dictum fuerat: "Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite". Cum enim post haec verba illa est dilatio constituta, quomodo non placuit revocare damnata? aut quomodo nobis tanto post natis, vel ipsi etiam christiano orbi terrarum incognita esse non possint, quae probari non potuerunt de Caeciliano, in eo quod postea factum est iudicio transmarino; quando ea quae de Maximianensibus gesta sunt, et in Africa, et temporibus nostris, tu cum sis Afer, sicut dicis, post tot annos adhuc usque non noveras? sicut autem nos docere poterimus, adhuc usque non nosti, quia episcopis vestris mentientibus credidisti.
26.29. Quod autem "me de traditione in vestros maiores, dicis, quasi per anticategoriam, quod a nostris maioribus factum est, retorquere voluisse", culpans quod hoc fecerim, "quasi in schola de causae generibus vel quaestionibus ageretur, non in Ecclesia veritas quaereretur"; numquid hoc Eliae prophetae diceres, qui cum sibi a rege iniquissimo esset obiectum, quod ipse everteret Israel; respondit: Ego non everto, sed evertis tu et domus patris tui? Quid enim ad nos pertinet hoc retortae obiectionis genus, quo nomine a Graecis appellatur in arte rhetorica, cum hoc inveniamus in auctoritate prophetica? Cum ergo quisque dicit: Non ego feci, sed tu fecisti: verum dicere opus est, non dicere metuendum est. Et tu quomodo ostendas non fecisse maiores vestros, quod suis confessionibus lectis fecisse monstrantur, debes si quid vales vigilantissime cogitare, non verbo graeco imperitos ne nos audiant deterrere. Et maiores quidem nostros fuisse traditores non docuisti: neque enim quia dixisti esse multas litteras quibus hoc possit ostendi, ideo iam ostendisse putandus es. De vestris autem maioribus exstat Secundi Tigisitani concilium, cum paucissimis quidem factum apud Cirtam post persecutionem codicum tradendorum, ut illic in locum defuncti ordinaretur episcopus.
27.30. Ibi quae gesta sint accipe: nam quae necessaria fuerunt, infra scribere curavi: "Diocletiano octies, et Maximiano septies consulibus, quarto nonas martii, Cirtae, cum Secundus episcopus Tigisitanus primae cathedrae consedisset in domo Urbani Donati, idem dixit: Probemus nos primo, et sic poterimus hic ordinare episcopum. Secundus Donato Masculitano dixit: Dicitur te tradidisse. Donatus respondit: Scis quantum me quaesivit Florus ut thurificarem, et non tradidit me Deus in manibus eius, frater: sed quia Deus mihi dimisit, ergo et tu serva me Deo. Secundus dixit: Quid ergo facturi sumus de martyribus? Quia non tradiderunt, ideo et coronati sunt. Donatus dixit: Mitte me ad Deum, ibi reddam rationem. Secundus dixit: Accede una parte. Secundus Marino ab Aquis-Tibilitanis dixit: Dicitur et te tradidisse. Marinus respondit: Dedi Pollo chartulas; nam codices mei salvi sunt. Secundus dixit: Transi una parte. Secundus Donato Calamensi dixit: Dicitur te tradidisse. Donatus respondit: Dedi codices medicinales. Secundus dixit: Transi una parte". Et alio loco: "Secundus Victori a Rusiccade dixit: Dicitur te tradidisse quatuor Evangelia. Victor respondit: Valentianus curator fuit, ipse me coegit ut mitterem illa in ignem. Sciebam illa deletitia fuisse. Hoc delictum mihi indulge, et indulget mihi et Deus. Secundus dixit: Transi una parte". Et alio loco: "Secundus Purpurio a Liniata dixit: Dicitur te necasse filios sororis tuae duos Milei. Purpurius respondit: Putas me terreri a te, sicut et alteri? Tu quid egisti, qui tentus es a Curatore et Ordine ut Scripturas dares? quomodo te liberasti ab ipsis, nisi quia dedisti aut iussisti dari quodcumque? Nam non te dimittebant passim. Nam ego occidi et occido eos qui contra me faciunt. Ideo noli me provocare ut plus dicam. Scis me de nemine tractare. Secundus minor patruo suo Secundo dixit: Audis quae dicat in te? Paratus est recedere et schisma facere, non tantum ipse, sed et omnes quos arguis: quos scio quia dimittere te habent, et dare in te sententiam, et remanebis solus haereticus. Ideo quid ad te pertinet, quis quod egit? Deo habet reddere rationem. Secundus Felici a Rotaria,
27.31. Hos tu traditores, qui cum aliis apud Carthaginem in Caecilianum et socios eius dixerunt sententias, inter quos et Silvanus Cirtensis fuit, de cuius traditione gesta mox inseram, praeclara videli cet ratione defendes: hoc enim de his tam pluribus utique dicturus es, quod de uno Silvano tamquam magnum aliquid dictandum putasti, hinc te arbitratus manifeste falsum crimen quod ei traditionis obiicitur, demonstrare, quia interposuisti sententiam eius quam in concilio inter caeteros episcopos contra Caecilianum et alios communionis eius participes dixit; tamquam fieri non posset ut traditores traditor condemnaret. Prudentius enim tu vides ista quam Paulus apostolus: nam ille quibusdam res obiiciebat absurdas, nec considerabat non posse fieri quod dicebat: Qui praedicas non furandum, furaris; qui dicis non adulterandum, adulteras; qui abominaris idola, sacrilegium facis? et illud praecipue: In quo enim alterum iudicas, te ipsum condemnas; eadem enim agis qui iudicas. Hos ergo traditores, quibus confessis territus Secundus ignovit, secum habuit in Carthaginensi concilio, et in absentes non confessos dixerunt sententias, qui praesentes de sua non sunt confessione damnati. Hoc concilium non maneret, nec in posteritatis memoriam perduraret, nisi describeretur ab aliis, cum servaretur ab eis qui eo se defendere praeparabant, si quis eis eadem postea crimina, quae illic relaxata sunt, obiecisset.
28.32. Intererat etiam Secundi ipsius, ut appareret eum, ne schisma fieret, quod solent prae caeteris pacifici, praecavere, illa omnia divino iudicio dimisisse: quod multo magis facere deberet in concilio Carthaginensi, ubi contra absentes nulla constiterant, nisi Lucilla tunc praepotens et pecuniosissima femina odiis accensa furialibus vehementer instaret, ut contra Caecilianum veluti damnatum alter ordinaretur episcopus. Quod in Zenophili consularis iudicio postea commemoratum est per quemdam Nundinarium Silvani Cirtensis tunc vestri episcopi diaconum, qui cum memorato episcopo suo quem perpessus fuerat inimicum, sicut volebat, concordare non potuit. Egerat sane hoc apud collegas eius magis terribiliter, ne omnia proderet, quam suppliciter, ut veniam mereretur.
29.33. Ex illius iudicii gestis haec pauca interposui: "Constantino Maximo Augusto et Constantino iuniore nobilissimo Caesare consulibus, Idus Decembres sexto Tamogadiensi inducto et applicito Victore grammatico, astante etiam Nundinario diacono, Zenophilus consularis dixit: Quis vocaris? Respondit: Victor". Et paulo post alio loco: "Nundinarius respondit: Legantur acta. Zenophilus consularis dixit: Legantur. Et legit Nundinius exceptor: Diocletiano octies et Maximiano septies consulibus, quarto decimo calendas iunii, ex actis Munatii Felicis flaminis perpetui curatoris Coloniae Cirtensis: Cum ventum esset ad domum in qua Christiani conveniebant, Felix flamen perpetuus curator Paulo episcopo dixit: Proferte Scripturas legis, et quidquid aliud hic habetis, ut et praecepto et iussioni parere possitis. Paulus episcopus dixit: Scripturas lectores habent, sed nos quod hic habemus, damus. Felix flamen perpetuus curator dixit Paulo: Ostende lectores, aut mitte ad illos. Paulus episcopus: Omnes cognoscitis. Felix flamen perpetuus curator dixit: Non eos novimus. Paulus episcopus dixit: Novit officium publicum, id est Edesius et Iunius exceptores. Felix flamen perpetuus curator dixit: Manente ratione de lectoribus quos monstrabit Officium, et vos quod hic habetis date. Sedente Paulo episcopo, et Montano et Victore de Castello Memor presbyteris, astante Marte cum Aelio, et Marte diacono, proferente Marcuclio, Catulino, et Silvano et Caroso subdiaconis, et Ianuario, Marcuclio, Fructuoso, Miggene, Saturnino, Victore Samsurico, et caeteris fossoribus, contra scribente Victore Aufidii in breve sic: Calices duo aurei; item calices sex argentei", etc. Et alio loco: "Posteaquam apertum est in bibliothecam, inventa sunt ibi armaria inania, ibi protulit Silvanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam invenisse eas. Victor Aufidii Silvano dixit: Mortuus fueras, si non illas invenisses. Felix flamen perpetuus curator
30.34. Habesne, frater Cresconi, ad ista quod dicas? Puto non usque adeo frontem periisse de rebus humanis, ut ad purgationem Silvani adhuc putes sententiam recitandam quam dixit in Caecilianum et collegas eius quasi traditores; ne magis nos admoneas dicere ex Epistola Apostoli simile aliquid, ut paulo ante commemoravi: Qui praedicas non tradendum, tradis; et: "In quo alium iudicas, temetipsum condemnas; eadem enim agis quae iudicas". "Sed postea, inquis: Ursacio et Zenophilo persequentibus cum communicare noluisset, actus est in exsilium". Imo qui iam traditor fuit, permanere etiam haereticus voluit, ut falsum honorem in ipsa parte Donati haberet, qui habere in Catholica nullum posset, tam manifestis traditionis suae gestis publico iudicio reseratis. Haec tu profecto falsa esse dicturus es, et pro vestris maioribus, ut plurimum possis, contra nostros alia prolaturus. Quod quidem forsitan non valebis, non inveniendo quid proferas. Sed fac te invenisse, fac protulisse: tantane furis impudentia, ut abs te prolatis magis contendas credi oportere, quam eis quae proferuntur a nobis? Aut enim et hic et illic fuerunt traditores, si et tu aliqua recitas de confessione nostrorum: aut si aliquid putas contra vestros a nostris esse confictum, cur non et a vestris contra nostros hoc idem nobis putare conceditis? Ergo pro humanis factis, aut et hinc et inde manifestatis, aut ex utroque latere incertis, ne qui in unum Deum credimus litigemus, quod certum et divinum munus est, in Christi gratia concordemus. Cum enim gesta maiorum nostrorum atque vestrorum hinc atque inde contraria recitantur nobis tanto post natis, si nec saltem dubitare permittitur, quid iniquius? si autem permittitur, quid sufficientius? Neque enim sicut incertum est a quibus exstiterit traditionis malum, sic incertum est a quo iubeatur reddi pacis bonum.
31.35. Ac per hoc qui pro incerto alieno malo pacem Christi respuit, certissime malus est: quandoquidem Cyprianus nec pro certa permix torum malitia zizaniorum pacem deseruit frumentorum, qui scribens ad Maximum dixit: "Et si videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus, ipsi de Ecclesia recedamus". Non dixit: Suspicamur, opinamur, arbitramur, coniicimus, credimus; sed: "Cernimus" dixit. O verbum, quo cuncta dubitatio tolleretur, ut corpus Christi non divideretur! Si sola frumenta desideras, geme in labore agri, gaude in spe horrei, tolera malos in communione Sacramentorum Christi, ne ante littoris tempus retia disrumpendo, flas quod tolerare noluisti. Ista dicerem, si de traditoribus quos accusatis aliquid probassetis. Imo hoc vero tempore nec ista iam dicerem: non enim iubeor tolerare, cum quibus iam non cogor vivere. Quod si mihi etiam nunc traditor demonstretur, qua conscientia desero tot christianas gentes, quibus non demonstratur? Deinde, ego ipse si nunc disco quod paulo ante nesciebam, cur in me rescinditis quod sciebam? Baptismum quippe Christi me accepisse sciebam: vos etiam ipsi alienum scelus docetis, quod ignoratum nemini obesse conceditis.
32.36. Cur ergo heri baptizatum, hodie rebaptizatis, cum alienum scelus quod heri nesciebat, hodie doceatis? Nesciens a quali acceperit, Baptismi accepti non erat reus. Modo abs te hoc didicit: Baptismi rescissi quare fit reus? Nam sive consenserit documentis tuis, sive non consenserit, qui Christi Baptismum ministerio traditoris accepit, nisi probaveris eum scisse a quo acceperit, nec secundum vos recte poteris baptizare. Iam nunc averte ab studio partium mentem tuam, et considera quam innumerabilis multitudo Christianorum in Africa ipsa nesciat qui fuerint traditores: quanto magis in caetero orbe terrarum, quantam multitudinem, nisi cum bapti zaretur scisse conviceris, aut baptizandam dicere non audebis, aut iudicare de occultis cordis audebis? Et ubi est quod tibi placet, quae abs te interposita est divina sententia: Quae manifesta sunt, vobis; quae autem occulta sunt, Domino Deo vestro? Crede orbi christiano dicenti tibi, Baptismum Christi scio; qui fuerint traditores in Africa, vel ubilibet, ignoro. Quid in me occulta humana iudicas, ut manifesta in me divina rescindas? Fac te scelus alienum modo mihi probare, quod dicis: hoc cum Baptismum acceperam, nesciebam: si propter eos quos nunc mihi prodis, <baptizare me vis, debes etiam> baptizare eos qui nescientes ab adulteris acceperunt, quos modo prodideris. Quid ad haec dicis nisi: Non est sanctum, non est mundum, nisi quod voluero, et quando voluero?
Chapter 3 of 8