Skip to the text

Liber IV, Capita 27–57

27.34. Itaque non solum Optatus in illa Gildoniana societate notissimus, sed quilibet obscurus apud vos te sciente mali aliquid fecerit, cum eum non potueris a vestra communione separare, quia vel non tibi creditur accusanti vel accusare non audes, ne non valeas comprobare, aut deserenda tibi est pars Donati aut talis eris, qualis ille cuius peccatum non ignoras, quamvis dissimiliter vivas. Hoc non secundum veram, sed secundum vestram sententiam vobis rectissime dicitur. Quis enim nescit te alienum esse ab illius malo, si consensione peccato eius non communicas? Sed hinc agnoscere cogeris, quanta impietate obiciatis orbi christiano vel falsa vel certe ignota crimina Afrorum, cum tibi obici nolis quod de altero scis, quia hoc eis non potes persuadere, a quorum non vis societate discedere. Ita, ne deseras quos putas bonos, ferre cogeris quos nosti malos, ac per hoc omnes convincit veritas malos, qui propter aliena crimina seu vera seu falsa, ceteris tamen incognita, sibi autem non offutura, disrupta unitate tot gentium deseruerunt bonos. Hoc tam magnum nefas partis Donati ne aliquo modo excusare possetis, causa vobis Maximianensium procurata est, in quo velut speculo vestram pravitatem conspectam, si volueritis, corrigatis, si autem nolueritis, nolo quicquam gravius dicere, quando scio te cor habere. Quid enim contra ista dicturus es?

28.35. Bene quia ipse scribis, "cum de Maximianensibus damnatis et receptis legisses totum quod inserui litteris meis, valde te fuisse permotum". Credo: prorsus video causam quae valde debuerit permovere. Videamus ergo, tua ista permotio quanam reddita ratione sedata est. "Statim te - dicis - a vestris episcopis diligentius inquisisse atque ipsis docentibus et decretum concilii et sententiam in eos qui damnati sunt dictam et rei totius ordinem cognovisse". Deinde etiam me credens adhuc ignorare quid gestum sit atque admonens, ut quid habeat veritas discerem, narrasti plane non quid veritas habeat, sed quid incautis et neglegentibus vestri pro veritate subponant. Dicis enim, "cum quam plurimos episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a vestris concilio in eos omnes, qui in eius schismate perstitissent, prolatam esse sententiam", quam me quoque legisse commemoras. "Quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuisse tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset innocens haberetur. Sic esse factum, ut non solum duo illi quos memoro, sed etiam multi alii purgati atque innocentes Ecclesiae redderentur, quorum ideo putas Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur nec, cum baptizarent, fuissent ab Ecclesia separati, necdum scilicet transacti temporis meta definita disiuncti". Hic ego in ea ipsa falsitate narrationis tuae, quandoquidem non solum sententias, verum et ipsa verba tua posui, miror ingenium tuum, miror animum ingenio reluctantem. Numquam uspiam sic apparuit, quantum valeat praeiudicium praesumptionis humanae vel ad non intuendam manifestissimam veritatem vel ad affirmandam impudentissimam falsitatem. Ita ne te tam aperte repugnantia posuisse non sentis, ut vix credibile sit, quod unus homo dicere utraque potuerit? Tu nempe dicis "in eos omnes, qui in Maximiani schismate perstitissent, prolatam esse sententiam et placuisse dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset innocens haberetur". Quomodo ergo tu ipse item dicis "non eos extra Ecclesiam baptizasse, antequam se ab illo schismate correxissent"? Sic, quando cum Maximiano erant, non erant extra Ecclesiam? Advertis ne quid dicas, invenis qua exeas, quo confugias, ubi te abscondas?

29.36. Vides certe, dum manifestos errores defendere conaris alienos, nihil te agere nisi subiungere manifestiores tuos. Ecce lege verba tua - sic a me prorsus commemorantur ut a te scripta sunt -: "Cum quam plurimos - inquis - episcopos error sibi Maximiani sociare contenderet, contracto a nostris concilio in eos omnes, qui in eius schismate perstitissent, prolata sententia est, quam tu quoque te legisse testaris. Quae cum sententia consensu omnium firmaretur, placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset innocens haberetur". Haec dicens sicine contra te ipsum sensus claudis, ut non advertas, quod hi omnes, qui propterea contra se ferri sententiam concilii meruerunt, quia Maximiano sociabantur, antequam se intra dilationis tempus corrigerent, in eodem schismate consistebant? Ibi ergo etiam baptizabant. Obsecro te: quid inanem caliginem perspicuis rebus aspergis, quam rursus tuorum verborum non minore perspicuitate dispergis? Dico enim Praetextatum et Felicianum Maximiani ordinatores in eo quod commiserunt sacrilego schismate baptizasse et ab eis baptizatos cum eis esse susceptos non rescisso Baptismate, quod in schismate dederant, quod sacrilegi ministraverant, quod ore maledictione pleno, quod labiis cum veneno aspidum consecraverant. Talia quippe in eos dicuntur ea sententia, quam in eos omnes prolatam esse non negas.

30.37. Hic tu respondes, "quod non solum duo isti quos memoro, sed etiam multi alii purgati atque innocentes intra diem dilationis se Ecclesiae reddiderunt". Quo verbo me adiuvas, quo verbo me cum asseris veritatem caliginemque illam, quam conabaris offundere, discutis. Cum enim dicis eos se Ecclesiae reddidisse, procul dubio fateris eos extra Ecclesiam fuisse. Ubi ergo antequam se Ecclesiae redderent fuerunt, ibi baptizaverunt; ergo extra Ecclesiam Baptisma fuit quod dederunt. Ab hoc inexplicabili implicamento dum te conaris evolvere, rursus involveris. Dicis enim "ideo eorum Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur". Quomodo ergo dicis ante diem restitutionis non fuisse ab Ecclesia separatos, quos ante diem dilationis confiteris Ecclesiae restitutos? Si homines sumus, si qualemcumque rationem, si sensum habemus humanum, si non pecora pecoribus, si non ligna et lapides lignis et lapidibus loquimur, non meis tantum, sed ipsis etiam tuis verbis eminet apparet elucet in Maximiani sacrilego schismate Baptismum datum vestros ausos non fuisse rescindere, qui homines baptizatos in ecclesiis, quas in gratia Domini proprio labore apostoli propagarunt, non dubitant christianos negare exsufflare rebaptizare. Tu dicis, tu scribis - ecce te ipsum audi, lege te ipsum -, tu, inquam, dicis, tu scribis "in eos omnes, qui in Maximiani schismate perstitissent, contracto a vestris concilio prolatam esse senten tiam"; tu dicis, tu scribis "hac sententia consensu omnium confirmata placuisse tamen dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset innocens haberetur"; tu dicis, tu scribis "non solum duos inde quos memoro, sed multos alios purgatos atque innocentes se vestrae ecclesiae reddidisse"; tu dicis, tu scribis "ideo eorum Baptisma non debuisse rescindi, quia intra diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur".

31.38. Quid, quid tantum praevalet in ingenio tam bono causa tam mala, homo cordate, homo litterate? Isti, in quos propterea est illa prolata sententia, quia, sicut ipse dicis, in Maximiani schismate persistebant, antequam, sicut dicis, restituerentur, ubi erant ibi sacramenta celebrabant, ibi baptizabant et, ut verbis illius plenarii concilii magis utar, ibi "viperei seminis noxios partus tardo calore vaporabant", ibi "publici facinoris et parricidii sui feta scelerum vota gignebant", ibi "parturiebant iniustitiam, concipiebant laborem et pariebant iniquitatem", ibi "iam non confusa criminum silva nomina eorum designabantur ad poenam", ibi "eis indulgentiae fine, dum clementiae dimitteretur linea, iam causa quos puniret invenerat, illuc eorum tamquam in asperos scopulos veridica unda naufraga membra proiecerat, eorum pereuntium ibi erant litora aegyptiorum exemplo funeribus plena, nec ipsam invenientium sepulturam", ibi "non solum Maximianum fidei aemulum, veri tatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, dathae, corae et abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excusserat nec solum mors iusta sui sceleris condemnabat, sed etiam trahebat ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii", ibi "erat venenum aspidum sub labiis eorum", ibi "eorum os maledictione et amaritudine plenum", ibi "veloces eorum pedes ad effundendum sanguinem", ibi "contritio et infelicitas in viis eorum", ibi "viam pacis non cognoscebant nec erat timor Dei ante oculos eorum", ibi "iacebant abscisa membra, quae pestifera putredo ita corruperat, ut plus haberet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis", ibi "erant famosi criminis rei victorianus carcabianensis" et ceteri cum isto duodecim, inter quos Praetextatus Adsuritanus et Felicianus Mustitanus, de quibus receptis agimus, qui eumdem Maximianum praesentes ordinaverant, hoc est "funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinaverant, ubi tanto facinori tamquam illicito incestui clerici Carthaginis lenocinium praebuerunt". Tales ministri sacramentorum nondum correcti, nondum vobis redditi ac restituti in schismate Maximiani baptizaverunt, post tales ministros sacramentorum correctos redditos restitutos vestri non rebaptizaverunt.

32.39. Quid sola in vobis praevalet animositas? Aliquando attendatur, aliquando audiatur et veritas. Quid iniciuntur inanissimae nebulae dilationis datae? Non ipsis data est, de quibus dictum est: "Damnatos esse cognoscite", de quibus etiam praedictum est quales fuerint, quid fecerint, cur eos oportuerit iam sine dilatione damnari, quod scilicet Maximi anum impositis manibus praesentes ordinaverunt; hoc est enim quod significarunt dicendo, "quod funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinaverint". Illis autem data est dilatio, qui ordinationi Maximiani non interfuerunt quamvis in eius societate atque schismate constituti, tantum quia manus ei, quod absentes fuerant, non imposuerunt. Sic enim a damnatis ordinatoribus eius eadem concilii sententia distinguntur. Nam cum dixissent illos - quorum et nomina conscripserunt - "damnatos esse cognoscite, eos autem - inquiunt - quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus". Quid planius, quid distinctius, quid apertius? Illos dicunt "famosi criminis reos, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, damnatos esse cognoscite", hos autem dicunt, "quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus". Et quia ex illis damnatis duo postea salvo honore suscepti sunt, non invenitur hoc quemadmodum defendatur, nisi ut omnibus dicatur dilatio fuisse concessa.

33.40. Sed concessa sit omnibus. Nempe quotquot ad vos ab illo schismate redierunt, antequam redirent, illic fuerunt, illic baptizaverunt, inde ad vos sine destructione sui honoris et Baptismi redeuntes, si frons adsit, ora vestra clauserunt. Cum enim quaerimus, antequam se, sicut ipse dixisti, Ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti fuissent, ubi erant, quid aliud vos res ipsa respondere compellit nisi in schismate Maximiani, propter quod in omnes illa est prolata sententia? Ibi ergo baptizarunt eos, in quibus ad vos simul inde venientibus Baptismum Christi non ausi estis rescindere, quia coacti estis agnoscere. Unde ipso facto vestro, opere vestro, iudicio vestro adversus vos merito recteque concluditur agnoscendum esse Baptismum Christi, etiamsi extra Ecclesiam datus fuerit, et ideo nos hoc pie cognoscere in vestris, vos impie rescindere in nostris.

34.41. Sed forte paenitet talia te verba posuisse, quae hanc veritatem nimis urgerent, quoniam dixisti: "Factum est ut se Ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti peremptoria sententia non tenerentur", ut responderetur tibi: quomodo se Ecclesiae reddiderunt, quomodo eidem restituti sunt, si ab ea non erant separati? Aut si separati erant, quomodo baptizabant? Sed quid aliud diceres, nisi quod ab eis audieras quos consuluisti, cum ex hac causa litteris meis valde permovereris? Et tamen fortassis te arguant reprehendant, quod talia verba incaute posueris. Est quod te adversus eos maxime muniat ac tuam tristitiam consoletur. Nam et ipsi in eiusdem concilii decreto talia posuerunt; unde si nobis lecto isto opusculo nostro ita respondere voluerint, quod eis non praeiudicent verba laici sui, verba ipsorum continuo recitabimus: "Eos autem - inquiunt - quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus". Cum enim eis dicitur: "Isti, quos ad matrem Ecclesiam redire permisistis, antequam redirent, ubi erant?", similiter urgentur ac tu paulo ante verbis a te positis urgebaris. Ubi enim eos fuisse respondebunt nisi in schismate Maximiani? Sed ubi volunt eos fuisse contendant: certe qui ad Ecclesiam redire permissi sunt in Ecclesia non fuerunt. Ergo extra Ecclesiam baptizaverunt et simul baptizatores et baptizati ad Ecclesiam redeuntes nec illi honores quos extra gesserant nec illi Baptisma quod extra acceperant amiserunt.

35.42. Et tu quidem, quantum potuisti in causa mala, caute locutus es, ut diceres: "Placuit tamen decreto concilii dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi voluisset innocens haberetur". Illi autem nec corrigendos eos fuisse dixerunt quibus data est illa dilatio, sed tamquam omnino impolluti atque innocentes in Maximiani societate fuerint, sic de illis loquuntur, cum ipsam prorogant dilationem. Quid est enim aliud quod dicunt: "Eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem Ecclesiam redire permisimus", nisi: "quos non polluit consortium Maximiani, ad matrem Ecclesiam redire permisimus"? Ac ne parum sit, vide quid adiungant: "Quanto enim de reorum - inquiunt - morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur". Cur itaque tu dicis "placuisse dilationem temporis dari, intra quod si qui corrigi vellet innocens haberetur", cum eam videas impollutis atque innocentibus datam? Sed videlicet tu timuisti, ne tibi diceretur: quare dabatur dilatio eis, quos non polluerat Maximianus? Ideo dilatione illa corrigendos esse censuisti. Illi timuerunt, ne sibi diceretur: quare in suis honoribus pollutos suscipere voluistis? Ideo se impollutis dilationem dedisse dixerunt.

36.43. Proinde singula timuistis, sed alterutrum oppugnatur ex altero. Nam tibi dicitur: quomodo existimas corrigendos quos tui praedicant impollutos? Illis autem dicitur: quomodo asseritis impollutos etsi non manum imponendo capiti Maximiani, tamen schismatis eius communione ma culatos? Cuius autem animus, cuius vires, cuius lingua sufficiat proloqui tam intolerandum dolorem? Ut pars Donati discissa resarciatur, nec socios afros in Africa polluit Maximianus: ne ad ipsam radicem unitatis rami fracti regredi permittantur, tot remotissimas gentes polluit ex Africa Caecilianus.

37.44. Ex die concilii Bagaiensis, hoc est octavum calendas maias, usque ad diem datae illius dilationis, hoc est octavum calendarum ianuarii, octo menses numerantur. In hoc tam longo temporis intervallo illi, quibus dilatio data est, maculabantur societate damnati Maximiani an non maculabantur? Si maculabantur, quomodo dicitur: "Eos autem, quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, ad matrem Ecclesiam redire permisimus"? Si non maculabantur, quomodo nos atque omnes quae ubique sunt christianas gentes potuit ignotorum, non dicam falsorum, maculare alienorum contagio peccatorum? "Sed ideo - inquis - dilatio data est, quae si transisset illis non redeuntibus, tunc macularentur et in poenam damnationis incurrerent". Non ergo eos peccatum illius societatis, sed diei constitutio maculabat. Si ergo nullus dies constitueretur, immaculati utique permanerent. Quid de vobis male meruit orbis terrarum? Cur eum maculatum perhibetis peccatis alienis, cui nullum diem dilationis constituistis, cum tanta sit vestra potentia, ut homines quando volunt peccatoribus socientur et quando volueritis inquinentur? Innocentes et impolluti erant, quibus in parte Maximiani dabatur dilatio, intra cuius diem si remearent ad vos, haberent integri honoris ac fidei fundamenta; si autem ille dies eis non redeuntibus praeteriret, tunc polluti, tunc scelerati, tunc perditi supplicium damnationis incurrerent, tunc humiliarentur per paenitentiam degradati. O mira praedicentium hominum non iam, ut vetus proverbium fertur: "Quod volumus sanctum est", sed etiam quando volumus et quamdiu volumus. Contingat alicui vestrum in nave orare nobiscum iam pollutus, iam traditor appellatur: communicant altaria damnatores Primiani cum Maximiano veritatis adultero, Ecclesiae matris inimico, dathae, corae et abiron ministro et per octo menses innocentes impollutique persistunt. Proinde si qui ex his nonum calendarum ianuarii se vestrae communioni reddiderunt, de innocentium estis reditu gratulati, eorum scilicet quos sacrilegi surculi non polluere plantaria. Quid vos promeruerunt tot dies octo mensum a die octavo calendarum maiarum usque ad diem octavum calendarum ianuarii, quos ita sanctificastis, ut per eos quicumque communioni sacrilegi atque damnati Maximiani cohaererent, non polluerentur nec efficerentur nocentes: et quid vos offendit tam sanctus dies natalis ipsius Domini nostri, ut solus adventu et transitu suo pollueret innocentes, atque in eis qui in illo schismate baptizarunt per illos omnes dies sanctus maneret Baptismus Christi et immundus fieret per natalem Christi?

38.45. Quid non audeat humana temeritas, cum in sententiam nefandi praecipitatur erroris, quam relinquere propter vanitatem pudet et defendere contra veritatem non pudet? Sed quid hinc plura, ubi quilibet obstinatissimus, qui contra omnes voces rationis obduruit, necesse est fateatur de quibus dicitur: "Se Ecclesiae reddidissent et ante diem praestitutum restituti essent" - quae verba ipse posuisti -, eos denique de quibus dicitur: "Ad matrem Ecclesiam redire permisimus: de innocentium reditu gratulamur: ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat, usque in illum diem agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta. Quam quisquam si ingredi nequiverit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus viam esse subductam: et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia" - quae verba trecenti et decem in sententia sua totiens inculcarunt -, necesse est, inquam, quilibet adversarius fateatur eos, de quibus ista dicuntur, ante quam se vobis redderent, antequam vobis restituerentur, antequam ad vos redirent, antequam regressi ianuam dilationis ingrederentur, non fuisse vobiscum extra vestram communionem in eo schismate, quo se a vobis separaverant, baptizasse? Inde vobis redditi ac restituti ubi a vobis alienati erant, inde ad vos redeuntes et regredientes quo a vobis foris erant, et tenuerunt non deminutos honores suos et se cum introduxerunt non rebaptizandos baptizatos suos.

39.46. Quid adhuc pessimae causae patrocinium pertinacissimum praebes? Adquiesce tandem non mihi, sed ipsi qua convincimini veritati. Vide quam verum dixerim, quod frustra labefactare conatus es, "quanta sint pro pace toleranda", atque - ut eisdem identidem verbis utar, quibus in illis litteris usus sum - "pro pace Christi redite ad Ecclesiam quae non damnavit incognita, si pro pace Donati placuit revocare damnata". Si enim ex his duodecim, quos cum Maximiano sine dilatione damnaverant, Felicianum et Praetextatum postea receperunt, quomodo falsum est eos revocasse damnata? Si autem et ipsis dilatio data est, quos dixerunt "damnatos esse cognoscite", etiamsi nullus eorum postea remearet, placuit tamen revocare damnata, quando post sententiam, qua dictum est: "damnatos esse cognoscite", data est dilatio, qua eis liceret evacuata damnatione remeare. Haec dicta sufficerent, etiamsi verum esset quod te dicis, cum hac causa Maximianensium valde permotus esses, a tuis episcopis cognovisse; quid autem agis, quia et falsum est? Quaere aut, si habes, inspice diem gestorum pro consularium, quo postulatio dicta est a Titiano adversus Felicianum et Praetextatum, ut pellerentur locis, et vide, quanto post diem illius dilationis hoc factum est. Nam dies est concilii Bagaiensis consulatu Augustorum arcadii ter et honorii iterum octavo calendarum maii, dies autem dilationis hinc usque ad octavum calendarum ianuarii, postulatio vero ista titiani dicta est post istum consulatum die sexto nonas martii.

40.47. Proinde apparet tertium ferme agi mensem, cum a proconsule petitur, ut Felicianus et Praetextatus sedibus propulsentur tamquam collegae Maximiani, quos sibi consociaverat ad furorem. Nam cum memoratus advocatus de Maximiano quod sufficere videbatur in eadem postulatione dixisset: "Eos quoque - inquit - quos alienae praesumptionis error attraxerat, portu primo proposito paenitendi, si reverti cuperent intra tempus ad religionis tramitem destitutum, pari vigoris ammonitione compescuit. Sed suis institutis iniquitas delectatur et semet ipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus depravationis huius attaminatione fuscatur, in Mustitana positus civitate Deo omnipotenti parietes consecratos, Ecclesiam venerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc etiam Praetextatus in Adsuritanis partibus imitatur". Audis ne advocati verba praeclarissima et manifestissima, quibus dicit istos, de quibus agimus, quia portum propositum paenitendi, dum suis institutis iniquitas delectatur, cum semel praecipitata corruerit, contempserunt, locis ecclesiasticis expellendos? Ubi si dies posset latere gestorum, cuivis obtunsissimo satis eluceret, quod contra eos non ita proconsularis potestas adiretur, nisi aut illo concilio fuissent, sicut illi magis apparet, sine ulla impertita dilatione damnati aut intra diem dilationis, si omnibus data est, vobis restitui noluissent. Cum vero etiam dies gestorum cuiuslibet obstinati oculos auresque sic feriat, usque adeo illos etiam post transactum dilationis diem in vestra communione non fuisse et Maximiano cohaesisse, ut ob hoc adversus eos tam terribilis iudiciariae iussionis impetraretur auctoritas, quid ad haec dicitur? Quid adhuc contra tam perspicuam veritatem mira impudentiae caecitate contenditur? Quid adhuc ab eis, qui pro unitate partis Donati etiam concordiam sacrilegorum damnatorum tenere voluerunt, contra unitatem Christi tanta insania rebellatur? Quid adhuc Baptismus Christi, etiam in sacrilego schismate veneratione debita cognitus, in tot catholicis gentibus impia praesumptione respuitur, sacrilega repetitione violatur?

41.48. Nolo quaerere, quanto post huius postulationis diem, qua Felicianus et Praetex tatus titiani advocati verbis tam graviter accusantur, in vestram communionem recepti sunt. Sufficit, quod eadem postulatio tanto post finem praestitutae illius dilationis eos a vestra communione separatos in Maximiani schismate fuisse convincit, quos postea recepistis, quorum honores nulla ex parte minuistis, a quibus datum quamvis in sacrilego schismate Baptismum, sicut re vera timendum fuit, rescindere timuistis. Numquidnam in hac causa se contra nos lingua cuiuslibet pertinacissimi commoveret, si se moveri in hominis ore et sub hominis fronte sentiret? Erravi plane, fateor, in eo quod in illis litteris posui de illa Bagaiensis concilii sententia, quoniam dixi: "cum apud eos decernenda recitata est, ore latissimo acclamaverunt, nunc autem, cum a nobis recitata fuerit, obmutescunt". Verum est quod tu dixisti: "ecce non obmutescunt"; verecundia quippe in rebus tam manifestis vel etiam ipsa impudentia obmutescere potest, insania non potest. Neque hoc dictum de te accipias, qui tuis episcopis mentientibus credidisti, nec de illis omnibus - neque enim omnes de hac re permotus consulere potuisti -, sed de his, qui cum scirent quanta et quando contra Praetextatum et Felicianum apud iudices gesta sunt, hoc quod tuis inseruisti litteris tibi ausi sunt dicere, quod ante diem praestitutae dilationis Felicianus et Praetextatus vestrae communioni restituti peremptoria sententia non tenerentur obstricti. Aut si et ipsi forte ista nescierunt, nunc saltem, cum haec legitis, taceat verecundia, taceat et ipsa qualiscumque hominis est impudentia; sola certe quae contra tam evidentem veritatem clamet relinquatur insania. Et illa erit fortasse sanabilis, si compescatur a sanis.

42.49. Nunc vide, quemadmodum de me dixeris: "Testis mendax non erit impunitus", cum putares me in hac Maximia nensium causa fuisse mentitum. Ego tibi hoc non repono; forte quippe locutus es quod incauta amicitia credidisti, non quod fallaci corde finxisti. Homines sumus: qua tandem vigilantia efficere possumus, ut vel putando vel loquendo in aliquo non labamur? Sed contra medicinam correctionis obsurdescere non debemus.

43.50. Nunc attende, quantam mihi etiam in ceteris partibus epistulae tuae causa ista Maximianensium praebeat respondendi facilitatem. Quidquid de traditoribus velut nostris dicendum putasti, quamquam vestri potius hoc fecisse doceantur, quod et in illo trium voluminum opere satis superque monstravi, vide tamen et responde, si potes, utrum hoc crimen, quorumlibet fuerit, polluere potuerit in unitate tot gentium christianos vel longe remotissimos vel longe posteros, si crimen sacrilegi surculi Maximiani maculare non potuit vel socios afros, quibus dantes dilationem trecenti et decem episcopi vestri dixerunt: "Quos sacrilegi surculi non polluere plantaria", vel vos ipsos, qui non solum istos quos innocentes dixistis, verum etiam in illo sacrilegio iam damnatos tanta concordia suscepistis.

43.51. Dicis Orientalibus nota fuisse crimina tradito rum, quando tibi Afro Maximianensium schisma in Africae capite commissum, antequam meas litteras legens valde permotus consuleres episcopos vestros, incognitum fuit et, cum consuluisses, verum ab eis audire minime potuisti. Quos certe si defendis, ne dicas mentitos, concedis ignaros, et tamen nec nos nec orientis et occidentis tot tantosque populos saltem nescire permittis causam Caeciliani, cum isti nesciant Praetextati et Feliciani, quos trecenti et decem, hoc est aut omnes aut prope omnes episcopi partis Donati, Afri Afros in Africa damnaverunt, Afri Afros in Africa susceperunt.

44.52. Inseris principium Serdicensis concilii, unde probare conaris, quod orientales episcopi cognito crimine traditorum parti Donati communicaverint, hoc uno magno scilicet documento, quod inter episcopos quibus scribunt Donati nomen inventum est. Nec tamen ibi aliquid legitur eos de Afris traditoribus cognovisse. Quod quidem concilium, ne te lateat, arrianorum est, quos iam tu inter alios haereticos nominasti, nec additis civitatum nominibus legi solet, quia nec ipse mos est ecclesiasticus, quando episcopi episcopis epistulam scribunt. Unde nescio quis iste Donatus miror si non in vestris litteris Carthaginiensis factus est, quamquam potuerint illi tam longinquis terris ab Africa separati eo ipso tempore quo scribere volebant requirere, quisnam episcopus esset Carthaginis, esse Donatum. Omitto enim dicere, quod fortasse orientales haeretici haereticis aliquo modo se sociare temptaverant. Sed tu, homo prudens, cum velles solvere quaestionem, cum tibi dici posset: si haec ita sunt, ut orientales scriberent ad Donatum vestrum, quemadmodum a communione vestrorum orientales postea digregati sunt?, respondisti et dixisti: "Quia in recipiendis iterum vestris damnatae causae non potuerunt servare constantiam. Et scriptum est: qui iungitur fornicariae unum corpus est ". Ubi vestros nunc atrociter accusasti, si in hac causa Maximianensium non potuerunt servare constantiam execrabiliter damnando sacrilegos, honorabiliter suscipiendo damnatos. Illud enim de Orientalibus omnino non probas, hoc de vestris audis et legis et cernis et iudicas.

45.53. Iubes me relinquere Ecclesiam traditorum, quos nec vos apud nos nec maiores vestri apud maiores nostros convincere ac demonstrare potuerunt; quos nunc si demonstrasses, eorum facinus crimenque damnarem, non propter eos tot gentium quibus ignoti sunt catholicam societatem desererem. Sed vide, qua consideratione nolis in communione nostra eorum mortuorum memoriam fieri, quorum facta non novimus, quorum etiam bonam inter suos famam posteritatis successione didicimus, cum in vestra communione sine ulla degradatione vivant quorum mala sensistis, quorum sacrilegia condemnastis.

45.54. Audes mihi dicere, homo prudens: "Ille qui tra didit, te creavit", sic nesciens illum esse creatorem nostrum in eo, quod christiani sumus, qui est creator noster in eo, quod homines sumus, quamvis nec illum, quem putas creatorem meum, de traditione conviceris. Ego autem non tibi rependo hanc iniuriam; nec tuum nec filiorum vel nepotum aut pronepotum tuorum, si in parte Donati fuerint, Felicianum dico creatorem. Tantum, quia permittis, admoneo, ne creator tuus post nomen hominis impia vanitate currentem te inveniat desertorem. Deinde plausibiliter tibi videris adiungere: "A fonte deducitur rivus et caput membra sequuntur. Sano capite omne sanum est corpus, et si quid in hoc morbi vel vitii est, omnia membra debilitat. Originem suam respicit quidquid in stirpe procrescit. Non potest innocens esse qui sectam non sequitur innocentis, cum praesertim scriptum sit: in legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis ". In his omnibus verbis tuis omitto, quia non est simile quod de humano corpore comparasti; fieri enim potest, ut et pes doleat capite sano et pede sano caput. Omitto etiam, quod tibi exciderit quid paulo ante dixeris: "Hoc et nos volumus, hoc suademus, ut Christus christiani sit caput", qui nunc nescio quem traditorem caput vis esse ignotarum gentium christianarum, ubi datum et acceptum Christi Baptismum non vultis agnoscere, tamquam baptizati non nisi ab illo traditore creati sint. Omitto et illud, quantum me adiuvet quod de Scriptura testimonium ipse posuisti, dictum esse Iudaeis: In legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis, cum hoc utique praeceptum quicumque tunc observare voluerunt, sicut prophetae sancti et septem milia virorum, qui non curvaverunt genua ante bahal, a populo tamen suo et a communibus sacramentis non se diviserunt. Hoc dico, hoc velis nolis repetendo, quamlibet tibi videar molestus, inculco: noli Caecilianum totiens absolutum caput facere posteris nobis, cum ego et Primianum a Feliciano et Felicianum a Primiano damnatum non tamen faciam caput posteris vestris.

46.55. Iam vero de persecutionis invidia, quam a terrenis potestatibus vos pro parte Donati perpeti gloriamini, quamvis in illo trium librorum opere satis tibi abundeque responderim, neque nunc tibi tacebo, quod ex hac causa Maximianensium breviter responderi potest, neque si propterea vos imperitis atque imprudentibus populis commendatis. Sic enim se Maximianus ipse, sic eius socii, qui nec persecutionibus vestrorum, ut ad eorum communionem redirent, cedere potuerunt, vanis imperitisque commendant. Sed qui sobrie cogitant eorum, qui aliquam molestiam patiuntur, non poenas considerari oportere sed causas, intellegunt eos pro crimine sacrilegi schismatis, in quo a vobis merito iusteque damnati sunt, commotiones etiam saecularium iudiciorum merito iusteque perpessos. Neque enim illud commemoro quod in tua epistula posuisti, "quod Maximiani non basilicam sed speluncam non Optatus sed populus evertit". Quamquam etiam illic, etsi incertum est vestros fecisse, certum est tamen illum passum fuisse persecutionem nec tamen iustum esse sed impium. Unde iam cogeris confiteri non debere quid quisque patiatur, sed quare patiatur attendi.

46.56. Sed mihi parum est hoc Maximiani exemplo interim demonstrare non continuo iustum esse, qui obtento atque adumbrato Christi nomine patitur persecutionem, quando et Maximianus sacrilegus passus est, nisi te cogam fateri, quod et religiosi sacrilegos et iusti impios persequuntur, non sane nocendi studio, sed necessitate potius consulendi. Nec de vetere testamento profero exempla, quamvis te etiam propheticis exemplis doceri velle dixisti. Illa, inquam, nimis antiqua non profero; fuerunt enim alterius dispensationis et temporis. Iam post revelatam et oportuno tempore commendatam mansuetudinem episcopi vestri, quod quidem nos non dicimus iustum, sed quamdiu ibi es et talem causam defendis tu dicere cogeris, episcopi, inquam, vestri vestros schismaticos persecuti sunt.

47.57. Iam itaque non dico: persecutionem passus est Maximianus, fecit Optatus, quoniam hoc vos ignorare respondes et ita fecit, ut hinc nulla possim gesta recitare; quamquam in tam recenti memoria civitates ipsae si interrogentur, negare non possunt. Hoc ergo non dico, sed dico: persecutionem passus est Maximianus, fecit Primianus et recito gesta, quibus ostendam domum, quam Maximianus propriam defendebat, Primianum procuratione mandata exorcisterii ecclesiastici nomine, favente sibi sacerdote legato, quod ipsa gesta indicant, abstulisse. Sed iustitiae, non gratiae fuerit iudex - non abnuo, non refello -: cur ergo Primianus apud acta magistratus Carthaginiensis inter alia, quae de nobis contumeliose prosequenda mandavit: "Illi - inquit - auferunt aliena, nos intermittimus ablata", cum ipse abstulisset aliena, si Maximiani erat domus, si autem Maximianus eam potius usurpaverat, non intermisisset ablata? Sed si neque hoc ad persecutionem vis pertinere, dico episcopos vestros et clericos vestros Maximianensibus in eis sedibus manentibus, in quibus antiquitus fuerant ordinati, fecisse persecutiones, apud proconsules accusasse, impetrasse iussiones eisdemque iussionibus exsequendis officiorum instantiam et civitatum auxilia meruisse, ut ill qui iam fuerant Bagaiensis sententiae severitate damnati et a vestrae communionis corpore, ne per cuncta membra pestilens virus irreperet, compendioso dolore praecisi, et nullum iam vobis facientes suae communionis morbida contagione periculum cum praecisis pariter plebibus suis propria conventicula frequentabant, loca et basilicas quas non invaserant cum populis sibi cohaerentibus perpetua possessione retine bant, terrerentur proturbarentur expellerentur, renitentes exhiberentur.

48.58. Lege quae de illis vel in illos advocatis prosequentibus dicta sunt, quae obiecta crimina sacrilegii, quo impetu accusationis concitatae sunt potestates; quaere quae facta sint salvio membresitano, quia non ei potuit illius persecutionis exagitationibus extorqueri, ut rediret a consortio criminis, maluitque se committere examini et persecutoribus suis in proconsulari iudicio respondere, ea credo fiducia, quod sciret adversarios suos legibus contra haereticos promulgatis uti non posse apud iudicem, nisi etiam se ipsos eis pariter irretirent. Sed fefellit eum ista cogitatio. Apud seranum enim tunc proconsulem vel gratia plus valuit vel magis forte Bagaiense concilium, quod illic etiam contra eumdem Salvium recitatum est. Quadam sane interlocutione quid per se ageretur ostendit, id est ut Salvium aut choro episcoporum communionis Primiani redderet aut fugaret a sedibus, ut Restitutus, quem contra eum Primianus ordinaverat, loca omnia, quae a Salvio tenebantur, sine adversario possideret; et tamen in eadem interlocutione quod persecutionem Salvius pateretur expressit. Sic enim in eisdem gestis legitur: "seranus pro consule dixit: lis episcoporum secundum legem ab episcopis audienda est: episcopi iudicaverunt. Quare non aut sub satisfactione ad chorum reverteris vetustatis aut, ut habes scriptum, terga persecutoribus prodis?". Quid hic tibi videtur? Placet ne istum salvium appellare iustum, cui pro consule, apud quem restituto episcopo vestro contra stante accusabatur, etiam de sancta Scriptura dat consilium, ut terga persecutoribus prodat, quoniam scriptum est in evangelio: si vos persecuti fuerint, fugite? Vides certe, quam speciem salvius apud suos vel martyris vel confessoris ostendat, qui persequente restituto haec meruit a proconsule audire, et tamen non solum secundum nos, verum etiam secundum vos impius et sacrilegus iudicatur.

49.59. Iam vero posteaquam sententia proconsulis Abitinensibus allegata est, per quam civitatem vicinam iudicatum impleri vestri meruerant, eo quod paene omnes Membresitani Salvium diligebant, quae fecerint idem Abitinenses homini aetate gravissimo, piget dicere, quia ea non apud acta fecerunt; sed tam recenti memoria cum omnibus documentis sit clarior ipsa testificatio civitatum, breviter attingam, quod illic, cum iter agerem, comperi. Nam quia eis pro defendendis ex quantacumque parte sedibus suis etiam post proconsulis iudicatum turbae sibi faventis fiducia Salvius repugnare temptaverat, victus aliquando comprehensus est, non iam ducendus ad iudicem, ubi inter partes fuerat prolata sententia, sed pompa miserabili triumphandus. Capto enim seni mortuos canes alligaverunt in collo et sic cum illo quantum libuit saltaverunt. Hoc si vellem exaggerare dicendo, nonne fortassis hanc poenam vix tormentis regum etruscorum, quibus mortua vivis corpora coniungebant, comparandam esse monstrarem? Nonne homo senex et qui haberi volebat episcopus omnium iudicio de societate vivorum atque mortuorum exterminandus esset, si duobus sibi suppliciis, unde unum subeundum esset, propositis non potius haerere cadaveribus humanis quam saltare eligeret cum caninis?

50.60. Nunc aspice illa mea verba, quae te refellisse arbitratus es, immo iam non ipsa, sed pro ipsis ista quae dicam. Ecce enim non dico: si persecutionem facere non licet, <fecit Optatus, sed dico: si persecutionem facere non licet>, fecit Restitutus, nec dico: si persecutionem qui patitur habendus est innocens, Maximianus est passus. Sed dico: si persecutionem qui patitur habendus est innocens, passus est Salvius. Gesta recito, verba quae non vis repeto: fecit Restitutus, passus est Salvius. Quem mihi ex his duobus christianum nisi Restitutum, quem sacrilegum nisi Salvium respondebis? Iaceat igitur oportet improbatumque respuatur et quod dixisti "nullam esse iustam persecutionem" et quod dixisti: "Quis non vult testamento consentire prolato, qui persecutionem patitur an qui facit?", quia et iusta persecutio est, quam pertulit Salvius et restitutus fecit. Passus est Salvius, et tibi est Restitutus laudabilis, damnabilis Salvius. Neque enim occulte factum esse dicturus es aut posset hoc latere Primianum, quod in ea civitate factum est, ubi ipse episcopus praesidebat, et in tanta civitate, apud tantum iudicem, ut ex hoc aliis etiam civitatibus occultum esse non posset. Aut si et hoc inter occulta deputandum est, cur non vis ignorare orbem terrae, si quid male fecit - quod quidem absit ut fecerit - persecutionis tempore Caecilianus, si persecutionem, quam passus est Salvius ab illo, quem ipse contra eum ordinavit, et in ea civitate, ubi super collegas principatum gerit, potuit nescire Primianus? Fateberis igitur velis nolis, ne Restitutum, ne Primianum, ne partem Donati damnare cogaris, non solum et iniustos pati, verum etiam et iustos facere posse persecutionem. Aut si eam quae iuste fit non esse appellandam persecutionem putas, nec vos a nobis nec vestros a nostris persecutionem poteris probare perpessos, magisque nos demonstrabimus eam nos perpeti a clericis et Circumcellionibus vestris, qui corde duro et insulso nec intellegentes nec ferentes, quod eis consulimus ad salutem, tanto in nos furore saeviunt, ut ea quae nobis faciunt nec numerare nec commemorare nec digne verbis explicare sufficiam.

51.61. Proinde cum freneticus medicum vexat et medicus freneticum ligat, aut ambo invicem persequuntur aut, si persecutio nisi quae male fit non est, non utique persequitur medicus freneticum, sed freneticus medicum. Saevitia igitur vestra et violentissima audacia per Circumcelliones vestros clericorum vestrorum satellites omnibus nota comprimenda fuit legibus, quae contra vos latae sunt, et quodammodo colliganda, simul ut, in quo essetis errore et quo sacrilegio contra unitatem pacemque Christi divideremini, saltem ipso terrore com moniti cogitare atque emendare velletis, sicut terroribus vestris per potestatum saecularium iussiones exagitati Felicianus et Praetextatus - quod corde nimium duro et perversissimo Salvius noluit - schisma quod a vobis fecerant correxerunt et ad vestram communionem societatemque redierunt. Totum autem corrigeretur, si ad radicem catholicam a vobis omnibus rediretur. Quidquid vero factum est adversus vos, quod temperamentum christianae dilectionis excederet, tam non est imputandum catholicae Ecclesiae quam nec illud, quod salvio fecerunt Abitinenses, Primiano vel Restituto imputaverim.

52.62. Quod vero post exaggeratas persecutiones, quas partem Donati perpessam fuisse dixisti, et totum tacens quod praecessit a vestris et multa dicens quae non probantur in nostris, de psalmis testimonium subiecisti et dixisti: "Nonne de his qui talia faciunt dictum est: veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem, et viam pacis non cognoverunt?", haec ipsa et alia multa longeque graviora illo Bagaiensi concilio episcopi vestri in Felicianum Praetextatumque dixerunt. Et certe illi nullius carnis sanguinem fuderunt, nullum in vos violentiae corporalis impetum fecerunt, sed qui haec in eos dicebant multo sceleratius eos sacrilegio schismatis sanguinem spiritalem fundere iudicabant. Unde si cum illis post tam graviter que in eos dicta pacem sine honoris eorum decoloratione, sine Baptismi rescissione fecistis, non desperandum est, quod et nobiscum concordare possitis. Multo enim magis vos allectare debet ad pacem faciendam totus orbis christianus quam Praetextatus et Felicianus, quoniam, si non vos inquinaverunt, quos tanta criminationis atrocitate damnastis, multo minus vos inquinat unitas tot gentium christianarum, cui nescio quorum Afrorum crimina demonstrastis, et multum vos inquinat scelus, quo vestram societatem ab eius Ecclesiae, pro qua tot ac tanta divina testimonia recitantur, societate separastis; quibus divinis testimoniis humana temeritate ausus es contradicere, cum et tu ipse nescio quomodo eadem vi veritatis fateri coactus sis, quod in christianum nomen totus cotidie vertitur mundus.

53.63. Ausus es, inquam, testamento Dei reluctari, cum dicat Apostolus: hominis testamentum confirmatum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Hoc testamentum irritum facere, huic testamento partem Donati superordinare minime timuisti et, cum Deus in eodem testamento dicat ad Abraham: sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris, hoc tu irritum faciens et partem Donati, pro qua nullum testimonium recitas, superordinans "in paucis - inquis - frequenter est veritas, errare multorum est", non intellegens, quomodo a Domino dictum sit paucos intrare per angustam portam, cum et multos dixerit ab Oriente et Occidente recubituros cum Abraham, Isaac et iacob et in apocalypsi demonstrentur ex omni gente et tribu et lingua milia candidatorum, quae nemo numerare possit. Qui profecto et multi sunt per se ipsos et idem ipsi pauci sunt in compa ratione longe plurium, qui cum diabolo puniendi sunt. Quae tamen frumenta divinis in aeternum horreis destinata per totum mundum dilectionis unitate sociata sive ab scandalis et violentiis haereticorum sive ab interiore tamquam palea sua multis non recte viventibus aestus et trituram huius saeculi tolerant ultima ventilatione purganda. Sed tibi ad haec omnia nihil facilius quam Maximianensium causa respondet. Si enim in paucis frequenter est veritas et errare multorum est, permitte ut Maximianenses, quanto vobis sunt impares paucitate, tanto vos superent veritate. Non facis: noli ergo in comparatione multitudinis gentium catholicarum de vestra paucitate gloriari, sicut non vis, ut Maximianenses in comparatione multitudinis vestrae de sua paucitate glorientur.

54.64. Quod autem de Afris traditoribus narras, ita nescis aut qualiscumque hominis corde non sentis, in conflictu quo veritas quaeritur, cum probatio non sequitur, quam sit vana et inepta narratio? In qua refellenda operam non consumerem, nec si non haberem in causa Maximianensium tam facile sine ulla ambage compendium. Sacrae sunt litterae: Deus deorum Dominus locutus est et vocavit terram a solis ortu usque ad occasum: ex sion species decoris eius. Huic prophetico testimonio concinit evangelium, ubi de se ipso idem Dominus dicit: oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertia die, et praedicari in nomine eius paenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab hieru salem. Quod enim illic dictum est: vocavit terram a solis ortu usque ad occasum, hoc dictum est hic: Per omnes gentes, et quod ibi dictum est: ex sion species decoris eius, hoc dictum est hic: incipientibus ab hierusalem. Non enim tantummodo ibi passus est Christus, sed ibi etiam resurrexit, inde ascendit in caelum, ibi centum viginti homines congregatos die pentecostes misso de caelo sancto Spiritu implevit, ibi uno die tria, alio quinque milia credentium in suum corpus conversa suscepit, inde in totam Iudaeam et samariam et in orbis terrarum ceteras gentes se fructificando diffudit et diffundit Ecclesia. Quod discipulis praedicens et iam ascensurus in caelum: eritis, inquit, mihi testes in hierusalem et in totam Iudaeam et samariam et usque in fines terrae. Haec igitur Ecclesia incipiens ab Hierusalem seque per omnes gentes tam evidenti fecunditate diffundens, ut te ipsum confiteri cogat, quod in christianum nomen providentia Dei totus cotidie vertitur mundus, haec, inquam, Ecclesia, quae Domino Deo deorum loquente a solis ortu usque ad occasum vocatur, nullo modo ab Afris traditoribus pollui potuit quos omnino nescivit, si Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria tot collegas eius, tantum quia ordinando manus ei non imposuerunt, quamvis eum a Primiano damnatum laudaverint Primianumque damnaverint, quamvis in eius schismate constituti dilationem qua reverterentur acceperint.

55.65. Quin etiam quia dixi: "traditionem multo probabilius nos vobis obicimus", respondes me hoc modo fuisse confessum, quod eam vos nobis probabiliter obiecistis, docens etiam regulam locutionis, "qua comparativus gradus quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat", et adiungens: "Sicut bene et melius, male et peius, horribiliter et horribilius, ita esse probabiliter et probabilius". Unde tibi colligere videris et dicis: "Si vos probabilius, nos ergo probabiliter". Hinc ego in illo prolixiore trium librorum opere suo loco tibi satis aut plus quam satis fortasse respondi et ostendi ex illis litteris, ubi verba didicimus, quomodo comparativus gradus non semper augeat quod comparat, aliquando improbet cui comparatur. Inde est: "di meliora piis", inde est: "melioribus opto auspiciis". Lege diligenter, plura ipse repperies. Sed nonne miraris, obsecro te, in hac causa Maximianensium, ex qua tibi ad omnia nunc statui respondere, nec huius mihi defuisse locutionis exemplum? In illa quippe luculentissima et facundissima sententia concilii Bagaiensis: "Inventa est - inquiunt - causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus". Certe secundum regulam tuam salubris, non "salubrior" dicere debuerunt; neque enim illud salubre, sed perniciosum erat, ut per cuncta membra pestilens virus irreperet. Salubrior ergo erat causa, ut compendioso dolore natum decideret vulnus, quamvis non esset salubris, sed contra exitiabilis, ut per cuncta membra pestilens irreperet virus. Sic traditionem probabilius nos vobis obicimus, quamvis eam vos nobis non probabiliter obiciatis.

56.66. Iam illud quod in Silvanum cirtensem episcopum vestrum dixi, fuisse traditorem municipalia gesta testantur ibidem apud cirtam a curatore rei publicae munatio felice confecta. Nam sicut ibi scriptum legimus: "Posteaquam apertum est ad bybliothecam, inventa sunt ibi armaria inania. Ibi protulit Silvanus capitulatam argenteam et lucernam argenteam, quod diceret se post arcam eas invenisse. Cui victor aufidii dixit: "mortuus fueras, si non eas invenisses". Felix autem curator cum ei dixisset: inquire diligentius, ne quid hic remanserit, silvanus dixit: "nihil hic remansit, totum hoc eiecimus"". Quae gesta cum apud acta zenophili consularis recitarentur eisque insererentur inter alia testium multa documenta, quaesivit consularis: "Quid amministrabat tunc Silvanus in clericatu? Victor respondit: "sub paulo episcopo orta persecutione silvanus subdiaconus fuit"". Huic tu publicorum gestorum evidentissimo documento quo minus credatur, magnum aliquid tibi videris opponere, quia commemoras sententiam, quam dixit in Caecilianum velut puniens traditores, et argumentaris fieri non potuisse ut traditor fuerit, qui traditionis tam severus ultor extiterit: quasi aliquid severius videbatur illis nequissimis senioribus, quando in occidendam susannam tanta instantia saeviebant, cum eorum conscientia ipso flagitio foderetur, quod se in illa punire velle fingebant. Sed omittamus talia. Quid Felicianus? Numquid non cum Primiano nunc damnat, quod cum Maximiano ipse commisit, sed plane meliore sententia correctior, non impudentior? Quod silvanus si facere voluisset, non in Caeciliano falsam, sed in se ipso veram traditionem salubri emendatione damnasset et ad Caeciliani innocentiam etiamsi non episcopus, tamen correcta pravitate transisset, si Felicianus ad Primianum, quem similiter, ut ille Caecilianum, damnaverat innocentem, potuit tamen sine macula Primiani vel sua cum episcopali etiam honore transire.

56.67. Nec illud, quod dixi: "Nescio quos traditores, quos vestri maiores arguebant, si veraciter arguebant, debuisse convincere", sic acceperis, tamquam hoc apud se ipsos facere debuerint. Sic enim respondes, "quod fecerint et ideo nostros perdidisse Baptismum iudicaverint". Lege prius diligenter contra quod scribis. Et aut intellege quae dicuntur aut noli quod intellegis vertere in aliud. Ego dixi non apud vestros, sed apud Ecclesias transmarinas, quibus innocentes illi videbantur qui arguebantur a vestris, eos debuisse convinci. Nam et Maximianenses convictum sibi videntur damnasse Primianum, sed non apud eos, qui longius positi et a gratia vel invidia remotiores tale de illo possent ferre iudicium, quod universae parti Donati facile probaretur. Nunc vero damnaverunt eum centum, et amplius quam trecentis absolvendum reliquerunt, apud quos ipsi periculum damnationis incurrerent. Eis quippe tam pluribus suam debuerunt persuadere sententiam, ut ipsi cum eis intus essent, Primianus autem foris, si damnatus paenitentiam respuisset. Si autem hoc tam maiori numero collegarum et tot suae communionis Ecclesiis per totam Africam diffusis persuadere non possent, aut sententiam suam consilio saniore rescinderent, in qua falli sicut homines de homine potuerunt, aut, si vera eius crimina sine ulla dubitatione didicerant, quae tamen persuadere tanto pluribus ceteris non valebant, nocentem scientes tolerarent prudentius et patientius, quam se a tot innocentibus qui ista nescirent, impio schismate separarent. Tenerent enim illam beati Cypriani plenissimam caritatis pietatisque sententiam, qua dicit: "nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet fides aut caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus ipsi de Ecclesia recedamus". Quod quidem illis tunc prodesset, si in Ecclesiae catholicae gremio purgati purgamenta tolerarent, quae ante tempus separare non possent. Sed quod eos dicimus in hac erroris vestri societate, quam veram Ecclesiam esse arbitramini, facere debuisse, hoc maiores vestri in illa perspicue vera, in cuius unitate fuerunt, ne ab illa separarentur, facere debuerunt. Sicut enim quilibet partis vestrae homo causam Primiani prorsus ignorans tamen, quamvis a centum Maximianensibus damnatum, simpliciter innocentem credit eum, qui tanto pluribus se probavit, ita etiam in communione catholica, quem causa Caeciliani latet, non immerito sibi innocentem fuisse persuadet eum, qui non solum per Africam, verum etiam per tot gentium christianarum terras tanto pluribus episcopis ceteris vel innotescere innocens potuit vel occultari nocens, apud quos aut ab agnoscente meruit absolvi aut non meruit ab ignorante damnari aut corrupto iudice contra quam meruerat absolutus non potuit aliis, qui non iudicaverant, demonstrari. Vos igitur sacrilega separatione ab unitate populorum innocentium tot tantorumque separamini, qui cum in hac causa iudices esse non possent, aut ullos hinc fuisse iudices aut utrum hinc aliquid vel quid iudicatum sit nescierunt aut electis iudicibus potius quam victis litigatoribus crediderunt.

57.68. Hinc docetur in eo etiam, quod ex illa mea quadripertita distributione ultimum tibi - neque enim aliud poteras - elegisti, quam facile superemini. Dixi enim, quod, si documenta criminum traditionis fuerint ex utraque parte prolata, aut utraque sunt vera aut utraque falsa aut nostra vera et vestra falsa aut nostra falsa et vestra vera. Et cum in tribus superioribus facillimam nostram victoriam demonstrassem, in quarta quoque vos vinci aut minus intellexisti aut, quod magis credo, ne ab aliis intellegeretur, nescio quibus umbraculis id conatus obtegere de argumentationis genere disputandum putasti; unde tecum alias, si opus fuerit, fortasse tractabimus, ne tempus nunc rebus non necessariis insumamus.

Chapter 7 of 8