Liber IV, Capita 1–26
1.1. Quamvis iam tribus nec parvis voluminibus epistolae tuae, Cresconi, diligenter satisque responderim, qua Petiliani litteras contra mea rescripta, quibus refellebantur, defendendas putasti: tamen etiam hoc breviore opere institui de sola causa Maximianensium tecum agere, et ex hac una ostendere omnia quae in illa epistola posuisti, quam frustra, quam inaniter dixeris. Neque enim contemnendum est beneficium Dei, quod et ad nostrae dispensationis compendium, et ad vestrae correctionis, si sapiatis, adiutorium praestare dignatus est: qui nescientibus vobis, neque id agentibus nobis, ita vestrorum episcoporum mentibus dominatus est, ut qui orbem christianum per communionem Sacramentorum maculatum peccatis criminabantur alienis, quamvis etiam ipsis falsis et non probatis, in Maximiani causa cogerentur fateri, eorum quos damnaverunt, peccatis non fuisse maculatos in una Sacramentorum communione constitutos, eos quibus tamquam innocentibus ad revertendum dilationem dederunt, et si non ordinatoribus Maximiani, tamen in eius parte constitutis damnatoribus Primiani: et qui Baptismum Christi nolebant agnoscere, nec in eis Ecclesiis datum quas Apostolorum labor propagavit atque fundavit, contendentes extra unam Ecclesiam Baptismum dari non posse, nosque culpantes quod per eos datum Baptismum non rescinderemus, quos esse in vera Ecclesia negaremus, susciperent in Maximiani sacrilego schismate baptizatos, et in eis Baptismum rescindere non auderent: et qui de legibus christianorum imperatorum, quibus eorum perversitas corrigenda praecipitur, nos tamquam crimine persecutionis accusant, adirent iudices ab ipsis imperatoribus missos, et Maximianum ac socios eius apud eos graviter accusarent, concilium quo eos damnaverunt, gestis proconsularibus allegarent, iussiones quibus illi sedibus pellerentur, efficacissimas impetrarent. His omnibus a se gestis, adhuc nebulas imperitis conantur offundere: non solum Scripturis sanctis, et priorum rerum gestarum quando se ab unitate separaverunt multis certisque documentis, verum etiam recentissimis suis factis et exemplis evidentissime superati.
2.2. Hinc ergo tantum agam, hinc ad omnes epistolae tuae partes, quantum Dominus me adiuvat, sine ulla difficultate, imo cum magna facilitate respondeam. Ac primo illud quod tibi ipse contrarius eloquenter eloquentiam vituperare voluisti, tamquam esset veritatis inimica, et patrona potius falsitatis, ut eo modo me quasi eloquentem cavendum atque fugiendum ostenderes imperitis: si revera tanta esset eloquentia mea, quantum mihi, quamvis accusatorie, tribuis; nonne recitato decreto concilii Bagaiensis, quo, sicut ibi scriptum est: "Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Chore, et Abiron ministrum, de pacis gremio sententiae fulmen excussit", laudare eloquentiam cogereris? Porro si mihi materies illa proponeretur, quando possem dicere: "Licet viperei seminis noxios partus venenati uteri alveus diu texerit, et concepti sceleris uda coagula in aspidum membra tardo se calore vaporaverint; tamen conceptum virus evanescente umbraculo occultari non potuit. Nam etsi sero, publicum facinus et parricidium suum feta scelerum vota pepererunt"? Quando me in haec verba exquirenda coarctarem? quando in exprimenda provolverem? quando tanto impetu, tanto sonitu in odium noxiorum lectoris vel auditoris animum concitarem? Num ideo haec in quos dicta sunt, minus veraciter dicta sunt? Num hac eloquentia tanti concilii fides minuitur, vel labefactatur auctoritas? Nempe illud quo visum est eloquentius, eo potissimum electum est, quod omnes esse suum vellent, quo uno trecentorum et decem ora tacentia personarent. Ecce eloquentia quam vituperasti, quam velut seditiosam, et graeco etiam nomine malitiose artificiosam, detestandam, vitandamque monuisti, tantum permulsit tot episcopos tuos, ut in plenario concilio suo nollet suam quisque proferre sententiam, sed unam quae ab uno dici disertius ornatiusque potuit, eam cuncti facerent suam. Liceat igitur nobis sine invidia non usquequaque impolite contra errores hominum disputare, si licuit tot ac tantis episcopis vestris ipsos homines tam diserte ornateque damnare.
3.3. Illud etiam, quod studium pro veritate certandi, quia saepe voluimus conferre cum vestris, ut errore sublato fraterna caritas pacis vinculo laetaretur, contentionis et animositatis vitioso nomine reprehendis: nonne melius, obsecro te, causa veritatis et unitatis pacificis verbis et pacatioribus locis inter episcopos ageretur, quam in foro ab episcopis per advocatos litigaretur? Quod a partibus Primiani Carthaginiensis episcopi vestri adversus Maximianum et adversus eos, qui cum illo Bagaiensi concilio damnati sunt, apud legatum Carthaginis et apud quattuor vel amplius proconsules factum est. Certe in collatione disputationis hoc cavendum est, ne prorumpatur in litem, et caveri a modestis et mitibus et potest et solet; cum vero advocatis utrinque luctantibus in foro controversia vertitur, iam procul dubio litigatur. Neque hoc in vestris reprehendo, si ad hoc non amore litigandi, sed consulendi necessitate compulsi sunt; verumtamen admoneo te bono ingenio praeditum virum, ut advertas, ut sentias, ut intellegas eos, qui forensem strepitum et iudiciaria iurgia, quibus accusatos convincerent et expellerent quos in concilio iam damnaverant, non declinaverunt, sed susceperunt exercuerunt, multo nobiscum facilius pacifice conferre potuisse, nisi mallent causam malam cooperire excusatione quam disputatione finire.
4.4. Iam vero quod, antequam venias ad sermonem meum quo reprehendi Petilianum, a me interim quaeris a quo te baptizari conveniat, utrum ab eo potius, quem et ego Baptismum habere confirmo, an ab eo, quem suus hoc non habere contendit, haec etiam quaestio per Maximiani causam de vana imperitorum loquacitate sublata est, quantum quidem ad vos attinet - nam apud ipsos Maximianenses adhuc manet -; vestri enim damnato propter sacrilegium schismatis Maximiano, quem diaconum suum Primianus damnaverat et per quem conspirantibus adversum se plurimis collegis damnatus fuerat, continuo cum eo duodecim ordinatores eiusdem Maximiani eadem sententia damnaverunt. Ex quibus duos, Praetextatum Adsuritanum et Felicianum
4.5. Extat decretum Bagaiensis concilii allegatum apud proconsulem, advocato prosequente nummasio, cum ageret, ut Primiani communioni Membresitana ecclesia traderetur expulso Salvio, qui eam tenebat antiquitus, ubi episcopatum meruerat in parte donati. Sed pellendus propterea petebatur, quia eum damnatum Bagaiensi concilio recitabat inter duodecim Maximiani ordinatores, quos idem nummasius in numero errans undecim dicit. Hanc nummasii postulationem recitavit postea titianus, expresse ac nominatim agens apud eumdem procon sulem adversus Praetextatum et Felicianum. Cuius advocati verba ista sunt: "Sed suis - inquit - institutis iniquitas delectatur et semet ipsam non deserit, cum semel praecipitata corruerit. Idem namque Maximianus coeptam nutrit audaciam et alios sibimet consociat ad furorem. Inter quos etiam Felicianus quidam, qui primo recta sectatus depravationis huius attaminatione fuscatur, in Mustitana positus civitate Deo omnipotenti parietes consecratos, Ecclesiam venerandam quasi quadam obsessione credidit retinendam. Hunc Praetextatus etiam in Adsuritanis partibus imitatur. Sed cum aequitatis tuae innotesceret potestati consortium sacerdotum, iussisti, ut gesta testantur, exploso omni contradictionis effectu sacratissimis sacerdotibus a profanis mentibus ecclesias vindicatas oportere restitui". Deinde paulo post, ut idem advocatus ostendat quid iussum sit, recitat nummasii postulationem quam supra commemoravi, in qua pro consule nummasio cum dixisset: "Lege episcopale iudicium", illud Bagaiense recitatum est, in quo Maximianus damnatur his verbis: "Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit, et quod adhuc eum dehiscens terra non sorbuit, ad maius supplicium superis reservavit. Raptus enim poenam suam compendio lucraverat funeris; usuras nunc gravioris colligit faenoris, cum mor tuus interest vivis". Deinde in illos duodecim ordinatores eius ita profertur Bagaitana sententia: "Nec solum hunc - inquiunt - sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: Venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Veloces pedes eorum ad effundendum sanguinem. Contribulatio et calamitas in viis eorum, et viam pacis non cognoverunt. Non est timor Dei ante oculos eorum. Nollemus quidem tamquam e proprii corporis iunctura praecidi. Sed quoniam tabescentis vulneris putredo pestifera plus habet in abscisione solaminis quam in remissione medicaminis, inventa est causa salubrior, ne per cuncta membra pestilens irrepat virus, ut compendioso dolore natum decidat vulnus. Famosi ergo criminis reos victorianum carcabianensem, marcianum sullectinum, Beianum Beianensem, Salvium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Adsuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt, Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite". Post istorum damnationem, in quibus leguntur Praetextatus Adsuritanus et Felicianus Mustitanus, cum quibus, ut ante dixi, post proconsulares adversus eos impetratas iussiones concordaverunt, ceteris in eodem Maximiani schismate constitutis, Primiani etiam damnatoribus, tantum quia non interfuerant Maximiani ordinationi, dilationem dederunt in eodem Bagaiensi concilio certo diei termino definitam, quae continetur his verbis: "Eos autem - inquiunt - quos sacrilegi surculi non polluere plantaria, hoc est qui a Maximiani capite proprias manus verecundo fidei pudore retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus. Quantum enim de reorum morte purgamur, tanto de innocentium reditu gratulamur. Ac ne angustum redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat, agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, universis usque ad diem octavum calendarum Ianuarii proxime futurarum agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi ha beant fundamenta. Quam si quisquam ingredi nequiverit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus sua voluntate viam esse subductam. Mane bit enim circa eos dicta sententia et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia".
5.6. Ex his igitur omnibus quoniam redisse aliquos ad communionem vestram nec vos negatis et in tam recenti memoria, adhuc etiam viventibus hominibus, de quibus agitur, celeberrima et clara notitia est, cum et illi, quibus dilatio data est - quandoquidem, sicut verba eiusdem concilii satis indicant, eos ad matrem Ecclesiam redire invitant et eorum tamquam de innocentium reditu gratulantur - et illi, quos cum Maximiano nulla interposita dilatione damnarunt, extra vestram ecclesiam toto illo tempore baptizaverint, sive usque ad diem dilationis, quando cum Maximiano communicabant et in eius erant schismate constituti, sive etiam transacto dilationis die, quando Titianus advocatus nominatim Praetextatum et Felicianum pelli de basilicis postulabat, cum quibus in honore integro Primianus postea concordavit: quomodo audetis iam dicere unum Baptisma nisi in una Ecclesia dari non posse, cum ab istis datum in sacrilego schismate Baptismum sine ulla controversia cognoveritis susceperitis rescindere non ausi fueritis? Nec tamen potestis dicere nihil vos praestitisse illis, quos in eodem Baptismo suscepistis. Si ergo quaeram quid praestiteritis, procul dubio respondebitis: ne ipso schismatis sacrilegio perirent, ne Baptismum Christi non ad praemium sed ad iudicium, non ad salutem sed ad perniciem, sicut est militiae character in desertoribus, haberent, praestitimus pacem, praestitimus unitatem, praestitimus Ecclesiae societatem, ut eum per quem caritas diffunditur in cordibus nostris spiritum sanctum accipere mererentur, sine quo nemo pervenit ad regnum caelorum, etiamsi sacramentis omnibus legitimis inbuatur. Haec responderetis veraciter, si veram Ecclesiam teneretis. Verumtamen ad admonitionem vestram sufficit, ut hoc vos accepturos intellegatis in vera Ecclesia, quod eos, quos in Maximiani sacrilego schismate baptizarunt, qui cum eis ad vos inde redierunt, in vestra communione accepisse credidistis, atque ita vos etiam accepto Baptismo Christi esse puniendos, si unitatem catholicae Ecclesiae non tenueritis, sicut in Maximiani schismate baptizatos procul dubio puniendos non dubitaretis, si vestrae communioni non copularentur, in quibus ad vos inde venientibus non rescindendum Baptismum iudicastis. Vides itaque etiam hoc, quod te movebat de Baptismi sacramento, in causa Maximianensium iam solutum.
6.7. Iam nunc illa videamus, quibus epistulam meam te refellere credidisti. Ac primum quod interrogas, "quare vestros Donatistas adpellem, adiungens quod Donatus non auctor et institutor Ec clesiae quae ante non fuerat, sed a Christo deductae et antiquae unus ex episcopis fuerit", non attendis hoc de se ipso et Maximianum dicere, ex cuius tamen nomine universam eius communionem appellatis. Neque schisma quod fecit ullo vocabulo a vobis vel ab aliis sectis discernitis, nisi aut Maximianistas aut Maximianenses aut quodlibet aliud, quod a Maximiani nomine derivetur, aut certe simplicius et sine timore grammaticarum ferularum partem Maximiani nominetis. Num quid
7.8. In hac vestra conflictione quid vultis ut nos medii iudicemus, quandoquidem nec Maximiani nec vestra communione detinemur? Quid, inquam, hinc vultis iudicemus, nisi contra duo concilia, quibus damnatus est Primianus, unum Bagaiense posterius pro illo valere debere, quo damnatus est Maximianus, eo videlicet firmius id esse arbitrantes, quo posterius potuit de prioribus iudicare? Ecce in hoc favemus vobis; alia nobis est cum Maximianensibus causa, si ausi fuerimus censere. Favemus, inquam. Tertium iudicium Bagaiense factum est pro Primiano contra Maximianum eiusque collegas, quo posteriore potuerunt merito priora deleri. Quamquam a duobus prioribus iudiciis ad tertium nullam Primiani vocem provocationis vel legimus vel audimus, nisi quod absens primo praedamnatus secundoque damnatus est. Sed etiam in Maximianum et socios eius absentes prolata est disertissima illa Bagaitana sententia. Et hoc illi quadraginta et tres apud Carthaginem modestius, cautius diligentiusque se gessisse testati sunt, quod ad eumdem Primianum non semel, sed iterum ac tertio legatos miserunt, ut, si ad eos ipse venire nollet, ipsos ad se venire permitteret. Quo utrumque recusante, sicut scribunt, et eos qui missi sunt iniuriosa repulsione tractante necessitatem sibi incubuisse senserunt, ut iam Ecclesiae providerent, et sic nondum audentes ultimum prae cipitare iudicium, sed quodam praeiudicio consulentes, ut ei, si causae suae fideret, sequenti celebriore concilio respondendi seque purgandi relinqueretur locus; quo cum venire noluisset, iam necessario putaverunt esse damnandum sine ulla suspensione sententiae. At vero in decreto concilii Bagaiensis non solum legatos ullos a Maximiano male tractatos non legimus, sed nec missos legimus ut veniret: videmus tamen levatum altare contra altare et ordinatum episcopum contra eum episcopum, qui in cathedra ubi fuerat ordinatus ita sedebat, ut conventu sui populi non desereretur nec a ceteris pluribus episcopis communio eius dirimeretur, tantam commovisse indignationem sacrilego schismate perpetrato, ut nec ipsius Maximiani nec ordinatorum eius iam esset ulterius differenda damnatio.
7.9. Haec cum ita sint, non vos tamen pro Caeciliano talia permovent. Contra quem manentem et populo praesidentem erecto altari contra altare ordinatus est maiorinus. Contra quem non a vobis duo, sicut contra Primianum a Maximianensibus, sed unum profertur iudicium horrendae temeritatis festinatione acceleratum. Qui non sicut Primianus noluit ad se venire collegas, sed invitavit potius ut venirent, quod nec ipsi in sui concilii decreto, quod contra eum condiderunt, tacere potuerunt. Pro quo non unum, sicut pro Primiano, sed quattuor posteriora iudicia recitantur. Eius non absentes, sicut Primiani, sed praesentes sunt adversarii confutati apud eos iudices, in quos iudicaturos consenserunt, apud ipsum etiam imperatorem Constantinum, apud quem primum Caecilianum accusaverunt, apud quem postea de iudicibus episcopis, a quibus ille ipsam causam voluit audiri, tamquam non recte iudicantibus questi sunt, ad quem rursus ab altero episcopali iudicio provocarunt, ut ipso etiam post unum et alterum episcopale iudicium inter partes cognoscente superarentur, quorum non defuit etiam quarta convictio. Nam cum in Caeciliani propriis criminibus calumniatores inventi fuissent et ei de Felicis Aptugnensis ordinatoris eius traditione quaestionem intulissent, Felix etiam ipse purgatus est proconsulari iudicio, eodem ipso Constantino ut causa eius discuteretur iubente, quem illi adsiduis interpellationibus fatigabant. Haec Maximianenses adversus Primianum non exercuerunt mala nec totiens victi sunt nec praesentes victi sunt nec apud eos quos ipsi elegerunt iudices victi sunt; et tamen, quod manifestum est, ipsi a vestra communione schisma fecerunt, et hoc vestros a catholica communione fecisse non vultis advertere; qua impudentia vanis simae ani mositatis, prorsus ignoro. Si enim omnia, quae dicitis de Caeciliano et Felice ordinatore eius, ideo vera esse vultis, quia septuaginta ferme episcopi de hac re iudicaverunt, cur non vultis vera esse quae dicuntur de Primiano, cum et inde primo quadraginta tres, postea centum episcopi iudicaverunt et prius praeiudicium posteriore iudicio confirmaverint? Si autem propterea illa crimina Primiani falsa esse censetis, quia pro illo posterius contra inimicos eius Bagaiense concilium recitatur, cur non vultis crimina, quae obiecta sunt Caeciliano, falsissima confiteri, pro quo posteriora tot iudicia recitantur? Si Caecilianus, contra quem semel fuerat ab illis septuaginta iudicatum, non debuit iam locum purgationis apud alios iudices invenire, nec Primianus debuit, quem iam tanto plures quam septuaginta primam confirmantes secunda cognitione damnaverant. Si autem bis damnato tertium, quia pro illo factum est, iudicium sufficientissime suffragatur, cur semel damnato non sufficere ad absolutionem secundum, tertium, quartum quintumque iudicium nescio qua ferrea fronte contenditis? Quodsi vos forte numerus movet, ut ideo contra centum, a quibus damnatus est Primianus, valere arbitremini Bagaiense concilium, quia in eo trecenti et decem fuerunt, cur in tanto maiore numero episcoporum orbi terrarum consentire non vultis?
8.10. Quod autem obicis Caeciliano peccatum illud inexpiabile in Spiritum sanctum, de quo Dominus ait: Non remittetur neque hic neque in futuro saeculo, et nos possemus edocere Feliciano Mustitano, quem hodie cum Pri miano habetis episcopum, unum ex ordinatoribus Maximiani damnatoribusque ipsius Primiani, quo etiam in sacrilego schismate baptizatos non rebaptizastis, peccatum vos obiecisse quod sit in Spiritum sanctum, cui sacrilegium schismatis
9.11. Quod autem non tibi placet derivatio nominis, ut a Donato Donatistae appellentur, et censes latinae regula locutionis potius declinandam, non aspernor admonitionem tuam; verumtamen quaere grammaticos iudices, apud quos cum Maximianensibus de hac arte confligas eosque convincas. Iam enim nec ipsos volo Maximianistas vocare, ne offendam tam eruditas aures tuas, qui certe, quantum existimo, non ut ego tibi facile cessuri sunt, ut claudianenses vel quid aliud appellent quos claudianistas appellaverunt, cum eos Primiano in communionem receptos inter alia quibus eum et praedamnaverunt et damnarunt crimina posuerunt. Et simul recognosce hanc declinationis regulam non mihi soli, sicut reprehendis, placuisse, sed fortasse me solum tibi in ea re, quae ad causam non pertinet, tanta facilitate cessisse.
10.12. Quod vero me putasti vehementius arguendum, quod, cum dixerim: "Donatistarum haereticorum sacrilegum errorem", haeresim appellans quod tu schisma potius vis putari, eos tamen a sacrilegio non expiatos in communionem recipiamus, tu qui nos in hac causa tam graviter arguis responde, quomodo expiaverint vestri sacrilegium Feliciani et Praetextati, cum quibus postea communicaverunt, episcopos eos sibi sicut antea fuerant copulantes atque reddentes nec quemquam eorum, quos illi in sacrilegio schismatis baptizaverant, denuo baptizantes. An forte non erant sacrilegio maculati, sicut quidam vestrum desipiunt, dicentes non eos in Deum, sed in hominem peccavisse? Sacrilegium vero tanto est gravius peccatum, quantum committi non potest nisi in Deum; unde me disputatione tua non ob aliud urgendum arbitratus es, quod sic suscipiamus eos, qui a vobis ad nos transeunt, nisi quia "vestrum" dixi "sacrilegum errorem". Lege ergo Bagaiense concilium. Nempe ista illic prima verba sunt: "Cum omnipotentis Dei et Christi eius salvatoris nostri voluntate ex universis provinciis Africae venientes in ecclesia sancta Bagaiensi concilium gereremus Gamalius, Primianus, Pontius, Secundianus, Ianuarianus, Saturninus, Felix, Pegasius, Rufinus, Fortunius, Crispinus, Florentius, Optatus, Donatus, Donatianus, et ceteri numero trecenti decem, placuit Spiritui sancto qui in nobis est pacem firmare perpetuam, schismata rese care sacrilega". Audis advertis attendis? "Schismata - inquiunt - resecare sacrilega". Ergo non in hominem, sed in Deum scelerata perversitate in eo schismate solus Maximianus sacrilegii crimine tenebatur, cum ista sententia diceretur? Lege paulo post quid dicant de sociis eius, inter quos istorum nomina, de quibus agitur, scripta sunt: "nec solum hunc - inquiunt - sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii".
11.13. Quid est, vir disertissime? Quid habes quod dicas mihi? Lege sequentia, vide inter plurimos, quos trahit ad consortium criminis catena illius sacrilegii, Praetextatum et Felicianum ligatos. Sacrilegos video episcopos: quid agis, si non probaveris expiatos? Nempe urgueris cedere veritati, qua dicimus expiari vestros, cum ad nos veniunt, ipso vinculo fraternae pacis et caritatem cooperire peccata eorum, sicut scriptum est: caritas cooperit multitudinem peccatorum. Quid de illis, quos a vestra communione separati et Maximiano in sacrilegae illius catenae societate devincti baptizaverunt, quos cum eis in eodem Baptismo in pacem atque concordiam suscepistis? Respondebis ne aliquid nisi eadem sacramenta recte vos approbasse in eis, quae nos quoque approbamus in vobis? Magis enim tibi constabis, si ista responderis et verbis epistulae tuae non reluctaveris. In qua cum conareris ostendere non haeresem inter nos et vos, sed schisma potius esse commissum, dixisti: "Nobis et vestris unam esse religionem, eadem sacramenta, nihil in christiana observatione diversum". Neque enim gravius quam his verbis repetitionem Baptismatis accusare potuisti, quando seducti a nobis rebaptizantur a vestris, in quibus eadem sacramenta esse et sentis et dicis et scribis. Qua igitur sceleris impudentia non servatur in eis, quos in sancta unitate baptizat orbis christianus, quod servatum est in eis, quos in sacrilego schismate baptizarunt Praetextatus et Felicianus? Causam itaque nostram, quam vobiscum habemus, vestro iam iudicio terminastis, cum eos, qui a vobis damnatione percussi sunt, qui populos ne ad vos accederent instantissime monuerunt, qui post vos etiam baptizandum esse censuerunt, cum eis, quos extra vestram communionem in sacrilegio schismatis constituti baptizaverunt, sine ulla degradatione, sine Baptismatis iteratione in altaris concordiam suscepistis et nulla re alia ab illo scelere sacrilegii nisi sancto igne caritatis expiatos esse credidistis. Quod vere fieret, si vos eamdem caritatem in vera unitate teneretis.
12.14. Sed tamen videamus etiam de verbis epistulae Petiliani, quam contra me defendere voluisti, quomodo te exuas in hac causa Maximianensium, de qua sola nunc statui agere adversum litteras tuas. Posuit certe ille ista verba sua: "conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis". Cui ego: "Quid si, inquam, lateat dantis conscientia et fortasse maculosa sit, quomodo poterit accipientis abluere conscientiam?". Hanc tu inevitabilem quaestionem, quia in verbis Petiliani omnino non solvitur, tuis solvere aggressus es et dixisti non contra me, sed contra illum quem defendere voluisti. Ille quippe ait: "Conscientia dantis attenditur, quae abluat accipientis", tu vero, fassus latentem conscientiam videri non posse, sic eam dixisti attendi, ut non videatur ipsa, sed quid de illa notum sit in publica fama. Unde colligitur verum iam non esse, quod conscientia dantis abluat accipientis conscientiam: sed fama eius abluit secundum te, quae utique fallit intuentem, cum de pessimo loquitur bona, de adultero casta, de sacrilego religiosa. Tunc enim abluit, quando mentitur. Nam si de occulto scelerato fama verum loquatur, tunc non abluit, sed maculat eum, qui ab illo acceperit Baptismum. Ac per hoc fama ista, quam patronam tam malae causae adhibere voluisti, vide qualis sit, quae mendax abluit et verax polluit, ut scilicet mirifica tua disputatione tunc apud eam non sit aqua mendax, quando ipsa sit mendax.
13.15. Sed quid hinc opus est diutius loqui, cum Felicianus hodie sedeat inter episcopos vestros, qui cum ab eis disiunctus esset et Maximiano in catena sacrilegii cohaereret, quoscumque baptizavit, nemo post eum rebaptizavit? Quaero a Petiliano, cuiusmodi habuerit tunc ille conscientiam, et lego decretum Bagaiensis concilii, ubi scriptum est: "nec solum hunc sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii, de quibus scriptum est: venenum aspidum sub labiis eorum quorum os maledictione et amaritudine plenum est ". Inter hos enim plurimos etiam Felicianus adnumeratur, cui talibus labiis et tali ore aquam non respuistis, non rescidistis, non destruxistis et, quia verbis evangelicis in nomine patris et filii et Spiritus sancti per qualemlibet linguam atque conscientiam consecrata est, non mendacem, sed veracem agnovistis atque recepistis. A te autem quaero, de isto Feliciano, cuius tam mala, cum in catena sacrilegii baptizaret, fuerat conscientia, quid erat tunc in publica fama, atque ipsum concilium identidem recito, ubi scriptum est: "Famosi ergo criminis reos Victorianum carcabianensem" et inter ceteros, quos repetere piget: "Praetextatum Assuritanum et Felicianum Mustitanum, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt", paulo post: "Plenarii concilii ore veridico damnatos esse cognoscite".
14.16. Quid ad ista respondes? Si non baptizat a vestra communione separatus, lego baptizasse cum Maximiano ad consortium criminis tractos. Si non baptizat qui peccat in deum, lego baptizasse catena sacrilegii colligatos. Si conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis, lego baptizasse morsibus aspidum venenosos. Si, conscientia dantis ut possit abluere, publica fama eius attenditur, lego baptizasse famosi criminis reos. Manet adhuc in corpore Felicianus, cum illo sunt omnes ab illo in sacrilegio schismatis baptizati, in communionem autem vestram recepti nec ab ullo rebaptizati. Contra Petilianum baptizavit sacrilega conscientia maculosus, contra te baptizavit famosi criminis reus. Qua ratione vos, quaeso, defenditis, nisi ut, quod et nos dicimus, vestris factis convicti aliquando dicatis, quod nec conscientia nec fama dantis abluat accipientis conscientiam, sed fides ipsius accipientis, dantis autem Dei gratia, non hominis; quodsi et conscientiae bonae interrogatio in accipiente non fuerit fidesque ipsa vel tota vel ex parte aliqua vacillaverit, mores hominum esse corrigendos, non sacramenta destruenda, quae non alia vel similia, sed tu omnino eadem confiteris; sicut eorum, quos Felicianus et Praetextatus in sacrilego schismate baptizarunt, vitam et voluntatem corrigendam existimastis, ne in illo schismatis sacrilegio permanerent, non violandum Baptismum licet indignissimis per indignissimos ministratum.
15.17. Frustra igitur ore maledico conscientiam nostram tamquam publicatam atque damnatam crimine turificationis traditionis persecutionis accusare voluisti, ut ex hoc velut probares nos Baptismum dare non posse, cum et falsa iactetis et, quomodo se illud habeat, certe Maximianensium sacrilegii cri mine damnata conscientia dare potuit Baptismum, quem rescindere timuistis et quem dari etiam a persecutoribus posse per vos quoque ipsos docetur, qui eosdem Maximianenses acerrime persecuti non solum baptizatis, sed vos solos baptizare debere contenditis.
16.18. Dicis in lege scriptum esse: Oleum peccatoris nolo ungat caput meum. Quod neque ita scriptum est nec sicut putas intellegendum. Sed numquid non est oleum peccatoris oleum sacrilegorum Praetextati et Feliciani? Dicis item scriptum esse: qui baptizatur a mortuo quid ei prodest lavatio eius? Quod nec diligenter attendis nec ex ipsa circumstantia lectionis quid sit intellegis. Verumtamen intende, quid personet disertissima illa Bagaitana sententia: "Optata quidem - inquit - pacis et concordiae est iuncta germanitas, sicut scriptum est: Iustitia et pax osculatae sunt invicem. Sed veridica unda in asperos scopulos nonnullorum naufraga proiecta sunt membra, aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena sunt lit tora, quibus in ipsa morte maior est poena. Quod post extortam aquis ultricibus animam nec ipsam inveniunt sepulturam". Isti ergo non solum mortui, verum etiam, quod est gravius, insepulti quomodo baptizare potuerunt? Quomodo profuit lavatio eis qui ab his mortuis baptizati sunt, quos in eodem lavacro susceptos denuo non lavistis, si, ut putas, illud intellegendum est? Nam quod in epistula mea, cui respondere tibi videris, putas quod idoli cultorem tamquam gravissimi peccati reum tantummodo exceperim et instas vehementer, ut probes nullum excipi peccatorem in eo quod scriptum esse dicis: Oleum peccatoris nolo ungat caput meum: Felicianum et Praetextatum respice, utrum peccatores non fuerint, quando catena sacrilegii cum Maximiano pertrahi tam magno concilio dicebantur. Aude adserere, aude contendere, aude saltem dicere peccatores quidem fuisse sed occultos, quos ibi lego famosi criminis reos. Quamquam etsi leviter peccavissent, etsi latuissent, tu hoc testimonio, quod ponis de oleo peccatoris, in ista suggestione extorquere conaris nullum excipi peccatorem. Ubi eritis, si ita est, quo fugietis, in quibus vos latebris cum vestris sacrilegis, cum vestris famosi criminis reis, cum vestris cadaveribus insepultis abscondere poteritis?
16.19. Dicis, cum obicitur "qua nobis licentia ius Baptismatis vindicemus, quod non de merito actuum, non de vitae innocentia tractemus, sed cuicumque licere dicamus et quasi praeiudicatis criminibus rei, dum et peccatoribus inesse baptizandi facultatem volumus ostendere, nos aperte peccasse fateamur". Quasi propter merita nostra contra Deum nobis loquendum sit. Ut quam iusti sumus tam iustum Baptismum esse faciamus, cum et nulli hominum de sua iustitia praesumendum sit et hinc maxime Baptismum Christi probemus esse, non hominum, quia non fit varius humanorum varietate meritorum. Unde uberius disputarem, nisi a vobis dato compendio magis uterer. Suscepto enim Baptismo neque destructo, quem Maximianenses dederunt, aspides viperae parricidae cadavera aegyptia et quidquid aliud in eos Bagaiensi concilio, ut nostra causa facillima fieret, ore grandiloquo declamatum est, satis et ipsi iudicastis non eorum meritis a quibus ministratur nec eorum quibus ministratur constare Baptismum, sed propria sanctitate atque veritate propter eum, a quo institutus est male utentibus ad perniciem, bene utentibus ad salutem.
17.20. Miror autem, quomodo etiam tibi persuadere potuerunt, ut in tua disputatione mentionem faceres Cypriani, cuius litteris etiam ipsis, quas eius esse dicitis, de Baptismo destruendo, qui apud haereticos vel schismaticos datur, tota causa vestra subvertitur. Sed hoc adversus Maximianenses vel alios, qui Baptismum sive apud vos sive apud nos datum non suscipiunt, agere debemus; vos autem iam causam istam mira facilitate finistis, iam Baptismum in sacrilego schismate Maximiani datum cum Prae textato et Feliciano in eorum populis suscepistis, iam contra Cypriani quas dicitis litteras et quibuscumque aliis hoc visum est sine ulla dubitatione fecistis. Nam quod dicis Orientales ideo vestrorum communione discretos, quia postea nobiscum sentiendo iudicium suum quod habuerunt de Baptismo rescindere maluerunt, si hoc a quibus paucis Orientalibus factum est, quod quidem interest utrum possit ostendi, profecto suum iudicium correxerunt. Et vos suscepto Baptismo, qui datus est in schismate Maximiani, antiquam vestram sententiam rescidistis; tamen vobiscum estis et cum Orientalibus esse non vultis.
18.21. Sed videlicet invenisse tibi videris ubi tuam eloquentiam dilatares, cum ad id, quod ego in epistula mea posui: "sive a fideli, sive a perfido dispensatore sacramentum Baptismi quisque percipiat, spes ei omnis in Christo sit", exclamas et dicis: "O praeclarum sacerdotis imperium, o laudabilia boni patris praecepta iustitiae. Nihil - inquit - inter fidelem perfidumque discernas, idem tibi pius atque impius videatur, nihil prodest bonis moribus vivere, quia quidquid iusto licet potest et iniustus implere. Quid hoc praecepto dici iniquius potest: purificet alium maculosus, abluat sordidus, emundet immundus, det infidelis fidem, criminosus faciat innocentem?". Haec certe verba tua sunt, quibus sententiam meam reprehendis, cum hoc ego omnino non consenserim neque scripserim, quia et inter fidelem perfidumque plurimum distat non ad sacramentum, si hoc uterque habet, sed ad meritum, quia hoc alter ad salutem habet, alter ad poenam, nec quidquid iusto licet potest et iniustus implere, quia etsi potest iniustus baptizare, non tamen potest in regnum caelorum iniustus intrare, nec purificat vel abluit vel emundat nec innocentem facit quemquam qui ei ministrat Baptismum, sed dantis Dei gratia et percipientis bona conscientia. Sed tu aspice, utrum nihil inter Primianum Felicianumque distaret, cum Primianus inter trecentos decem sederet, a quibus ille dicebatur: "quod venenum aspidum esset sub labiis eius et veloces haberet pedes ad effundendum sanguinem et contribulatio et infelicitas in viis eius et viam pacis ignoraret nec esset timor Dei ante oculos eius", utrum tunc non esset macu losus immundus sordidus qui "vas sordidum collecta faeculentia glutinavit", non infidelis "venenum aspidum sub labiis habens", non criminosus "famosi criminis reus". Et tamen et ipse nunc cum Primiano vester episcopus sedet et quos tunc baptizavit nusquam postea lotos vobiscum nunc habet.
19.22. Et adhuc pugnatis adversus veritatem nec conceditis, ut "Christus semper det fidem, Christus sit origo christiani, in Christo radicem christianus infigat, Christus christiani sit caput". Quibus verbis meis in illa epistula contra Petilianum positis tua verba subiungis et dicis: "Hoc et nos suademus, hoc volumus, sed quaerimus per quem hoc melius fiat". Nec attendis hoc non suadere Petilianum, cui tunc respondi et cuius epistulam adversus responsionem meam defendere atque affirmare conaris. Ille quippe aperte dixit: "Conscientia sancte dantis attenditur quae abluat accipientis. Nam qui fidem a perfido sumpserit non fidem percipit sed reatum". Dic mihi, quem locum Christo reliquerit ad abluendam conscientiam baptizati aut a quo fidem percipiat baptizatus, quando conscientiam dantis dicit attendi quae abluat accipientis, et non fidem percipere sed reatum, qui fidem sumit a perfido. Tu quidem cedere videris tanto ponderi veritatis et dicis hoc te suadere et hoc velle, ut Christus det fidem atque ad ineundam vitam novam Christus abluat christianum, quaeris autem per quem melius fiat, quod sine ministro fieri non oportet. Petilianus tamen non dixit: Conscientia ministrantis attenditur, per quam Christus abluat accipientis aut per quam Christus det fidem, sed ipsa conscientia dantis voluit accipientis ablui conscientiam, nec dixit: Quisquis fidem per perfidum sumpserit non fidem percipit sed reatum, ut a Christo quamvis per alium sumere videretur, sed omnino dixit: "A perfido sumpserit". Atque ad hoc, quasi probaret, adiunxit: "Omnis enim res origine et radice consistit et, si caput non habeat aliquid, nihil est", ipsum scilicet ministrum, cuius conscientiam dixit attendi non per quam Christus abluat, sed quae abluat accipientis, ipsum prorsus ministrum originem, radicem caputque faciens baptizati.
20.23. Proinde hoc loco non Petiliano, cuius verba non defendisti, sed tibi respondeo, qui pro tua sententia nescio quid aliud, non quod ille, dixisti. Tu enim, sicut scribis, hoc vis, hoc suades, ut non, sicut ille dixit, conscientia sancte dantis abluat accipientem vel accipienti det fidem neque ut ipsa sit origo et radix caputque credentis, sed per ipsam Christus abluat, per ipsam Christus det fidem, per ipsam Christus sit origo christiani, per ipsam in Christo radicem christianus infigat, per ipsam Christus christiani sit caput. Ideo enim quaeris, per quem melius fiat quod a Christo fieri concedis, ubi et tu, quantum video, non negas hoc fieri posse etiam per ministrum malum, sed dicis melius posse per bonum. Quid est enim aliud quod dicis: "Hoc et nos suademus, hoc volumus, sed quaerimus per quem melius fiat"? Ac per hoc abluit Christus et per maculosam non sancte dantis, sed melius per mundam sancte dantis conscientiam, dat fidem Christus et per ministrum malum, sed melius per bonum, fit Christus origo christiani et per dispensatorem infidelem, sed melius per fidelem, christianus radicem figit in Christo etiam per colonum reprobum, sed melius per probum, potest Christus caput esse christiani et per Felicianum, sed melius existimas per Primianum.
20.24. Parva itaque inter nos in hac re aut fortasse nulla dissensio est. Nam et ego dico melius per bonum ministrum quam per malum dispensari sacramenta divina, verum hoc propter ipsum ministrum melius est, ut eis rebus, quas ministrat, vita et mori bus congruat, non propter illum, qui, etiamsi incurrerit in ministrum malum dispensantem veritatem, securitatem accipit a Domino suo monente ac dicente: quae dicunt facite, quae autem faciunt facere nolite. Dicunt enim et non faciunt. Addo etiam ad hoc esse melius, ut ille cui ministratur ministri boni probitatem ac sanctitatem diligendo facilius imitetur, sed non ideo veriora et sanctiora sunt quae ministrantur, quia per meliorem ministrantur. Illa namque per se ipsa vera et sancta sunt propter Deum verum et sanctum cuius sunt, et ideo fieri potest, ut accedens ad societatem populi Dei alium inveniat a quo facile baptizetur, alium eligat quem salubriter imitetur. Certus est enim sanctum esse sacramentum Christi, etiamsi per minus sanctum vel non sanctum hominem ministratum est, se autem eiusdem ipsius sacramenti sanctitate puniri, si indigne acceperit, si male usus fuerit, si non ei convenienter et congrue vixerit.
21.25. Nam quaero abs te: si forte, quem Primianus in vestra communione baptizavit, pessime vivat, quem vero Felicianus in Maximiani schismate baptizavit, optime vivat, cuinam eorum patere existimas regnum Dei, utrum ei, quem baptizavit secundum te bonus malum, an ei, quem baptizavit secundum Bagaiense concilium sacrilegus religiosum? Sed forte dicis et verum dicis: non potest esse religiosus in schismate constitutus. Assentio. Verumtamen potest esse in vestra communione sacrilegus vel occultus a Primiano, quem religiosum creditis, baptizatus. Porro si ille, quem Felicianus in catena sacrilegii baptizavit, relicto schismatis sacrilegio ecclesiastica communione corrigeretur, numquid audes dicere, quod melior in illo Baptismus fieret, quamvis negare non audeas ipsum hominem fieri potuisse meliorem? Hoc enim et ipso facto iudicastis, quandoquidem illos omnes, quos Felicianus et Praetextatus in damnato et detestato a vobis sacrilegio schismatis baptizarunt, cum illis ad vos redeuntibus sine ulla destructione vel repetitione Baptismi suscepistis. Si autem, quod dixisti: "Sed quaerimus per quem melius fiat", comparativum gradum pro positivo posuisti, sic dicens: "Quaerimus per quem melius fiat", ac si diceres: quaerimus per quem bene fiat, volens intellegi per malum ministrum male fieri, non te verbo urgeo, sed admoneo potius te dicere debuisse: quaerimus per quem fiat quam: quaerimus per quem bene fiat, quasi posset fieri, ut non bene Christus det fidem, non bene sit Christus origo caputque christiani, non bene radix figatur in Christo. Aut enim non fit aut, si fit, procul dubio bene fit.
21.26. Verumtamen ista tractamus, ne propter malos dispensatores non tamen suorum, sed dominicorum sacramentorum, quos necesse est usque ad tempus ventilationis areae dominicae commisceri, deseratur ipsa unitas frumentorum. Schisma autem facere ab unitate Christi aut esse in schismate profecto malum est et magnum malum, nec omnino fieri potest, ut Christus det schismatico non fidem, sed sacrile gum errorem. Aut in Christo radicem schismaticus fixerit aut schismatico Christus sit origo vel caput, et tamen Baptismum Christi si dederit datum erit, si acceperit acceptum erit, non ad vitam aeternam, sed ad poenam aeternam, si in eo sacrilegio perseveraverit non in malum convertendo bonum quod habet, sed malo suo bonum habendo quamdiu malus habet.
22.27. Quaeris forte ut hoc probem. Quid aliud tibi dicam nisi quod hoc opere institui? Bagaiense decretum lege, Felicianum et Praetextatum intuere. Schismatici dederunt,
22.28. Certe ad hanc causam cernis non pertinere testimonium, quod ex propheta posuisti: dabo vobis pastores secundum cor meum, et pascent vos pascentes cum disciplina. Felicianus enim nec secundum cor Dei sacrilegus erat nec oves eius in sacrilego schismate pascebat cum disciplina, et tamen baptizabat eos, in quibus receptis cognovistis non ipsius, sed Dei fuisse quod dabat. Certe perspicis, quomodo a me de Scriptura sancta commemoratum est bonum esse confidere in Domino quam confidere in homine, teque inaniter, quantum ad hanc causam pertinet, respondisse, "quod ideo magis ut iustus et fidelis sit per quem hoc sacramentum celebretur inquiras, quia spem et fiduciam Dei, non hominis habes, Dei esse autem fidem atque iustitiam, quam semper in eius ministris attendis". Ecce in Feliciano, quando fuit famosi criminis reus, nec iustitia nec fides erat, et tamen Baptismus erat et quibus ab eo datus est, cum a vobis collecti sunt, eis accessisse iustitiam dicitis, Baptismum defuisse non dicitis.
23.29. Proinde quod deinceps a me quaeris: "Si a quocumque et quomodocumque datum Baptisma rescindi non debet, cur post Ioannem apostoli baptizaverint", tu iam solve quaestionem, si, ut dicis, post Ioannem apostoli baptizaverint, cur post Felicianum quos in sacrilego schismate baptizaverat vestri non baptizaverint, et hinc saltem disce, quidquid illud est quod de Ioannis baptismo vel legitur vel disseritur, ab hac causa esse penitus alienum. Quid autem tibi visum sit nescio, ut Iudaeos, quibus ait pe trus: baptizetur unusquisque vestrum in nomine Domini Iesu Christi, iam fuisse a Moyse diceres baptizatos, qui post tot generationes nati fuerunt quam ille Dei famulus maiores eorum per rubrum mare transiecit. Aut si propterea a Moyse baptismum habebant, quia ex illis propagati sunt quos in Moyse baptizatos dicit Apostolus, aude dicere omnes, qui nascuntur ex fidelibus christianis, christianum habere iam Baptismum. Quod vides, ut arbitror, quanta vanitate dicatur. Sed quomodo se habeat illud, etiamsi post Moysen Dei famulum apostoli baptizassent, te urgerem reddere rationem, cur post Felicianum maximianensem sacrilegum vestri non baptizassent.
23.30. Iam illud, quod posui: "si errabant illi qui volebant esse Pauli, quae tandem spes eorum est qui volunt esse Donati?", prioribus partibus epistulae tuae non te refellisse puto, quod etiam ipse consideras in his, quae superius satis diximus. Non ergo, sicut tibi videris et quasi certus exultas, illa omnia, quae a Petiliano vel quolibet alio dicta sunt, recte dicta concludis. Ipso quippe ordine, quo a te breviter velut recolendo reminiscendo decursa sunt, ego potius in hac causa Maximianensium non ea recte dicta concludo. Quia nec conscientia sancte dantis erat in Feliciano, quando Maximiano cohaerens catena sacrilegii trahebatur, et a famosi criminis reo ac per hoc a manifesto perfido baptizabantur qui ab illo baptizabantur, nec origo et radix et caput ad salutem illis erat homo sacrilegus nec arbor bona erat in sacrilegi schismatis societate damnatus et adhuc in eodem sacrilegio constitutus, nec bonus erat qui de bono thesauro cordis sui proferret bona, quando de illo et de aliis eius sociis dicebatur: quorum os maledictione et amaritudine plenum est. Et tamen, quando cum illo vestri concordaverunt, Baptismum quem talis dederat non ipsius esse, sed Christi aliquando vi veritatis territi cognoverunt.
24.31. Age iam videamus suo loco, in epistula tua de Maximianensium causa quomodo te exuas. Omnes enim, qui has litteras legunt, expectant procul dubio vel quid hinc a te dictum sit ubi dictum est vel a me quid responsum sit. Itaque de Optato Gildoniano quod obiectis meis respondisti, nolo discutere, nolo in hominis causa, de cuius a vestris damnatione nihil ago, diutius immorari. Facio certe iacturam huius obiecti, et hoc fortasse apud posteros, cum illius fuerit obliterata memoria. Nunc vero, quamdiu sunt homines, qui vitam illius moresque noverunt, parum me de illo dixisse quam falsum potius conquerentur. Neque enim sic legunt litteras nostras ut tu, qui ex me quaeris, ille quem tamquam rabidum fluctum appellaverim quid absorbuerit, cum illic habeas Praetextatum et Felicianum. Nam verba mea illic sic se habent: "Ita quidem, inquam. Isti insultant schismaticis suis, ut eos et mortuos et insepultos vocent. Sed certe optare debuerunt ut sepelirentur, ne de multitudine iacentium in litore cadaverum insepultorum Gildonianus Optatus incedens cum agmine militari tamquam rabidus fluctus ultra prosiliens Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet ". Haec verba mea cum ibi legeris, cur non omnia posuisti, cum eis respondere temptares? Cur me veluti arguis non dixisse quid rabidus fluctus ille sorbuerit, cum ibi scriptum videas: "Felicianum et Praetextatum introrsus postea resorberet"?
25.32. Quid enim aliud velut ad magnam defensionem suam respondere vestri solent, cum eis obicitur Praetextati et Feliciani talis receptio damnatorum, nisi: "Optatus hoc voluit, Optatus hoc fecit"? Quod et ipsae civitates Mustitana et adsuritana testantur, quae se dicunt ex Optati comminatione Gildonianum militem formidantes coegisse episcopos suos ad communionem redire Primiani. Verum tu, quia hoc ab illo factum
26.33. Et adhuc obicis unitati catholicae nescio qua facta nostrorum, quae aut falsa sunt aut peccata non sunt aut, etiamsi vera atque peccata sunt, bonorum societatem maculare non possunt. Neque enim boni communicant peccatis alienis, quibus utique faciendis non consentiunt, quamvis cum ipsis, qui ea faciunt, donec de area dominica sicut palea ventilabro ultimo separentur, non eorum peccata, sed Dei sacramenta com municent et intra eamdem sagenam velut pisces boni cum malis usque ad separationem, quae in litore, hoc est in fine saeculi tamquam in fine maris futura est, non ab eis corporum segregatione, sed vitae ac morum diversitate disiuncti sint; sicut nec undecim apostoli furtis Iudae communicabant et tamen cum illo eidem Domino visibiliter cohaerebant, eumdem magistrum audiebant, idem credendum evangelium percipiebant, eadem sacramenta sumebant, corporali cum illo congregatione permixti, spiritali dissimilitudine separati; sicut apostolus Paulus non communicabat contumaciae et invidiae, hoc est diabolicis vitiis eorum, qui non caste Christum adnuntiabant, et tamen cum eis eumdem Christum praedicabat, eiusdem Christi sacramenta participabat et de his dicebat: sive occasione sive veritate Christus adnuntietur - nam hos martyr Cyprianus amantissimus unitatis non aliquo schismate vel haerese separatos, sed fratribus corporali congregatione fuisse commixtos et intellexit et scripsit -; sicut idem ipse Cyprianus avaritiae rapinis faenori collegarum non communicabat, quos dicebat esurientibus in Ecclesia fratribus habere argentum largiter velle, fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus faenus augere, quod malum etiam idololatriae comparavit, quorum tamen corporalem congregationem non refugiebat, ad eadem altaria consistebat, eumdem sacratissimum cibum potumque sumebat. Illi enim non aliis, sed sibi iudicium manducabant et bibebant, ille autem cum talibus non eorum peccata, sed mysteria Christi communicabat, coniunctissimus coetibus, disiunctissimus moribus. Ad hoc enim et illae similitudines in Scripturis et illa exempla praemissa sunt, ut disceremus frumentum esse nec aream dominicam propter paleae commixtionem deserere, pisces boni esse nec propter commixtionem malorum disruptis retibus foras ire, vasa esse misericordiae in honore facta atque mundata nec propter vasa perditionis et contumeliae de domo magna fugere. Nulla enim causa in utrorumque temporali congregatione atque permixtione laudabiliter tolerantur mali, nisi ne damnabiliter deserantur boni. Quod cum et vos in vestris tam multis et tam manifestis malis eadem necessitate faciatis, potes facile, si velis, advertere, quod non nisi animositate sacrilega vos a christianis tot ac tantis gentibus separatis.
Chapter 6 of 8