Liber III, Capita 33–64
33.37. "In hac re testis est - inquis - totius orbis pene conscientia". Respondetur tibi: In hac re totius orbis nulla est omnino conscientia. "Hoc - inquis - maiores nostri a suis parentibus acceperunt". Respondetur: Sed errantes ab errantibus aut calumniantibus. Nam et maiores Iudaeorum corpus Christi de sepulcro furatum a suis maioribus acceperunt. "Non olim defuncti sunt - inquis - qui traditionis huius facinus per quos et quibus locis admissum sit cognoverunt". Respondetur: Hoc et nostri pro suis partibus dicunt. "Exstant - inquis - etiam libri quibus ordo rerum gestarum fideliter ac diligenter adscriptus est: sunt acta, sunt litterae, multorum quoque tenetur manifesta confessio". Respondetur tibi, haec et nostris pro suis partibus non deesse. Aut ergo illis credamus, qui potuerunt causam suam illis Ecclesiis persuadere, quas scriptas in Libris divinis et canonicis legimus: aut quod tu dixisti de Optato, nec absolvamus dubia, nec damnemus; et pacem Christi cuius bonum dubium non est, fraterna dilectione teneamus.
34.38. Sed "Orientales", quos modo nostros esse concedis, "non latuisse hoc facinus" dicis. Atque ut hoc probes, inseris "principium epistolae concilii Serdicensis, ubi Donati Carthaginis episcopi vestri nomen invenitur adscriptum. Quod ideo factum putas et affirmas, quod videlicet Orientalibus, qui de concilio suo haec scripta miserunt, facinus displicuerit traditorum, et ab eorum se communione retraxerant, et propterea Donato vestro communicabant". Disce ergo quod nescis: Serdicense concilium Arianorum fuit, quod notum iamdiu est, et habemus in manibus, contractum maxime contra Athanasium episcopum Alexandrinum catholicum, qui eorum errorem ex ipsa civitate ortum, prae caeteris acriter arguebat et refellebat. Non igitur mirum si illi haeretici Donatum sibi ut suum asciscere tentaverunt, quos per totum orbem catholica damnabat Ecclesia. Quamquam nos sine civitatum nominibus episcopos ad quos hae litterae datae sunt habeamus. Aut ergo aliquis Donatus fuit non in Africa episcopus, cui nomini Carthago a vestris est addita; aut, ut dixi: Africanam haeresim Orientalis haeresis sibi tentavit adiungere. Quod hinc maxime credibile est, quod ad Carthaginis episcopum Romano praetermisso, numquam Orientalis catholica scriberet: ubi saltem vester scribi debuit, quem soletis Romam paucis vestris mittere ex Africa. Sed Deo gratias, quod nec valuit, si tamen coepta est, illa conspiratio haereticorum Orientalium cum Afris haereticis praevalere. Tu Arianos iam inter haereticos et nobis et vobis detestandos in tua epistola posuisti; unde mihi tecum nulla necessitas est etiam de hac quaestione confligere. Nam quod tibi proposuisti quaestionem tamquam a nobis obiectam: "Si haec ita sunt, a communione vestrorum quemadmodum Orientales postea disgregati sunt?", et respondisti "quod in recipiendis iterum nostris damnatae causae non potuerint servare constantiam"; numquid mirandum est de tam longinquis terris episcopos tuos impune tibi narrare quod volunt? Quod si omnino ita esset, tot populi quid fecerunt, qui cum ista nescirent, tamen a vobis rebaptizandi censentur? Annon est credibile quod et haec populi ignorare potuerint, cum tu harum rerum aliquantum studiosior, quid cum Maximianensibus egerint vestri Afri in Africa, nisi litteris meis velles respondere, non quaereres?
35.39. Illud vero quod dixi: "Neque si aliquorum in nostra communione defunctorum traditio probaretur, quae a nobis improbatur et displicet, nos ex aliqua parte macularet": quam ridicule "putasti ridiculum et minus conveniens prudentiae meae". Proinde iam cupio nosse quomodo id refellerit prudentia tua. An quia dicis "te non videre quomodo a nobis improbetur, vel quatenus displiceat, quod numquam cognito errore damnavimus in eorum schismate positi"? Vide potius, quam breviter ad ista respondeam. Ego in Ecclesia sum, cuius membra sunt illae omnes Ecclesiae, quas ex laboribus Apostolorum natas atque firmatas simul in Litteris canonicis novimus: earum communionem, quantum me adiuvat Dominus, sive in Africa, sive ubicumque non deseram. In hac communione si fuerunt quos nescio traditores, cum eos demonstraveris, et carne et corde mortuos detestabor: nequaquam tamen a vivis in eiusdem Ecclesiae sancta unitate manentibus, propter mortuos alienabor. Neque enim ipsi hanc Ecclesiam condiderunt; sed in ea, si boni, frumentum; si autem mali, palea fuerunt. Vos autem quos tam manifestae Ecclesiae zizania, vel palea maculare non posset, quae causa fuit vestrae divisionis, nisi appetitus sacrilegi schismatis? "Si tibi - inquis - displicet, improba, fuge et relinque Ecclesiam traditorum. Noli errantium maiorum tuorum sequi vestigia". Ad hoc respondeo: Si nec illi fuerunt traditores, maiores mei sunt: si fuerunt, quod ego non sum, non sunt maiores mei. Ecclesiam teneo plenam tritico et palea. Non dico, si alios qui suam sarcinam portant, sed si me ipsum in ea mihi ostenderes traditorem, ubi mihi licet in melius commutari, non mihi opus est inde separari. Si quos tales in Sacramentorum eius communione cognovero, verbo et disciplina Domini emendo quos possum, tolero quos emendare non possum. Fugio paleam, ne hoc sim: non aream, ne nihil sim.
36.40. Proinde noli frustra in hac sententia ventilari. Magis enim me admonet, quomodo id agam, praeceptum apostolicum quod ipse posuisti: Ne communices peccatis alienis; te ipsum castum serva. Nam ut ostenderet quemadmodum quisque non communicaret peccatis alienis; ad hoc addidit: te ipsum castum serva. Non enim qui se castum servat, communicat peccatis alienis: quamvis non eorum peccata, sed illa quae ad iudicium sibi sumunt, Dei Sacramenta communicet cum eis, a quibus se castum servando fecit alienum. Alioquin etiam Cyprianus, quod absit, peccatis raptorum et feneratorum collegarum communicabat, cum quibus tamen in communione divinorum Sacramentorum manebat, de quibus dicit: "Episcopi plurimi, quos et hortamento esse oportebat caeteris et exemplo, divina procuratione neglecta, procuratores rerum saecularium fieri, derelicta cathedra, plebe deserta, per alienas provincias oberrantes, negotiationis quaestuosae nundinas aucupari: esurientibus in Ecclesia fratribus, habere argentum largiter velle; fundos insidiosis fraudibus rapere, usuris multiplicantibus fenus augere". Numquid talium ille communicabat peccatis? numquid eorum sectam sequebatur? Et tamen cum eis in eorumdem Sacramentorum communione sistebat: quia illa Sacramenta non ipsi instituerant
37.41. Quid est autem quod dicis, quod ex persona mea tibi proposuisses, quod numquam ego divinum tradiderim testamentum? Adiungis enim: "Sed ille qui tradidit, te creavit". Deinde contexis quae tibi bene sonare videbantur: " fonte deducitur rivus et caput membra sequuntur. Sano capite omne sanum est corpus, et si quid in hoc morbi vel vitii est, omnia membra debilitat. Originem suam respicit quidquid in stirpe procrescit". Et post haec quasi in extremo concludis: "Non potest innocens esse qui sectam non sequitur innocentis". In his omnibus verbis tuis creatorem meum, caput meum non fecisti nisi traditorem, quem quidem accusare tantum, non convincere potuisti. Ego autem nec eius innocentiam mihi creatricem vel fontem caputve constituo, sed tu ad illud redis in quo Petilianus erravit, ne, cum quisque nascitur in sanctificatione Baptismatis, Christus sit origo caputque nascentis, et non vis venire in maledictum de quo scriptum est: Maledictus omnis qui spem suam ponit in homine, cum te aliunde non involvas nec, cum resilueris, in aliud recidas.
38.42. Sed et testimonio me admones de Scripturis, quid tibi adhuc ad ista respondeam. Dicis enim propter hoc scriptum esse: In legalibus patrum vestrorum ne ambulaveritis nec advertis dictum esse Iudaeis, ut mala facta patrum suorum non imitarentur, non ut ab illo Dei populo scinderentur. Si ergo licuit regi David Samuheli Isaiae Ieremiae Zachariae ceterisque sanctis et prophetis Dei inter contemptores legis Dei mandata servare atque in illos ipsos mandati transgressores multa digna et vera verba iaculari, patrum quoque illa peccata, quibus sub Moyse ita offenderunt Deum, ut nemo eorum dignus esset terram promissionis intrare, non imitari, non sectari, sed detestari ac fugere et illis, qui ea committerent, similitudinem talium patrum increpare nec tamen sibi alterum populum quasi purgatum et liquatum separatione sacrilega constituere, quomodo nobis non liceat nec facta nescio quorum, quae magis obicitis quam probatis, imitari nec tamen ab ea, quae in universo mundo, sicut Apostolus dicit, fructificat et crescit, sancta Ecclesia separari? Numquid aliqua Sacramenta instituerunt traditores in quibus baptizarer, numquid aliquos libros de facienda vel imitanda traditione posteris condiderunt et eorum tenemus sequimurque doctrinam? Quod si fecissent nec sibi communicare paterentur nisi eos, qui illa legerent approbarent, ipsi ab Ecclesiae se unitate dividerent; in quorum divisione me si videres, tunc me dicere deberes esse in Ecclesia traditorum. Quodsi sua pessima de facienda traditione praecepta conscriberent nec tamen extra Ecclesiam sua propria congregatione atque communione colligerentur, zizania propterea computarentur, quorum causa frumenta non recte desererentur.
39.43. Ecce dico iterum, quae me ulterius vetas dicere: "Arguis apud me eos, quos iam olim defunctos mea cognitio non iudicavit". Dicis tu contra: "Licet tibi et hodie iudicare, et iudicium non tantum de vivis, sed etiam de mortuis haberi potest. Licet enim sit mortuus qui peccavit, numquam illud moritur quod admisit". Quid, si cum viveret se correxit Deumque placavit, nonne mortuum et deletum est quod admisit, sicut Felicianus et Praetextatus Maximiani ordinatores data, sicut dicis, dilatione se tanto scelere correxerunt? Mirum est autem, si propria peccata non obsunt hominibus, qui ea facta correxerint, et aliis obsunt, qui ea omnino non fecerint; quodsi de nobis agitur, adde qui nec facta cognoverint. Sed dicis licere mihi etiam hodie iudicare, quia iudicium non tantum de vivis, sed etiam de mortuis fieri potest. Ecce volo iudicare, sed vos causam ipsam non vultis agere, immo vero tunc actam, tunc etiam sine dubio terminatam nobis demonstrantibus non vultis agnoscere. Sed faciamus vos potius habere quos docere possitis. Quos nondum docuistis quare iam rebaptizandos esse contenditis, quandoquidem traditoribus quos ignoraverant baptizatos nec cum docue ritis baptizare debeatis, sicut eos, qui nescientes ab adulteris baptizati sunt, et illis proditis atque convictis non baptizatis?
40.44. Hic forte dicas: sed de Caeciliano iam iudicatum est. Respondetur tibi: iam iudicatum erat et de Primiano a centum episcopis vestris, quibus eum iniquissimum Maximianus persuaserat, antequam Bagaiense concilium faceretis. Sed in primo iudicio damnatus est absens, in secundo absolutus est praesens. Si post primum quos baptizavit rebaptizari non possunt, quanto potius post secundum. Ita et Caecilianus primo apud Carthaginem iudicio Secundi Tigisitani damnatus est absens, secundo iudicio Miltia dis Romani absolutus est praesens. Adhuc nos de illo certos esse non vultis: saltem dubitare permittite. Vincit enim vos non solum qui Caecilianum scit innocentem, verum etiam qui nescit nocentem. Vos autem utrosque rebaptizandos esse censetis, et qui dicunt "novimus" et qui dicunt "non novimus qualis fuerit Caecilianus". Non sunt baptizandi quos baptizavit Primianus post primum iudicium quo damnatus est absens, et baptizandi sunt quos baptizavit Caecilianus post secundum iudicium quo absolutus est praesens. Illum damnatum damnare non licuit, de isto absoluto saltem liceat dubitare. Cuius crimina etiamsi certa nobis essent, in Ecclesia constitutos, quam Spiritus sanctus velut aream cum palea praenuntiavit, nequaquam nos aliena peccata non imitata macularent. Et tamen etiamsi nobis incerta esse dicuntur, non solum rei constituimur, verum etiam rebaptizandi iudicamur. Ita ne agitis, siccine cuncta pervertitis, tantum ne re vera vobis licere arbitramini, ut quod vultis sit sanctum, quod vultis immundum? Cohibete vos, non proficiatis in malis, ne pereatis a bonis.
41.45. Iam illud, quod dixi: "Quodsi de persecutionibus agis, cito respondeo, si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos qui talia quamvis improbe facientes pro pace tamen unitatis laudabiliter tolerant", quam fallaciter refellere voluisti, prorsus non cogitans litteras tuas sani capitis habituras esse lectorem. Ita enim respondes, quasi ego dixerim persecutionem vobis pro pace unitatis fieri debere. Quod illo quidem loco non dixi, sed dixi: "Si aliquid inique passi estis, non pertinere ad eos, a quibus laudabiliter pro unitatis pace tolerantur, qui talia in vos quamvis improbe faciunt". Quod cum apertissime dictum sit, saltem expositum attendant quos fallere voluisti; neque enim te quod tam apertum est non intellexisse arbitror, sed brevitate sententiae meae facile putasti posse in caliginem mitti, ubi, quodlibet aliud diceres, ei respondisse videreris. Cur autem dixerim malos communionis nostrae, hoc est areae dominicae paleam, cum in vos inique agunt, a bonis nostris laudabiliter pro pace tolerari, quid opus est ut ipse ostendam, ipse defendam, cum pro me beatus Cyprianus apertissime et candidissime dicat, etiam cum cernuntur in Ecclesia mali, non propter eos Ecclesiam deserendam, hoc est quod dixi eos pro unitatis pace tolerandos? Neque enim vos amplius quam nos persequuntur, qui vos inique persequentes dant vobis ad decipiendos imperitos licet falsam similitudinem gloriae, nobis autem vulnus grande tristitiae.
42.46. Deinde commemorans etiam nescio quos mortuos, quos a nostris dicis occisos, tamquam in campo facundiae tuae positus latissime exaggeras locum, in quo vobis videmini similes martyrum, cum cotidie vestrorum incredibilia patiamur facta clericorum et Circumcellionum multo peiora quam quorumlibet latronum atque praedonum. Namque horrendis armati cuiusque generis telis terribiliter vagando non dico ecclesiasticam, sed ipsam humanam quietem pacemque perturbant, nocturnis adgressionibus clericorum catholicorum invasas domos nudas atque inanes relinquunt, ipsos etiam raptos et fustibus tunsos ferroque concisos semivivos abiciunt. Insuper novo et antehac inaudito sceleris genere oculis eorum calcem aceto permixto infundentes et infercientes, quos evellere compendio poterant, excruciare amplius eligunt quam citius excaecare. Nam primo tantum calce ad hoc facinus utebantur, sed posteaquam illos, quibus hoc fecerant, cito salutem reparasse didicerunt, acetum addiderunt.
43.47. Omitto ante quanta commiserint, quibus easdem leges adversus errorem vestrum constitui coegerunt, magis christiana mansuetudine temperatas quam in tam magna scelera vi congrui vigoris exertas. Episcopus catholicus a Thubursicubure Servus nomine cum invasum a vestris locum repeteret et utriusque partis procuratores proconsulare praestolarentur examen, repente sibi in oppido memorato vestris armatis irruentibus vix vivus aufugit. A quibus pater eius presbyter aetate ac moribus gravis ea caede, qua vehementer afflictus est, post dies paucos excessit e vita. Maximianus episcopus catholicus Bagaiensis dicta inter partes iudiciaria sententia basilicam fundi calvianensis evicerat, quam vestri illicite aliquando usurpaverant. Hanc cum iure perspicuo retineret, in ea ipsa sub altari quo confugerat, eodem supra se fracto eiusque lignis aliisque fustibus, ferro etiam crudeliter caesus totum illum locum sanguine obplevit. Acceperat autem et grande vulnus in inguine, unde cruore largius effluente continuo moreretur, nisi maior eorum crudelitas per occultam Dei misericordiam profuisset. Nam cum membris ex ea parte nudatis semivivus insuper pronusque traheretur, exundantes venas latenter puluis obstrusit. Inde nostrorum manibus cum ferretur, rursus illis irruentibus violenter extortus est graviusque mulcatus et de excelsa turri noctu praecipitatus subter cinere stercoris molliter iacebat exceptus, sensu amisso vix extremum spiritum tenens. Ibi eum transiens quidam pauper invenit, cum ventris exonerandi causa ad eum devertisset locum. Agnovit autem, cum pavidus suam coniugem accerseret, quam procul verecundia dimoverat, lucernam ferentem. Tunc eum ambo pervexerunt domum vel miserando vel aliquid etiam lucelli sperando, cum sive vivus seu mortuus, collectus tamen nostris ostenderetur. Quid plura? Mirabili curatione sanatus est, vivit, plures in eius corpore cicatrices quam membra numerantur. Hunc ad transmarinas terras occisum a vestris fama nuntiaverat et eius facinoris immanitas gravisque indignatus, quaquaversum audiri potuit, dolore horrendo cuncta commoverat. Quo posteaquam ipse secutus est, recentissimae cicatrices eius famae illud mendacium defenderunt; nam quem tunc inspicientes vix crederent vivum, non temere illa iactasse videbatur occisum. Hic cum illic invenisset collegam thubursicensem, quem paulo ante commemoravi, et alios nonnullos similia vel non multo inferiora perpessos, nec eis ad propria revertendi ulla facultas patere videretur, et quia Circumcellionum vestrorum nobilis furor horrendum praebens vestris clericis satellitium usquequaque odiosissime innotuit, ingens in vos conflagravit invidia atque inde factum est, ut et praeteritae omnes contra vos leges excitarentur et istae conderentur novae. Quarum tamen universarum severitas si vestrorum inordinatae ac sine ulla lege grassanti saevitiae comparetur, mira lenitas appellanda est. His enim magis tanta potestate accepta mansuetudo catholica commendatur quam haeretica immanitas plectitur, immo vero in nos caedes rapinas incendia caecitates excogitando minando exercendo audacius et insanius debacchatur.
44.48. Haec enim ego commemorare volui, per quae factum est, ut his nostris temporibus adversus vos ista imperialia statuta ferrentur, immo adversus errorem vestrum. Nam quid tam, si sapiatis, potest esse pro vobis? Ceterum omnia quae vel anteriorum litteris didici vel ipse cognovi saeva facta vestrorum, quibus ab initio divisionis vestrae usque ad hoc tempus Ecclesiam catholicam persecuti sunt, si velim retexere, quae lingua, qui stilus, quantum tempus otiumque sufficiat?
45.49. De Optato cum agerem tuque hoc magis excusare voluisses quam purgare valuisses, dixisti "reos hinc vestros esse non posse, quod ad eos vindicandum nemo pertulerit". Tot protestationes nostrorum de furiosissimis vestrorum violentiis archiva publica citius impleverunt quam ullam apud vos vindictam illa facta meruerunt. Sed forte et hic dicatur protestationes quidem depositas, sed ad ipsos vindicanda nulla perlata. Audi ergo quaedam, quae ipse sum expertus. Cum receptorum a vestris Maximianensium quos damnaverant causam cognovissemus et eam quaquaversum poteramus ferventi diffamaremus instantia, illi rebus tam recentibus et tanta manifestatione clarentibus quid respondere possent non invenientes solito crebrius et audacius Circumcellionum violentiis turbisque furentibus nos a praedicanda catholica veritate suaque fallacia convincenda de terrere coeperunt. Et quia multi erroris eorum laqueis implicati, cum quibus ut inde liberarentur agebamus, respondebant nobis hoc nos cum episcopis suis agere debere collationemque nostram se vehementer optare, ubi possent videre quibus adserentibus superaret veritas falsitatem, in Carthaginiensi totius Africae concilio nobis placuit, ut adhibita etiam publicorum testificatione gestorum, quo possemus eis, qui hoc flagitabant, probare desiderio eorum nos minime defuisse, vestri pacifice convenirentur episcopi, quisque ab eo nostrum, qui eodem loco in quo ille consisteret, ut per collationem nostram errore sublato christiana et fraterna societate unitate caritate pace frueremur, id intuentes, quia, si hoc fieri vellent, adiuvante misericordia Dei facillime poterat quidquid in causa nostra esset agnosci, si autem recusarent, saltem diffidentia eorum non frustra illis, qui hoc a nobis poposcerant, appareret. Factum est, conventi sunt, recusarunt; quibus verbis, quo dolo maledictione amaritudine plenis, nunc longum est demonstrare.
46.50. Interea Crispinus Calamensis vester episcopus a Possidio collega meo in eadem civitate apud acta conventus ad concilium vestrum primo distulerat, pollicens cum collegis suis ibi se visurum, quid respondere deberet. Deinde post non parvum tempus repetita conventione rursus apud acta respondit: "Verba viri peccatoris ne timueris, et iterum: In aures imprudentis cave quicquam dixeris, ne cum audierit irrideat sensatos sermones tuos. Postremo hanc responsionem meam patriarchali sermone definio: recedant a me impii, vias eorum nosse nolo ". Hanc eius responsionem cum docti indoctique riderent - quippe hominis dicentis verba viri peccatoris se non timere, cui respondere minime auderet, et in aures imprudentis nolle se aliquid dicere, quasi aliquod secretum fuerat imprudentis auribus temere commissurus, cum ea quae diceret multi possent prudentes audire, qualium causa et Dominus Christus tanta pharisaeis quamvis imprudentibus loquebatur, et nolle se nosse vias impiorum, quasi vias suas eum docere vellent, quos impios putabat, ac non potius ipse, si teneret vias Dei, etiam impios docere deberet, sicut scriptum est: Doceam iniquos vias tuas et impii ad te convertentur -: cum ergo ista responsio a multis intellegeretur, multis etiam demonstraretur quam inanis esset, quantum attinebat ad causam, quam vero amara et maledica, quod non pertinebat ad causam, atque ita eius, sicut apud vos habetur, doctissima annositas hesterno contra stante tirone nihil adversum veritatem posse probaretur rideretur, subito post paucos dies iter agenti Possidio alius Crispinus eius presbyter et ut perhibetur propinquus tetendit insidias armatorum, in quas paene iam noster inciderat, nisi eis prospectis atque nuntiatis ad quem dam fundum fugiens devertisset, ubi ille nihil auderet vel non praevaleret vel, si quid etiam fecisset, negare non posset. Quo comperto continuo consecutus est tanta caecus insania, ut iam latere turpe arbitraretur. Tum domum, in qua cum suis se Possidius incluserat, saepire armatis, lapidibus circumtundere, ambire flammis, aditum ex omni parte moliri. Quae vero aderat incolentium multitudo memor periculi sui, si in eo loco adgressum tantum facinus impleretur, partim illum deprecabatur ut parceret, quem resistendo non audebat offendere, partim vero ignes subpositos extinguebat. Cum ille nihilo segnius coeptis fervidus atque inexoratus instaret, cessit aliquando ictibus ianua, ingressi sunt sauciatisque caede iumentis, quae in inferiore domus parte conspexerant, de superioribus episcopum deposuerunt afficientes plagis et contumeliis. Ubi ne gravius saevirent, intercessit ipse Crispinus velut aliis rogantibus flexus. Quorum non tam videbatur in ira sua curare deprecationem quam in facinore testimonium formidare.
47.51. Haec posteaquam nota facta sunt in oppido calamensi, expectabatur Crispinus vester episcopus quemadmodum in suum presbyterum vindicaret. Accessit etiam protestatio municipalibus gestis expressa, cuius vel timore vel pudore cogeretur ecclesiasticam exercere vindictam. Quod cum omnino contemneret tantusque fieret vestrorum tumultus, ut veritati praedicandae, cui respondere non poterant, itinera clausuri putarentur, immo vero iam etiam cernerentur, leges quae non deerant, sed quasi deessent in nostris manibus quiescebant, adversus Crispinum episcopum vestrum commotae sunt, magis ut nostra mansuetudo demonstraretur quam ut illorum puniretur audacia. Neque enim aliter innotesceret, quid adiutorio Christi Ecclesia catholica in suos inimicos posset et nollet, non secundum haereticam praesumptionem privato furore Circumcellionibus saevientibus, sed secundum propheticam veritatem iugo Domini Dei subditis regibus. Exhibitus igitur Crispinus et, quod se esse proconsuli quaerenti negaverat, facillime convictus haereticus decem tamen libras auri, quam multam in omnes haereticos imperator maior Theodosius constituerat, intercedente Possidio non est compulsus exsolvere. Qua mitissima sententia non contentus nescio quo consilio, quod displicuisse vestris omnibus dicebatur, ad eiusdem Theodosii filios provocandum putavit. Acceptatum est, rescriptum est, quid aliud, nisi quod pars Donati iam sciret se ad illam poenam aurariam cum ceteris haereticis pertinere, cum quibus propter communionem talis persecutionis aut communem se deputet habere iustitiam aut, si non deputat, non se ideo iactet iustam, quia ea poena coercetur, qua coerceri et eas haereses videt quas concedit iniustas, et tan dem intellegat, quod Christi martyrem non facit poena sed causa, nos autem usque adeo saevos persecutores esse arguat, ut nec post imperiale rescriptum aurum illud fisco Crispinus expenderit, indulgentiam illi catholicis episcopis impetrantibus, et nunc inter ipsas etiam recentissimas leges proscriptionem vestris episcopis comminantes in re propria securus sedeat et catholici clerici inter manus Circumcellionum clericorumque vestrorum domos, victum, salutem ac lumen corporis pendant.
48.52. Haec qui faciunt quid aequos dicam latronibus, piratis, truculento alicui generi barbarorum, quando nec ipsi omnium crudelitatum magistro diabolo comparandi sunt? Ille sanctum virum Iob omnibus eius rebus ablatis gravissimo vulnere a capite usque ad pedes percussit; et tamen fuit illic integris integer luminibus locus, nec oculos eius extinxit cuius totum in potestatem corpus accepit. Verum haec videlicet non perferuntur ad vestros, cum Crispinus maluerit Carthaginem pergere, propria pertinacia superari, mansuetudinis episcopalis intercessione mitissimam in se prolatam recusare sententiam, appellare ad eius filios, cuius lege se irretitum videbat, excitare universae parti Donati, quod solus perpeti nec volebat nec cogebatur, quam unius sui presbyteri audacissimum et invidiosissimum facinus sola degradatione punire.
48.53. Restitutus quidam in regione Hipponiensi vester presbyter fuit. Qui cum ad catholicam pacem, antequam istis imperialibus legibus iuberetur, veritatis ratione permotus manifesta voluntate transisset, de domo sua raptus est a clericis et Circumcellionibus vestris, luce palam in castellum proximum ductus et multitudine spectante nihilque resistere audente ad furentum arbitrium fustibus caesus, in lacuna lutulenta volutatus, amictu iunceo dehonestatus posteaquam satis excruciavit oculos dolentium ridentiumque satiavit, inde ductus ad alium locum, quo nemo nostrorum audebat accedere, duodecimo vix die dimissus est. Hoc episcopo vestro Hipponiensi Proculiano ipse sum questus gestis sane municipalibus, ne, si quid agere esset necesse, hoc ad se negaret fuisse perlatum. Quid responderit, quemadmodum ab inquirenda causa dissimulaverit nostramque intentionem dolosius eludendam post etiam non respondendo putaverit, satis eadem gesta testantur. Nunc vero qui ad nos a vobis clerici transierunt quanta patiantur a vestris, quando narrare sufficimus? Denique non quicumque ad nos inde veniunt veritatem persecutione derelinquunt, sed multi ad nos inde non veniunt, quia persecutionem a vestris pro veritate perpeti metuunt.
49.54. Aufer itaque de medio supervacuas invidias molestiarum, quas regalibus iussis pro vestro errore patimini perparvas et prope nul las pro magno furore vestrorum, imputantes etiam nobis, quae ab ipsis terrenis potestatibus, ut vestrorum impetus a sua salute depellant, necessitate fiunt, non voluntate. Neque enim si quadraginta illi, qui Paulum apostolum interficere coniuraverant, in armatos a quibus deducebatur irruissent poenasque sumpsissent, Paulo ista fuerant imputanda. Omitto quod etiam voluntarias mortes, quas ipsi sibi ingerunt, in nos mentiendo transfertis. Nam de Marculo quod se ipse praecipitaverit audivi. Quod profecto est credibilius quam hoc aliquam potestatem romanam iubere potuisse romanis legibus nimis insolitum, cum hoc malum inter tot haereses sub christiano vocabulo errantes proprium sit haeresis vestrae. Unde quid prodest, quod conciliis suis hoc vestri episcopi prohibuisse et damnasse se iactant, sicut ipse commemorasti, cum tot rupes et abrupta saxorum ex Marculiano illo magisterio cotidie funestentur? Dixi ergo, quid de Marculo audierim et unde hoc credibilius possit videri, quid autem verum sit Deus noverit. De aliis autem tribus, quorum mortes pariter obiecisti, quid vel quomodo factum sit, ab eis quos nosse existimo, fateor, non quaesivi.
50.55. Nullis tamen bonis in Catholica hoc placet, si usque ad mortem in quemquam licet haereticum saeviatur. Neque vero, si longe a morte cuiuslibet molestiis libido ulciscendi malum pro malo retribuat, approbamus, multo amplius detestantes, si ex occasione velut pro unitate conandi concupita quisque auferat aliena, non illa quae sub nomine Ecclesiae non debent ab haereticis possideri, sed quorumque privata. Haec omnia displicent bonis et ea prohibent et cohibent quantum possunt, quantum autem non possunt ferunt et sicut dixi pro pace lauda biliter tolerant, non ea laudabilia, sed damnabilia iudicantes, et nec propter zizania segetem Christi nec propter paleas aream Christi nec propter vasa inhonorata domum magnam Christi nec propter pisces malos retia Christi derelinquunt.
51.56. Reges cum in errore sunt, pro ipso errore leges contra veritatem ferunt; cum in veritate sunt, similiter contra errorem pro ipsa veritate decernunt: ita et legibus malis probantur boni et legibus bonis emendantur mali. Rex Nabuchodonosor perversus legem saevam dedit, ut simulacrum adoraretur, idem correctus severam, ne Deus verus blasphemaretur. In hoc enim reges, sicut eis divinitus praecipitur, Deo serviunt in quantum reges sunt, si in suo regno bona iubeant, mala prohibeant, non solum quae pertinent ad humanam societatem, verum etiam quae ad divinam religionem.
51.57. Frustra dicis: "Relinquar libero arbitrio". Cur enim non in homicidiis et in stupris et in quibusque aliis facinoribus et flagitiis libero te arbitrio dimittendum esse proclamas? Quae tamen omnia iustis legibus comprimi utilissimum ac saluberrimum est. Dedit quidem Deus homini liberam voluntatem, sed nec bonam infructuosam nec malam esse voluit impunitam. "Quisquis christianum - inquis - persequitur, Christi est inimicus". Verum dicis, sed si non hoc in illo persequitur quod Christo est inimicum. Neque enim dominus in servo, pater in filio, maritus in coniuge, cum sunt utrique christiani, non debent persequi vitia christianae contraria veritati. An vero, si non persequantur, non rei neglegentiae merito tenebuntur? Sed in omnibus tenendus est modus aptus humanitati, congruus caritati, ut nec totum quod potestatis est exeratur et in eo quod exeritur dilectio non amittatur, in eo autem quod non exeritur mansuetudo monstretur. Ubi vero nulla ex divinis humanisve legibus potestas conceditur, nihil improbe atque imprudenter audeatur.
52.58. Audi iam de Maximianensibus quod paulo ante distuleram, ut et tuos episcopos noveris tibi esse mentitos et non solum quod pertinet ad Baptismi quaestionem vel ad alienorum peccatorum in Ecclesia sine propria contaminatione tolerantiam, verum etiam quod ad persecutionis invidiam, in qua quidem vestri in nos omnia romana iura et praesidia superarunt, in hac una Maximianensium causa noveris terminari. Nam si concilii Bagaiensis episcoporum vestrorum trecentorum et decem memorabilem illam, de qua superius quod satis esse videbatur inserui, non te piguit legere sententiam, cum illa verba damnatos cum Maximiano duodecim, quorum praesentium manibus ordinatus est, apertissime ostendant dilationem autem redeundi ad communionem vestram illis esse concessam, qui, cum essent in communione Maximiani Primianum que damnassent, tamen, quando Maximianus ordinatus est, non interfuerunt - neque enim omnes interesse potuerunt aut ex more debuerunt -, plurimum miror, quomodo te falli nescio quo mentiente permiseris, cui verba ipsa, quae obscura non sunt nec acutum ingenium quo discutiantur, sed tantum animum quo advertantur exposcunt, ne ab eo fallereris, recitare potuisti. Sed quia fieri potest, ut non eam legeris et simplici affectu tamquam episcopo vel episcopis aliud tibi insinuantibus facile credideris, accipe eam et lege et quam tibi a me verum dicatur attende. Neque enim possunt eam tegendi mendacii sui causa ut libitum fuerit emendare, immo falsare, quam iudicio publico apud proconsulem allegaverunt, quam totiens gestis municipalibus inserendam pro suae causae necessitate curarunt, quando agebant adversus eos, ut de basilicis pellerentur.
53.59. Sic certe incipit ea sententia: "Cum omnipotentis Dei et Christi eius voluntate in ecclesia Bagaiensi concilium gereremus Gamalius Primianus Pontius Secundianus Ianuarianus Saturninus Felix Pegasius Rufinus Fortunius Crispinus Florentius Optatus Donatus Donatianus et ceteri numero trecenti decem, placuit Spiritui sancto qui in nobis est pacem firmare perpetuam et schismata resecare sacrilega". Deinde cum multa in eos horrenda vomuisset, paulo post ait: "Maximianum fidei aemulum, veritatis adulterum, Ecclesiae matris inimicum, Dathae, Corae et Abiron ministrum de pacis gremio sententiae fulmen excussit". Vides, ut arbitror, Maximianum sine ulla dubitatione damnatum. Deinde post pauca sed plane gravissima, quae in eum libuit declamare, adiungens ordinatores eius et cum eo sine dilatione damnans: "Nec solum hunc - inquit - sceleris sui mors iusta condemnat; trahit etiam ad consortium criminis plurimos catena sacrilegii". Deinde cum etiam in ipsorum exaggerandum scelus quae putavit declamanda fudisset, nominavit eos ita conclusitque damnatos: "Famosi ergo - inquit - criminis reos Victorianum Carcabianensem, Marcianum Sullectinum, Beianum Beianensem, Salvium Ausafensem, Theodorum Usulensem, Donatum Sabratensem, Miggenem Elefantariensem, Praetextatum Adsuritanum, Salvium Membresitanum, Valerium Melzitanum, Felicianum Mustitanum et Martialem Pertusensem, qui funesto opere perditionis vas sordidum collecta faeculentia glutinarunt, sed et clericos aliquando Ecclesiae Carthaginis, qui, dum facinori intersunt, illicito incestui lenocinium praebuerunt, Dei praesidentis arbitrio universalis concilii ore veridico damnatos esse cognoscite". Quid planius, quid manifestius, quid expressius dici potest?
54.60. Audi iam quibus dilatio temporis impertita sit, ut videas eos esse qui non interfuerunt, quando Maximiano, cum ordinaretur, manus impositae sunt: "Eos autem - inquit - quos sacrilegi sur culi non polluere plantaria, id est qui a Maximiani capite proprias manus verecundo pudore fidei retraxerunt, ad matrem Ecclesiam redire permisimus". Hos cernis quemadmodum non dicant esse damnatos, sed tunc eadem damnationis sententia retinendos, si transacto die constituto redire noluerint, quem diem ita constituunt: "Ac ne angustum - inquit - redeuntibus tempus spem salutis artatae diei pressura subducat, agnoscentibus quibus licet, manentibus praecedentibus statutis, universis usque in diem octavum calendarum ianuariarum proxime futurarum agnitionis pandimus ianuam, ut integri honoris ac fidei regressi habeant fundamenta. Quam si quisquam ingredi nequiverit pigra segnitia, sciat sibi ad omnes veniales aditus sua voluntate viam esse subductam. Manebit enim circa eos dicta sententia et post praestitutum diem redeuntibus fixa paenitentia".
55.61. Certe iam perspicis, vir disertissime, in illos te potius, a quibus audisti mendacium, omnia retorquere debere, quae in nos, tamquam mentiti de hac re fuerimus, dicenda arbitratus es. Certe perspicis illos duos, de quibus agimus, ex eorum esse numero, qui cum Maximiano duodecim sine dilatione damnati sunt, non ex eorum, quibus redeundi tempus indultum est. Certe liquet claret eminet, concerni obscurari obtegi nullo modo potest, quod tanta eloquentia is a quo sententia illa dicta est discrevit illustravit expressit. Cur verba adhuc dantur? Cur contra lucidissimam veritatem pro manifesto errore contenditur? Cur homines se ipsos decipiunt? Si laqueos diaboli, quos resolvere atque abrumpere deberent, constrictius implicant et obvolvunt, adhuc accipe, unde vehementius et utinam cum aliquo fructu correctionis erubescant.
56.62. In memorato concilio Bagaiensi dies et consul adscriptus est non solum qua decretum concilii conditum est, verum etiam ipsius dilationis. Ergo a die octavo calendarum maiarum post consulatum Theodosii Augusti ter et Abundantii, qui dies est concilii Bagaiensis, usque ad octavum calendas ianuarias, qui dies est dilationis, octo menses ferme numerantur. Invenitur autem postulatio apud herodem proconsulem vide quanto post dicta adversus Felicianum et Praetextatum de Mustitanis et adsuritanis locis excludendos, cuius pauca subiunxi: "Post consulatum dominorum nostrorum arcadii ter et honorii iterum augustorum sexto nonas martias, Carthagine in secretario praetorii titianus dixit: peregrinus presbyter et seniores Ecclesiae Mustitanae et adsuritanae regionis tale desiderium prosequuntur: cum Ecclesiae catholicae sanctitatem vir memoriae venerabilis ab errore perfidiae Donatus adsereret, in eius nomen et cultum mundi paene totius observantia nutrita coaluit. Sed cum eius re ligionis laudandum mirandumque propositum Maximiani cuiusdam venena polluerent, multorum coetus antistitum in unum Deo conspirante collectus hominem vel potius pestem, quae supernae displicuit maiestati, etiam purae mentis propria coercitione damnavit. Eos quoque, quos alienae praesumptionis error
57.63. Ex quolibet ergo numero fuerint - quamquam satis appareat ex quo fuerint -, qui intra constitutum dilationis diem communioni vestrae non se reddiderunt, quomodo toto illo tempore a vobis alienati baptizare potuerunt? Quomodo cum his, quos extra communionem vestram baptizaverunt, non expiatis alio Baptismate redierunt? In quo facto non vos reprehendimus, quod Baptismum Christi nequaquam sacrilegum etiam in schismate sacrilego cognovistis, quod hominum perversitate correcta illud, quod etiam in perversis rectum fuerat, approbastis, quod humana vitia cum divinis signaculis non confudistis, quod dona Ecclesiae, quae praeter Ecclesiam quoque haberi et dari ad habentium et accipientium supplicium potuerunt, nec in damnatis damnanda nec in receptis mutanda censuistis.
58.64. Nec illud reprehendimus, quod eosdem ipsos famosi criminis reos et post sententiam damnationis ipsorum et post dilationis diem aliis constitutum tamen propter populos infirmos, qui eis adhaeserunt, recordantes credo patris familias sollicitudinem, ne simul cum zizaniis eradicaretur et triticum, sine aliqua degradatione colligendos et ipsa abundantia caritatis expiandos esse credidistis. Nec illud reprehendimus, quod eos, cum adhuc famoso schismatis sacrilegio tenerentur, etiam per terrenas potestates persecuti estis. Fiebat enim hoc, quantum res ipsa consecuta indicavit, corrigendi studio, non nocendi, ut illis molestiis agitati suum scelus cogitare cogerentur et repressis animositatis furiis emendare. Sed quia ista non reprehendimus, ideo vestri schismatis crimen iure culpamus, merito detestamur, omni ratione convincimus, quo vos a nobis. Immo ab orbis terrarum catholica communione separatis, talia nobis obiciendo, qualia vos in causa Maximianensium fecisse negare, ut arbitror, non potestis. Si enim Baptismus Christi est et ideo nullo modo destruendus, qui datus est per Felicianum et Praetextatum, cum separati a vobis Maximiano coniungerentur, cum illo a vobis pro nefarii schismatis crimine condemnati, quomodo non est Baptismus Christi vel quomodo destruendus est, qui datur in Ecclesia, quae ramos suos, ut verbis Cypriani utar, per universam terram copia ubertatis extendit, qui datur postremo in illis ecclesiis, quas numquam in litteris apostolicis recitare cessastis, numquam ullo concilio sicut Felicianum Praetextatumque damnastis? Si damnatos in integrum restituere placuit pro resarcienda parte Donati, quid vos offendit toto orbe diffusa unitas Christi, quae vel damnare non potuit inauditos vel omnino nec damnavit nec absolvit incognitos vel innocentes credidit quos didicit absolutos? Si discissos a vobis Maximianenses per iussa iudicum persequendo sedibus expulistis, quid vos per imperatores, qui eosdem iudices mittunt, indigna pati querimini, qui vos ab eius Ecclesia, de quo scriptum est, quod adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi, et quod dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae, nefario schismate discidistis?
59.65. Ecce iam non dico: si persecutionem facere non licet, fecit Optatus, ne adhuc dicas non pertinere ad vestros quidquid Optatus eis ignorantibus fecit, cum ipsi dicere non permittant terras ab Africa remotissimas
60.66. Tu rursus artes dialecticas accusabis; me tamen verum dicere saltem tacitus approbabis et eliges tuam sententiam potius corrigere, qua nullam iustam persecutionem esse dixisti, quam Maximianensium persecutores dicere iniustos, quos vestros esse tandem gestis proconsularibus agnovisti. Non sane sine fructu schismaticorum vestrorum persecuti estis errorem; nam Felicianum et Praetextatum eodem conflictu et molestiis correxistis. Et Optatum quidem Gildonianum graviora exitia comminantem Mustitani et adsuritani, sicut ab eis quoque praesens audivi, timuisse dicuntur et suos episcopos coegisse, ut ad Primiani communionem reverterentur. Sed cum hoc Optatus nullis gestis publicis exegerit, ut quid agam talibus adversus vos, paratos negare quidquid negare potueritis? Acta extant proconsularia et municipalia, quibus recitatis ostendimus, quanta vi memorati a vestris ut locis cederent urgebantur. Non culpamus, non invidemus: non frustra laborastis, non in cassum terruistis, non inaniter agitastis. Displicuit eis afflictis animositas sua, fracti sunt, emendati sunt, correcti ac recepti sunt post suam damnationem, post aliorum dilationem, post vestram persecutionem. Recepti sunt autem sicut fuerant honorati, nulla paenitentiae gravioris humiliatione vel expiati vel degradati nec ipsi nec illi, cum quibus recepti sunt, quos se cum separaverant contra vos, baptizaverant extra vos, quos rebaptizaverant fortasse post vos.
61.67. Nihil habetis iam unde caliginosa mendacia hominibus ignaris de rebus longe praeteritis ingeratis. Quod vestri apud Constantinum tunc imperatorem accusaverunt Caecilianum, publica monumenta proclamant. Dictam esse causam et ad de bitum finem esse perductam usque ad purgationem Felicis Aptugnensis ordinatoris Caeciliani, quem in concilio Carthaginiensi malorum omnium fontem dixerunt et apud eumdem Constantinum, sicut scriptis suis ipse indicat, adsiduis interpellationibus accusarunt, proconsularia testantur archiva. Resistitis reclamatis repugnatis apertissimae veritati, dicitis etiam transmarinos iudices a Caeciliano esse corruptos, ipsum imperatorem nescio qua gratia depravatum; eo quippe est impudentior victus accusator quo fit etiam iudicis calumniator. Verumtamen inter omnia illa vestra mendacia, quibus transmarinis iudicibus calumniamini, saltem hoc optinemus, quod primi maiores vestri ad imperatorem causam istam detulerunt, primi apud imperatorem Caecilianum et eius ordinatorem accusaverunt, primi apud imperatorem Caecilianum et eius socios persecuti sunt. Unde nobis, sicut vobis videtur, gravissimam concitatis invidiam, quia victi patimini quod victores utique faceretis, velut si Danihelem criminari vellent, qui illo innocente liberato ipsi ab eis leonibus consumpti sunt, a quibus eum per calumniam consumi voluerunt. Obtinemus etiam, quodlibet de iudicibus, praesens iudicio transmarino absolutus est Caecilianus, quodlibet de ipso, apud quem maiores vestri Caecilianum accusaverunt, cuius postremo iudicium episcopali praelatum iudicio delegerunt, Constantino imperatore tamquam corrupto gratia sive sentiatis sive fingatis, omnes tamen, qui tunc erant vel in propinquis vel in remotis terris tam longe lateque diffusi catholici christiani, ad quos fama de Caeciliano et collegis eius potuit pervenire, non debuisse accusatoribus victis, sed ecclesiasticis iudicibus credere. Ubi enim iudices omnes esse non possumus, melius his qui esse potuerint credimus quam credendo litigatoribus victis, quorum esse iudices non potuimus, de ipsis iudicare iudicibus audeamus.
62.68. Proinde quoniam illi, quibus accusantibus praesens absolutus est Caecilianus, non solum eos a quibus absolutus est, verum etiam omnes christianos catholicos in quibuslibet gentibus constitutos, qui vel illam dissensionem Afrorum penitus nescierunt vel in ea iudicibus, sicut eis visum est, suo periculo pronuntiantibus quam victis accusatoribus credere maluerunt, Caeciliani criminibus vel fictis vel certe non probatis perfundere audacissima improbitate conati sunt et omnes negare esse christianos, missa est vobis tandem aliquando Maximianensium causa, in qua ipsi damnarent, ipsi damnatos persequerentur, ipsi persecutos in eodem honore reciperent, ipsi Baptismum damnatorum acceptarent, ut, qui innocentes ausi sunt accusare, nocentes cogerentur absolvere, non quos innocentes esse crediderant, sed quos, ut dicunt, "Dei praesidentis arbitrio veridico plenarii concilii sui ore damnaverant". Quis cuiquam dixit aliquando: quoniam iudici absolventi potius quam mihi accusanti credidisti, reus es cum ipsis quos accusavi? Et hoc tamen orbi christiano dicitur, quod si uni homini diceretur, non dico iniquissimum, sed insanissimum videretur. O rem mirabiliter indignam. Accusarunt Afri Afros crimine traditionis, accusatos transmarini iudices absolverunt, et traditores facti sunt populi gentium, quia iudicibus absolventibus potius quam accusatoribus criminantibus crediderunt.
63.69. Merito tibi est, pars Donati, Maximianensium causa propinata: bibe calicem de manu Domini corripientis et admonentis. Si intellegis et adquiescis, misericordia est ista emendantis, ne incidas in iudicium punientis. Tibi dicitur: superba et dura cervice, reconciliare christianis usque quaque populis a te inique accusatis, saltem iam tuis reconciliata damnatis. Quid rescindis Baptisma Christi in illis vel ex illis ecclesiis quas apostoli fundaverunt? Iam Baptisma recepisti, quod tui damnati, antequam tibi reconciliarentur, dederunt. Quid de persecutione quam pateris gloriaris? Si iustitiae signum est, iustior est pars Maximiani; nam et a te passa est et patitur tecum. Audite psalmum divinum: Nolite esse sicut equus et mulus non habentes intellectum. Persecutores enim vestros nos dicitis, cum vos salvos fieri cupientes vestra quae sanari volumus vulnera medicinaliter persequamur, unde a clericis et Circumcellionibus tamquam dentibus et calcibus vestris graviter, dum vos curamus, affligimur. Nolite esse ingrati tali medicinae quam estis imitati; et vos Felicianum et Praetextatum persecutionibus correxistis. Atque utinam totum corrigeretis et sicut illi ad vos, ita illi et vos ad matrem catholicam rediretis.
63.70. Contra quam, frater Cresconi, tanta es elatus audacia, ut a me commemorata etiam illa divina testimonia refellere conareris et obstrepere Dei vocibus. Hoc enim posui in illa epistula contra quam loqueris, quod in sancto libro est de semine Abrahae, ad illum patrem nostrum Deo dicente: In semine tuo benedicentur omnes gentes. Quod testamentum appellat Apostolus dicens: Fratres, secundum hominem dico. Tamen hominis confirmatum testamentum nemo irritum facit aut superordinat. Abrahae dictae sunt promissiones et semini eius. Non dicit et seminibus tamquam in multis. Sed tamquam in uno et semini tuo, quod est Christus. Huius seminis fecunditas tam copiosa promissa est, ut diceretur ei: Sic erit semen tuum sicut stellae caeli et sicut arena maris quae non potest dinumerari. Huic tu multiplicationi atque ubertati Ecclesiae, quae toto orbe dilatatur, quae prophetata sic creditur, sic omnium etiam infidelium oculis exhibetur, ut claudat etiam ora paganorum, qui adversus eam paucissimi remanserunt. Partem Donati audes praeponere, dicens quod et praeter Africam nescio quos habeatis, quibus tamen non apparentibus ex Africa vos solere mittere episcopos non negatis unum aut duos aut ut multum tres, et argumentaris inaniter contra evidentissimam veritatem, quod ideo nobis non totus orbis communicet, quia vel adhuc multa sunt gentium barbararum, quae in Christum nondum crediderunt, vel sub nomine Christi haereses multae a communione nostrae societatis alienae.
64.71. Nec attendis nec saltem ab scientibus quaeris, quam multa ipsarum barbararum gentium quas commemorasti Christi iam nomini mancipata sint et quemadmodum in ceteras evangelium crescendo fructificare non cesset, donec in omnibus cum fuerit praedicatum veniat finis. Sic enim ipse Dominus ait: Et praedicabitur hoc evangelium in universo orbe in testimonium omnibus gentibus, et tunc veniet finis. Nisi forte etiam in tantum
64.72. Agnoscis Christum in eo quod scriptum est: Exaltare super caelos, Deus, et non agnoscis Ecclesiam in eo quod sequitur: Et super omnem terram gloria tua. Agnoscis Christum in eo quod scriptum est: Foderunt manus meas et pedes, dinumeraverunt omnia ossa mea. Ipsi vero consideraverunt et conspexerunt me, diviserunt sibi vestimenta mea et super vestem meam miserunt sortem, et non agnoscis Ecclesiam in eo quod paulo post sequitur: Commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium, quoniam Domini est regnum et ipse dominabitur gentium. Agnoscis Christum in eo quod scriptum est: Deus, iudicium tuum regi da et iustitiam tuam filio regis, et non agnoscis Ecclesiam in eo quod psalmus ipse testatur: dominabitur a mari usque ad mare et a flumine usque ad terminos orbis terrae. Coram illo decident aethiopes et inimici eius terram lingent. Reges tharsis et insulae munera offerent, reges arabum et saba dona adducent. Et adorabunt eum omnes reges terrae, omnes gentes servient illi. Agnoscis Christum ubi dicitur ad Iudaeos: non est mihi voluntas in vobis, dicit Dominus omnipotens, nec accipiam sacrificia de mani bus vestris - quia utique Christi adventus abstulit illa omnia sacrificia Iudaeorum -, et non agnoscis Ecclesiam in eo quod sequitur: quoniam ab ortu solis usque ad occasum glorificatum est nomen meum in gentibus, et in omni loco incensum admovebitur nomini meo et hostia pura. Magnum enim nomen meum in gentibus, dicit Dominus omnipotens. Agnoscis Christum in eo quod dicit propheta: sicut ovis ad immolandum ductus est et cetera quae ibi de illo tamquam in evangelio leguntur, et non agnoscis Ecclesiam in eo quod paulo post dicit: laetare, sterilis, quae non paris, erumpe et clama quae non parturis, quoniam multi filii desertae magis quam eius quae habet virum. Dixit enim dominus: dilata locum tabernaculi tui et aulas tuas confige - non est quod parcas -, porrige longius funiculos, palos validos confirma, etiam atque etiam in dextram atque sinistram extende. Semen enim tuum hereditabit gentes et civitates quae desertae erant inhabitabis. Non est quod metuas - praevalebis enim - nec erubescas quod detestabilis fueris. Confusionem enim in perpetuum oblivisceris, ignominiae viduitatis tuae non eris memor. Quoniam ego sum Dominus qui facio te, Dominus nomen ei, et qui eruit te ipse Deus Israhel universae terrae vocabitur.
Chapter 4 of 8