Liber III, Capita 65–82
65.73. In his certe Litteris sanctis Ecclesiam didicit Cyprianus, ut diceret: "Sic Ecclesia Domini luce perfusa per orbem totum radios suos porrexit, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit". Huic tu, Cresconi, tantae manifestationi divinorum eloquiorum calumniaris intuendo residua gentium, quae nondum occupavit Ecclesia; quanta occupaverit, unde ad residua tenenda cotidie diffunditur, non attendis. Quomodo enim prophetiarum istarum futuram perfectionem non neges, qui tantum provectum, cui debetur ipsa perfectio, negare non dubitas non dico adversus voces divinas, sed iam et adversus tuas? Nam et de te vi magna ipsius veritatis expressum est, ut diceres nesciens vel non attendens quid dixeris, quod "in christianum nomen totus cotidie vertitur mundus". Cur ergo huic Ecclesiae, quae toto mundo crescendo dilatatur, non communicat pars Donati? Videlicet ne a peccatoribus polluatur. Et ubi est, quod non istam vestram, quae in Africa remanens orbi terrarum calumniatur aut ex Africa in paucis latentibus peregrinatur, sed illam quae ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, noluit deseri Cyprianus, etiamsi in eius communione non tantum sint verum appareant peccatores, dicens: "Nam etsi videntur in Ecclesia esse zizania, non tamen impediri debet vel fides vel caritas nostra, ut quoniam zizania esse in Ecclesia cernimus ipsi de Ecclesia recedamus"?
66.74. Hic et tu responde, si tibi placet veri aliquid respondere. Et quomodo implebitur quod scriptum est: Filius malus ipse se iustum dicit, exitum autem suum non abluit? Coarguat filium malum, Maximianenses damnet et persequatur, damnatis et persecutis reconcilietur: vel sic convincatur, vel sic confundatur, vel sic corrigatur. "Quomodo - inquis - totus orbis communione vestra plenus est, ubi tam multae sunt haereses, quarum vobis nulla communicat?". Immo non tantum haereticis, verum etiam ceteris hominibus malis plenus est orbis et sanctis ac fidelibus Dei servis plenus est orbis, quia et mare plenum est amaris fluctibus, plenum est et dulcibus piscibus.
66.75. "In paucis - inquis - frequenter est veritas, errare multorum est", et ne verbis tuis tantae illius sterilis fecunditati contradicere videreris, cui dictum est: Multi filii desertae magis quam eius quae habet virum, adhibuisti ex evangelio testimonium: quoniam pauci sunt qui salvantur. Solve ergo quaestionem, quomodo ipse Dominus dicat: quam arta et angusta est via quae ducit ad vitam, et pauci sunt qui inveniunt eam, et idem ipse alibi dicat: multi ab oriente et occidente venient et recumbent cum abraham et isaac et iacob in regno caelorum, quomodo etiam in Apocalypsi demonstratur eorum multitudo, quam numerare nemo potest, ex omni gente et tribu et lingua, habentium stolas albas palmasque ferentium, qui pressuras propter fidem Christi sustinuerant, quomodo idem sint pauci qui multi. Neque enim alterum horum est verum, alterum falsum, cum sit utrumque divina veritate prolatum, nisi quia idem ipsi boni verique christiani, qui per se ipsos multi sunt, in comparatione malorum falsorumque itidem pauci sunt. Sic multa grana, quibus horrea magna complentur, pauca dicimus in comparatione palearum, sic etiam - ut de ipso Dei testamento dicam, quod factum est ad abraham de semine eius, quod est Christus - multas stellas, quas numerare non possumus, e quibus tam grande caelum undique circumfulget, paucas dicimus in comparatione harenae maris. Forte stellae significaverint spiritales christianos, maris autem harena carnales, per quos et ex quibus etiam haereses et schismata fiunt. Utroque tamen genere plenus est mundus, quia idem Dominus dicit: ager est hic mundus et tu ipse tibi veritate extorquente dixisti: "In nomen Christi totus cotidie vertitur mundus". Per totum igitur agrum, hoc est per totum mundum frumenta, per totum zizania, quia de utroque dixit qui falli non potest: sinite utraque crescere usque ad messem.
67.76. Cohibeant itaque se frumentorum per totum mundum tanta ubertate crescentium impii desertores et non audeant de quorundam zizaniorum separatorum paucitate gloriari. Quodsi gloriantur, etiam in hoc ipso procedunt adversus eos idem illi Maximianenses in iudicio divino ad eos in omnibus confundendos et si sapiant corrigendos appositi, quos multo pauciores praefidentia multitudinis suae persecuti sunt et persequendo ad suam communionem aliquos eorum denuo converterunt ac sic ceteros iustissimos quo paucissimos reliquerunt.
67.77. "Non - inquis - communicat oriens Africae nec Africa orienti". Non sane, sed in paleis haereticis ab area dominica separatis; in frumentis autem catholicis et interioribus paleis omnino communicat oriens Africae et Africa orienti. Alii quippe hic, alii vero alibi atque alibi haeretici cum diffusa ubique catholica unitate confligunt. Ubique est enim illa, de qua exierunt qui esse ubique minime potuerunt, dicentes secundum id quod de illis praedictum est: ecce hic est Christus. Ecce illic, alii hoc loco, alio alii suarum praesumptionum vel potius amputationum proprias particulas ostendentes atque impia superbia radicem unde fracti sunt abnegantes. Huic ergo Ecclesiae, quae copiosis successibus, cum dilatatur toto orbe terrarum, ex omni gente, tribu et lingua parit multitudinem candidatorum et palmatorum, sicut in apocalypsi scriptum est, quam numerare nemo potest, huic, inquam, Ecclesiae, cui partem Donati non communicare manifestum est, maiores vestri probare debuerunt quaecumque vera documenta de traditoribus habuerunt. Quod si fecissent, ipsi in illa essent, extra illam vero illi quos accusassent. Nunc autem cum accusatos in illa permansisse videamus, quid boni de accusatoribus sentire debemus, quos extra illam videmus? Ac per hoc in illa mea quadripertita distributione, ubi dixi, cum de traditoribus proferuntur ex utraque parte documenta, aut utraque vera esse aut utraque falsa aut nostra vera et vestra falsa aut nostra falsa et vestra vera, cum videres in superioribus tribus vos facillime superari, frustra tibi hoc extremum quasi qua evaderes elegisti. Quamvis enim quam impudenter dicatur advertas, tamen ea ipsa vera vestra si qua essent humana documenta, illi Ecclesiae probari debuerunt, quam probant documenta divina.
68.78. Dic mihi, obsecro te - sed noli offundere nebulas imperitis, ut, quoniam traditores accusatos non vales convincere, identidem velis artes dialecticas accusare -, dic ergo, rogo te, causa ista vestra cum veris documentis vestris perducta est ad iudicium transmarinarum ecclesiarum labore apostolico fundatarum an non est perducta? Si perducta est, vicistis in eo iudicio an victi estis? Si vicisse vos dicitis, cur eis ecclesiis, in quarum iudicio vicistis, non communicastis? Si autem, quod satis ipsa indicat ab eis alienata vestra communio, victi estis, quid nobiscum vel mala vel bona causa perdita litigatis, id habentes maximum crimen, quod crimine traditorum, quos in iudicio transmarinarum ecclesiarum etiam vera documenta proferentes convincere minime potuistis, orbem christianum perfunditis, quia in ea causa, in qua interesse non potuit, elegit iudicibus credere, non accusatoribus victis? Non itaque ideo rei estis, quia bonam causam, ut secundum vos loquar, in transmarino iudicio perdidistis, sed quia crimen reorum atque - ut nimium vobis cedatur - et iudicum tot innocentibus populis christianis per tot gentes longe lateque diffusis obicere minime dubitatis; quorum communioni tamquam frumentis dominicis cohaerendo et illos viros, sicut dicitis, traditores et illos malos, sicut arbitramini, iudices secundum evangelicas litteras etiam monente Cypriano usque ad tempus ventilationis tamquam paleam tolerare debuistis, ne aream deserendo periretis. Si autem causa illa vestra cum veris, quod tibi elegisti, documentis suis ad iudicium transmarinarum ecclesiarum non est perducta, quomodo ab eis potuerunt tot episcopi in suis plebibus constituti causa incognita et ad se omnino non delata iure damnari? Aut quomodo debuerunt Afri christiani, non dico illi, qui eos putaverant innocentes, verum etiam illi, si qui eos noverant traditores, propter zizania, quae in Ecclesia esse cernebant, a frumentorum tam longe lateque crescentium et hos ignorantium tam manifesta innocentia
69.79. Quid tibi ergo ad causam prodest hoc ex illis quattuor propositis elegisse, ut vestra documenta sint vera, contra vestros autem quae proferimus falsa esse deputentur? Ecce et hic vinceris, quoniam veris quae putas documentis tuis non potuerunt ubi debuerunt convinci traditores, sive a vestris eadem documenta occultata sint sive ipsi traditores qualibet astutia se iudicibus occultaverint sive ab ipsis pravis iudicibus occultati sint. Semen abrahae respice, quod in testamento Dei per omnes gentes crescit sicut stellae caeli et sicut arena maris, et utrum propter occultata quibuslibet causis nescio qua Africana zizania tam copiosa messis per agrum mundum perire potuerit aude dicere, aude credere, aude, si ullus in te Dei timor est, cogitare.
69.80. Exaggeras persecutiones quas vos pati dicitis, quibus in tam sacrilega et manifesta obstinatione adversus pacem sanctae Ecclesiae rebellantibus mirabili mansuetudine parcitur, et dicis in primis partibus epistulae tuae, quod "imperatori constantino Caeciliani crimen cum fieret manifestum, ipse quoque eum ut brixae in exilio degeret sua sententia condemnavit". In quo te quis dubitet vel falli vel fallere, quando et felicem aptugnensem commemorasti in iudicio proconsulis ab ingentio nescio quo de traditione convictum?
70.80. Ecce ego insero sententiam Aeliani proconsulis, qua purgatus atque absolutus est Felix. Si tota gesta vis legere, ex archivo proconsulis accipe. "Aelianus pro consule dixit: ex professione Caeciliani, qui acta falsa esse dicit atque epistulae plu rima addita, manifestum est qua voluntate haec gesserit ingentius, et ideo recipietur in carcerem; est enim artiori interrogationi necessarius. Felicem autem religiosum episcopum liberum esse ab exustione instrumentorum deificorum manifestum est, cum nemo in eum aliquid probare potuerit, quod religiosas Scripturas tradiderit vel exusserit. Omnium enim interrogatio supra scriptorum manifesta est nullas Scripturas deificas vel inventas vel corruptas vel incensas fuisse. Hoc actis continetur, quod Felix episcopus religiosus illis temporibus nec praesens fuerit neque conscientiam commodaverit neque tale aliquid fieri iusserit".
70.81. Insero etiam rescriptum imperatoris Constantini ad Probianum id ipsum attestantis et quam molesti apud eum maiores vestri accusatores innocentium fuerint ostendentis. "Imperatores caesares flavii constantinus et maximinus et valerius licinianus licinius ad probianum procon sulem Africae. Aelianus prodecessor tuus merito, cum de perfectissimis verus vicarius praefectorum tunc per Africam nostram incommoda valetudine teneretur, eiusdem partibus functus inter cetera etiam id negotium vel invidiam, quae Caeciliano episcopo et Ecclesiae catholicae videtur esse commota, ad examen suum atque iussionem credidit esse revocandam. Etenim cum iam superium centurionem et Caecilianum magistratum aptugnitanorum et saturninum ex curatore et calibium iuniorem eiusdem civitatis curatorem atque solum servum publicum supra scriptae civitatis praesentes esse fecisset, audientiam praebuit competentem, adeo ut, cum Caeciliano fuisset obiectum, quod a Felice eidem episcopatus videretur esse delatus, cui divinarum Scripturarum proditio atque exustio videretur obiecta, innocentem de eo felicem fuisse constiterit. Denique cum maximus ingentium decurionem ziquensium civitatis epistulam Caeciliani ex duumuiris falsasse contenderet, et eumdem ipsum ingentium suspensum actis quae suberant pervidimus et ideo minime tortum, quod se decurionem ziquensium civitatis esse adseveraverit. Unde volumus eumdem ipsum Ingentium sub idonea prosecutione ad comitatum meum constantini augusti mittas, ut illis, qui in praesentiarum agunt atque diurnis diebus interpellare non desinunt, audientibus et coram adsistentibus apparere et intimari possit frustra eos Caeciliano episcopo invidiam comparare atque adversus eum violenter insurgere voluisse. Ita enim fiet, ut omissis, sicuti oportet, eiusmodi contentionibus populus sine dissensione aliqua religioni propriae cum debita veneratione deserviat".
71.82. Insero adhuc et verba Constantini ex litteris eius ad Eumalium vicarium, ubi se inter partes cognovisse et innocentem Caecilianum comperisse testatur. Cum enim narrasset in his, quae supra locutus est, quemadmodum ad iudicium eius post episcopalia iudicia partes perductae fuerint: "In quo pervidi - inquit - Caecilianum virum omni innocentia praeditum ac debita religionis suae officia servantem eique ita ut oportuit servientem, nec ullum in eo crimen repperiri potuisse evidenter apparuit, sicut absenti fuerat adversariorum suorum simulatione compositum".
71.83. Tu quare non inseruisti sententiam Constantini, qua eum dicis esse damnatum et brixae in exilio constitutum, vir disertissime? Quanto congruentius hanc inseruisses quam nescio quid de serdicensi concilio, quod nec ad vos nec ad causam, quae inter nos est et vos, omnino pertinere monstratur. Cur enim fuerit Brixae Caecilianus, quod vos calumniosissime appellatis exilium, cum suam praesentiam maluit Ecclesiae deesse quam pacem, quid a me opus est dici? Tu interim damnantis imperatoris sententiam nullam recitas et damnatum ab imperatore Caecilianum tamen temere non dico audiendum vel dicendum, sed etiam scribendum putas. Verumtamen secundum verba tua ecce video in exilio Caecilianum imperatore damnante: saltem responde quo accusante et modo me interroga, quod in epistula tua post multa
72.84. Porro si - quod tibi pro magno elegisti, ut de criminibus traditionum quae vos profertis documenta vera sint, quae autem nos proferimus falsa sint: etiam in eo vos Dei veritas superat, quae sicut praedixit ita reddit Ecclesiam in universo mundo fructificantem atque crescentem, quia nihil ei praeiudicant alienorum criminum licet vera documenta, quae propinquioribus episcopis transmarinis, per quos in longinquiores partes sive transit talium rerum fama sive non transit, aut non sunt demonstrata sicut debuerunt aut non sunt credita quibus demonstrari potuerunt aut credita et occultata nequaquam ad alios pervenerunt, nec quisquam vel unus homo, quanto minus tantus christianorum numerus in tot gentibus constitutus reus potest esse participati sceleris alieni, si vel nulla eius vera documenta cognoverit vel eum simulata innocentia falsis documentis quisque fefellerit -: si ergo, ut dicere coeperam, in hoc, quod tibi pro magno elegisti, ut quae vos de traditoribus testimonia profertis vera sint, quae autem proferuntur contra vos falsa sint, nihil valetis adversus Ecclesiam catholicam toto terrarum orbe diffusam et adversus providentiam Dei, qua "in christianum nomen", ut tuis verbis utar, "totus cotidie vertitur mundus", quanto magis deficitis in accusationibus vestris, cum "hanc ipsam traditionem", cuius nomen velut horrentes, qui hoc schisma fecerunt, a Christi corpore separatos se ipsos diabolo tradiderunt, multo "probabilius", sicut in illis litteris dixi et nunc dico, "nos vobis obicimus", qui vos nomina et crimina traditorum dicere tantummodo audimus, nos autem et gesta ecclesiastica, quibus de se ipsi confessi sunt, et gesta municipalia, quibus hoc fecisse leguntur, ostendimus.
73.85. Tu vero callidus examinator appensorque verborum doces nos, quid valeat comparativus gradus, et tamquam victor exultas, quod non possem dicere: "Traditionem probabilius nos vobis obicimus", nisi vos nobis eam probabiliter obicere confiterer. "Si enim vos - inquis - probabilius, nos ergo probabiliter", et hoc docens: "quia sic est probabiliter et probabilius, ut si dicas vere et verius, et quia gradus iste quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat", adiungis alia verba, quibus hoc evidentius intellegamus, ac dicis: "Sic est bene et melius, male et peius, horribiliter et horribilius", sic esse ostendens "probabiliter et probabilius". Unde colligi putas, quia, si ego probabilius quod falsum est obicio, superest ut vos probabiliter quod verum est obiecisse confirmes. Hic ego numquid dico, quod in quaestione vel in disputatione ecclesiastica nos artificialia grammatica docere conaris, quid valeat comparativus gradus, "quia id quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat"? Video enim, quam hoc inepte tibi obiciam quod tu videre noluisti. Quando mihi anticategorian velut ex arte rhetorica obiciendam putasti, quod genus quaestionis, ubi dicitur: non ego feci, sed tu fecisti, etiam in auctoritate prophetica demonstravi.
74.86. Considera tamen diligentius, ne forte invenias in latinae locutionis auctoribus, quibus grammaticorum artificialia serviunt, non semper istum gradum quod ante positum est augere, sed aliquando contrario superferri. Cuius locutionis exemplum interim mihi ex Apostoli epistula occurrit quam scripsit ad hebraeos. Cum enim loqueretur de benedictione terrae, quae accepta pluvia fructum reddit, deinde subiecit: proferens autem spinas et tribulos reproba et maledictioni proxima est, cuius finis in ustionem. Quod ne illis quibus loquebatur optasse videretur, confisi sumus autem - inquit - de vobis, fratres carissimi, meliora et haerentia saluti. Attendis certe quomodo hic dixerit meliora, non quia bona erant, quae supra dixerat proferre spinas et tribulos et ustionem mereri, sed magis quia mala erant, ut illis devitatis meliora eligerent et optarent, hoc est bona tantis malis contraria. Sed forte Apostolum sic audiendum esse arbitraris quemadmodum de se ipse dicit, tamquam hominem etsi imperitum sermone, sed non scientia, et ideo non verborum in eo, sed rerum atque sententiarum auctoritatem putas esse sectandam, bona poni debuisse contendens ubi posuit ipse meliora. Quid, si et ego iam his litteris adsuefactus et illas quas puer didici oblitus sic dixi: "Obicitis traditionem. Hanc ipsam multo probabilius nos vobis obicimus", tamquam dicerem probabiliter, comparativum pro positivo ponens, non quia vos probabiliter, sed magis quia improbabiliter, sicut ille meliora, non quia illa erant bona, sed magis quia mala? Tu quare tam temere concludis ex hoc me confirmasse vos probabiliter, quia dixi nos probabilius?
75.87. Quamquam nec secundum grammaticos in verbo me errasse reprehenderes, si saltem verborum ipsorum auctores vel attente legere vel memoriter recolere voluisses. Pueriles enim habent litterae, sed non a puero imperito dictum: dii meliora piis erroremque hostibus illum! Discissos nudis laniabant dentibus artus. quomodo ergo meliora piis, quasi bona essent istis ac non potius magna mala, qui discissos nudis laniabant dentibus artus? Iam vides certe, quia, sicut iste piis potuit optare meliora, quamvis illa, in quorum comparatione optabat, non essent bona, sic et ego potui dicere: "Traditionem proba bilius
76.87. Unde etiamsi vestros probabiliter nostris traditionem obiecisse concederem, non ideo verum obiecisse contenderem et recte nos dicerem probabilius hanc obicere, quandoquidem a vobis nominari tantum traditores solemus audire, nullis autem gestis vel ecclesiasticis vel publicis recitari demonstrarique confessos, a nobis autem proferri et gesta publica, ubi vestri tradiderunt, et ecclesiastica, ubi confessi Deo iudici derelicti sunt.
77.88. Sed non omitto tam manife stum adiutorium tuum, quo nobis etiam nesciens plurimum faves docendo regulas comparativi gradus, "quia id quod ante positum est auget, non quod ante dictum est improbat". Secundum hanc enim regulam tuam, secundum quaedam verba tua in epistula tua sine ulla difficultate obtinuimus causam nostram. Tu enim dixisti in primis partibus litterarum tuarum, velut nostram pertinaciam criminando, "tot documenta legalia quod melius et verius est nobis persuadere non posse". Ubi ego concludo secundum artificialia tua iam nos verum et bonum tenere, si, quod verius et melius est, nobis persuaderi non potest. Cum ergo nos non rescindamus, ut secundum te loquar, verius et melius Baptisma vestrum, quare vos rescinditis verum et bonum nostrum? Item cum dixisses: "Hoc et nos volumus, ut Christus sit origo et radix caputque christiani", continuo subiecisti: "sed quaerimus per quem hoc melius fiat". Quod dicendo utique concessisti et per malum ministrum bene fieri, sed melius per bonum. Cum itaque nos non rescindimus Baptismum, quem per vestrum tamquam per bonum ministrum dari dicitis, quare vos rescinditis Baptismum, quem per nostrum tamquam per malum ministrum datum esse contenditis? Tu enim dixisti: "Quaerimus per quem melius fiat", et tua regula est: "Quia gradus iste quod ante positum est auget". Unde si per vestrum sicut putas melius fit, ergo et per nostrum bene fit, ac per hoc, quando per nos baptizatum rebaptizatis, id quod ex ista tua regula bene factum esse conceditis sacrilega praesumptione rescinditis.
78.89. Vereor ne nimis urgeam verecundiam tuam, si ostendam, quam leviter et scurriliter quaedam etiam verba mea quae translate posui, frontem pro pudore, os pro sermone, tridens telum pro tripertita oratione, tricipitem bestiam pro errore tribus calumniis adversus tot populorum innocentiam saeviente, quasi urbanus et dicax exagitanda putaveris. Serva potius puerilia pueris. Neque enim me movet, quod neptunium telum propter tridentem dicis episcopum non decere, cum sit et piscatorium ac per hoc apostolicum, quod suos apostolos Dominus piscatores hominum fecit. Nam et Deum nostrum Scriptura dicit et alas habere et sagittas, nec tamen cupidinem colimus.
78.90. Quin etiam me promissam in exordio lenitatem non servasse reprehendis, eo quod Manicheorum facta mentione permotus dixerim: "Sicut non potest, quod Dominus ait, satanas satanan excludere, ita non potest errorem manicheorum Donatistarum error evertere", quasi Petilianum satanae comparaverim ac non errorem, cuius eum cupio laqueis expediri. Bene quod Apostolus nos adversus tales calumnias communivit eo ipso loco, ubi nos mites, patientes et modestos esse admonet, quando aliquem dissentientem corripimus. Cum enim dixisset: servum autem Domini litigare non oportet, sed esse mitem ad omnes, docibilem, patientem, in modestia corripientem diversa sentientes, continuo subiunxit: ne forte det illis Deus paenitentiam ad cognoscendam veritatem et resipiscant de diaboli laqueis, captivati ab ipso secundum ipsius voluntatem. Ecce apostolica mansuetudo. Cum quibus placide, patienter modesteque agi praecepit, eos ipsos dicit a diabolo captivatos, nec tamen lenitatem quam commendabat amisit, quia eam quam docebat tacere noluit veritatem.
79.91. Sed ipse videris cuius partes agas, qui mea verba velut conviciosa et saeva criminando eos, quos ad disputandum convenire non vis, ad litigandum niteris excitare; nolo enim dicere, quia et te litigare delectat. Parcius quippe ac verecundius, sed quasi ex obliquo mihi obicis quae ad me omnino non pertinent. Quid enim iudicem de Manicheorum pestilentiosissima et christianis omnibus anathemanda vanitate, si tantum dicere solerem ac non etiam conscriptis libris multis multiplicibusque testarer, ne sic quidem esset adversus me ullus calumniae vestrae locus. Neque enim me Catholica falso a vobis argui miraretur, a quibus totus christianus orbis cum tot ecclesiis, etiam illis primis apostolico labore propagatis, falsis criminibus accusatur. Cum vero contra Manicheos, qui me adulescentulum aliquando deceperant, mea tanta scripta qui voluerit legere possit, non usque adeo desipit, ut de me credat potius verbis vestris quam oculis ac sensibus suis.
80.92. Sed "epistulam - inquis - principis vestri, qua nescio quid de te scripsit, cum te ordinari nollet, tenent non pauci nostrorum". Illam vero minime curarem, nec si eius a quo scripta dicitur non perspicua pro nobis sententia legeretur illam calumniam falsitatemque condemnans; quanto minus eam curat catholica Ecclesia, cuius causam contra vos agimus, cui tot divinis testimoniis praefidenti nulla humana de quoquam homine testimonia seu vera seu falsa, qua gaudet auferunt veritatem! Desine talibus: unus homo sum. Ecclesiae inter nos agitur causa, non mea, Ecclesiae, inquam, quae in nullo homine spem ponere a suo didicit redemptore. Quamquam nec de me ipso vobis, etiamsi meam conversationem nossetis, recte crederetur inimicis mihi. Ad existimationem hominum magna testium qui me noverunt suppetit copia, ad Dei vero conspectum sola conscientia, quam contra vestras criminationes cum intrepidam geram, non me tamen sub oculis omnipotentis iustificare audeo magisque ab illo afluentem misericordiae largitatem quam iudicii sum mum examen expecto, cogitans quod scriptum est: cum rex iustus sederit in throno, quis gloriabitur castum se habere cor aut quis gloriabitur mundum se esse a peccato?
81.93. Sed quid ad rem, cuius inter nos vertitur quaestio, qualis ipse sim, cum in area dominica sim stipula si malus, granum si bonus? Vos tamen si grana essetis, paleam commixtam, sicut admonet etiam ipse Cyprianus, ante tempus ventilationis non refugeretis. Proinde nos, si quem repperimus in vobis notum hominem malum, recte vobis obicimus; ibi enim tota defensio vestra consistit, quia propterea vos separastis, ne alienorum peccatorum contagione periretis. Unde novum genus areae vos fecisse gloriamini, aut quae solum triticum habeat aut in qua solum triticum appareat, cui non sit necessarius ventilator, sed perscrutator. Nam et Parmenianus vester praeclaram vestram munditiam velut immunditiae nostrae a contrario comparans ausus est interponere sententiam prophetae Ieremiae, ubi ait: quid paleae cum tritico? Quod ille dixit, ut ipsa indicat lectio, adversus eos, qui divinis oraculis sua somnia coaequabant. Adrogantia tamen vestra et horrenda superbia Parmeniani litteris declaratur, ubi vos contra Scripturas divinas et contra monita Cypriani ante ultimam ventilationem, quam mundus expectat, tamquam purgatum a palea triticum praedicavit.
82.94. Quid igitur dignius adversus hanc fallacissimam elationem quam causa Maximianensium vobis potuit procurari? Quaecumque in nos dicere tamquam in traditores soletis, in Maximianenses, quos recepistis damnatos, quando damnati sunt graviora dixistis. De imperatoribus nobis tamquam persecutoribus facitis invidiam: vos apud iudices, quos ipsi imperatores miserunt, Maximianensibus persecutionem fecistis. Baptismum Ecclesiae dari extra Ecclesiam non posse contenditis: vos ba ptismum, quem in crimine schismatis Maximianenses dederunt, in receptis eis quibus dederunt non rescidistis. Si haec pro pace unitatis fieri debuerunt, unde nos accusetis non invenitis; si autem non debuerunt, nos non accusetis, nisi vos ipsos damnaveritis. Nolo te per multa distendas; nam et ego possem breviter ea quae contra te dicta sunt in memoriam revocare. Sed hinc solum cogita, Maximianensium causam tibi ante oculos pone. Si de hac nobis respondere potueris, adgredere cetera; si autem non potueris, melius quiescas quam calces adversus stimulum iactes.
Chapter 5 of 8