Skip to the text

Liber IV, Capita 58–66

58.69. Proinde attende, utrum valeam in illo perspicuo speculo vestro, hoc est in causa Maximianensium, etiam hoc demonstrare. Namque mortuis omnibus, et apud quos haec gesta sunt, fieri aliquando poterit, ut inter vestros et illorum posteros quaestio communionis agitetur. Dicturi sunt illi a maioribus suis ferme centum vel amplius episcopis damnatum esse Primianum et illam primo quae apud Cartha ginem, deinde aliam quae apud cebarsussi contra eum conscripta est sententiam prolaturi; contra vestri concilium Bagaiense recitabunt. Flagitabunt illi, ut diluta esse doceantur crimina Primiani, quae suorum maiorum sententia continentur. Nonne multo iustius dicent vestri: haec crimina, quae obicitis iam mortuo, si vera sint, hoc probate, quod ad maiores nostros ea detuleritis, quod eis haec vera esse ostenderitis. Quod si facere conati estis nec implere potuistis, maiores ipsos nostros inquinare non poterant aliena crimina quamvis vera, quae illis non fuerant demonstrata; quanto minus, si ea nec conati estis ostendere. Unde igitur ad nos causae illius reatus transire potuit, qui nec ipsos, qui cum Primiano tunc vivebant, ignoratus et non probatus involvit? Vos itaque schismatis reos perspicua veritate convincimus, quos a nobis fratribus vestris propter aliena crimina, quae tunc maioribus nostris demonstrata non sunt, quando fuerant demonstranda, separatos videmus. Si hoc iustissime dicturae sunt plebes et clerici eorum locorum, ex quibus erant trecenti et decem, qui contra Maximianenses Bagaiense concilium condiderunt, si hoc, inquam, recte dicturi sunt Afri Afris, numidae et mauri quam plurimi paucis byzacenis et provincialibus, quanto iustius de criminibus, etiamsi vera essent, nescio quorum in Africa traditorum haec dicit Afris orbis terrarum, cum praesertim et in Africa ipsa Ecclesia catholica tanta sit, ceteris gentibus unitatis vinculo sociata. Quae nihilominus clamet: documenta etiam criminum alienorum, quae mihi nunc conaris ostendere, non faciunt reos populos gentium, quibus quando debuerunt non demonstrata sunt, vel quia non curastis. A quibus populis in hac causa innocentibus si me dissociavero pro criminibus alienis, innocens esse non potero a sacrilego crimine schismatis. Proinde et plurimum valeatis et nunc mihi haec vera esse doceatis: damnamus mortuos traditores, vivos non deserimus innocentes.

58.70. Cum ergo dixerim: "sed si qua vera essent vestra documenta, Ecclesiae, hoc est Catholicae, vos ea probare debuisse, ut vos intus essetis, illi autem quos convinceretis pellerentur foras", quid est quod respondere voluisti "ideo separationem factam, quod nos foras essemus propulsi, vestri autem in Ecclesia plenaria et catholica remanserunt"? Hoc si totidem verbis vobis Maximianenses dicant, quid respondebis nisi nec refelli dignos, sed tantum rideri, qui Ecclesiam plenariam cum episcopis iam minus quam centum contra tantam numerositatem ac multitudinem, cui amplius quam trecenti praesident, audeant affirmare, cum per omnes Africae regiones, ubi Maximianenses sunt, non desit etiam communio Primiani, per alias autem multo plures latioresque Africae partes unum maximianensem nemo repperiat nisi vix forte peregrinantem? Quo igitur ore contra Ecclesiam a solis ortu usque ad occasum promissam voce veritatis et redditam audes Ecclesiam plenariam dicere partem Donati, cum ipsa non sit nisi Africae, illa vero cum tot gentibus sit et Africae? Sed videlicet ista illam misit foras. Ne, quaeso, tu istam vocem mittas foras; in facie est frons hominis, non sub umero. Ergo ne ista illam misit foras? Non vides, si illa mittatur foras, de qua dicit Deus ad Abraham: in semine tuo benedicentur omnes gentes, de qua praedictum legitur, quod erit in novissimis diebus manifestus mons Domini et venient ad eum universae gentes, de qua praedictum canitur: commemorabuntur et convertentur ad Dominum universi fines terrae et adorabunt in conspectu eius universae patriae gentium, de qua praedicatur, quod in toto mundo fructificet et crescat, quam ipse Dominus dicit dilatari per omnes gentes, incipientibus ab hierusalem, non, inquam, vides, si haec mittitur foras, eam cum lege Dei, cum prophetis, cum Psalmis, cum apostolis, cum ipso evangelio, cum toto denique testamento et cum ipso herede mitti foras?

  1. 70.Quod nefas si attendis, si perhorrescis, si contremescis, vide ubi sitis et redite intro, quoniam non misistis, sed vos potius existis foras. Vide, quid faciat animosa caecitas. Dicitur, quod Maximianus Primianum miserit foras, et ridetur; dicitur, quod pars Donati labores apostolorum per universum mundum fructificantes et crescentes misit foras, et non exhorretur.

59.71. Ne quid sane fallaris aut fallas, quoniam id, quod tam crebro commemoravi, non advertens vel te advertisse dissimulans dixisse me affirmas non esse frumenta dominica quam ego Ecclesiam catholicam sic adserui, quomodo eam non adserit Scriptura divina, frumenta sola in horreo recondentur, nunc Ecclesia tamquam area cum palea trituratur. Hoc est quod vos urget ac premit et nisi corrigamini extinguit, quia huius areae paleam, quod vos esse monstrastis, non vos posse tolerare dixistis, purgatum frumentum impudenter vos esse finxistis, ac sic ex ipsa area vanis calumniis turbulenti, tamquam levissimus triturae pulvis per inane sublatus, ante novissimum ventilationis tempus existis. Vox denique arrogantissima atque falsissima vestra est illa, non nostra: quid paleae cum frumento? Quod de somniis vanorum et revelationibus prophetarum Ieremias ait, et tamquam de nobis et vobis dictum sit, Parmenianus hoc scribit. Quaere quoque a Maximiano; nihil aliud de se dicet. Non enim est alius impiae superbiae tumor apud omnes, qui se a Christi unitate discindunt, quam se solos christianos esse iactare et damnare ceteros non solum quibus eorum lis nota est, verum etiam quibus eorum nec nomen auditum est.

60.72. Iam illud quam eleganter tibi visus es dicere, quod, cum ego de testamento Dei dixissem: "nunc undecumque prolatum est recitetur", respondendum putasti, quod iam hoc confessionem criminis habeat et ideo dixerim: a quocumque prolatum est recitetur, quia apud me constat et a nostris exustum et a vobis servatum atque prolatum. Ita vero si veritate confisus a Maximiano velis proferri codicem legis, unde recites dathan, core et abiron, qui vivi terra dehiscente submersi sunt, quibus istum Bagaiensis sententia comparavit, non eo firmius contra illum recitabitur, quia in eius codice repperitur? Quod ergo dixi: "Testamentum undecumque prolatum est recitetur", non est confessio criminis, sed fiducia veritatis. Quid enim commodius. Quid praeclarius quam ut, si fieri potest, quod adversus te legatur a te proferatur? Non quia ego non habeo pro me, sed facilior est certiorque convictio, ut tu habeas contra te quod pro te, si corrigaris, fiat.

60.73. Contra universitatem vero Ecclesiae quia te inania repetere libuit, etiam hic tibi respondeo. Sicut in Africa pars Donati vos estis, a quibus apparet partem Maximiani schisma fecisse, quoniam non est per totum Africae qua vos estis, vos autem et in regionibus in quibus illa est non deestis - nam et alia schismata facta sunt ex vobis, sicut rogatenses in mauritania caesariensi, urbanenses in quadam numidiae particula et alia nonnulla, sed ubi praecisa sunt, ibi remanserunt; et hinc eminet eos a vobis exisse, non vos ab ipsis, quia vos etiam in his terris estis ubi ipsi sunt, illi autem, quaquaversus vos estis, non nisi forte peregrinantes inveniuntur -, sic Ecclesia catholica, quae, sicut ait Cyprianus, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, ubique sustinet scandala eorum, qui ab illa vitio maxime superbiae praeciduntur, aliorum hic, aliorum alibi atque alibi, qui partes suas ostentantes dicunt: Ecce hic est Christus, ecce illic, quibus ne credatur ipse praemonuit. Non enim ostendunt viam, de qua prophetatum est in psalmis: Ut cognoscamus in terra viam tuam, in omnibus gentibus salutare tuum, sed suae communionis quisque regiones, ecce hic, ecce illic. Ubi enim cadunt, ibi remanent, et ubi separantur, ibi arescunt. Unde ipsa de qua praeciduntur etiam in eas terras extenditur, ubi iacent illa in sua quaeque regione fragmenta; in illa vero singula quacumque ipsa distenditur non sunt, quamvis aliquando vix rarissima folia ex eorum ariditate ventus elationis in peregrina dispergat.

61.74. Haec igitur Ecclesia, quae, ut eiusdem identidem verbis utar, ramos suos per universam terram copia ubertatis extendit, ad multas etiam barbaras gentes extra orbem romanum crescendo perventura est. Quod et te inquisisse et comperisse arbitror, ut diceres: "Omitto gentium barbararum proprias religiones, persarum ritus, sidera chaldaeorum, Aegyptiorum superstitiones, deos magorum, ut omnia ista non sint, quia providentia Dei in christianum nomen totus cotidie vertitur mundus". Haec tu vera dixisti, et sic impletur promissio quae dicta est Abraham: in semine tuo benedicentur omnes gentes. Omnes inquit gentes, non dixit: omnium gentium omnes homines. Unde necesse est non solum fecunditate crescentis Ecclesiae, verum etiam permixta multitudine inimicorum eius, per quos pietas eius exerceri et probari possit, usque in finem iudiciariae separationis totus orbis impleatur. Sic commemoratum est hoc testamentum et ad filium eius isaac Domino dicente: Et statuam iuramentum meum, quod iuravi Abraham patri tuo, et ampliabo semen tuum tamquam stellas caeli, et dabo tibi et semini tuo omnem terram, et benedicentur in semine tuo omnes gentes terrae, sic et ad nepotem eius iacob: Et erit semen tuum sicut harena terrae et dilatabitur supra mare et in Africum et in aquilonem et ad orientem, et benedicentur in te omnes tribus terrae. Supra mare autem plerumque Scriptura cum dicit, occidentalem partem solere significari novit qui legit. Huic tu testamento si prolato consentire voluisses, non in solo Africo remansisses.

61.75. Non ergo nobis communicant, sicut dicis, "novatiani, arriani, patripassiani, valentiniani, anthropiani, appelliani, marcionitae, ofitae", ceteraque ut verbis tuis utar, "nefariarum pestium, non sectarum, sacrilega nomina". Verumtamen ubicumque sunt isti, illic Catholica, sicut in Africa ubi et vos, non autem, ubicumque Catholica est, aut vos estis aut haeresis quaelibet illarum. Unde apparet, quae sit arbor ramos suos per universam terram copia ubertatis extendens et qui sint rami fracti, non habentes vitam radicis atque in suis quique iacentes et arescentes locis. Sed si non permanserint in infidelitate, sicut de Israhelis dicit Apostolus, inserentur; potens est enim Deus iterum inserere illos, non ut iterum accipiant sacramentum Baptismatis, quod iam tractum ex arbore non mutarunt, sed ut reviviscant ex radice caritatis et unitatis, a qua separati sterilitate animositatis arescunt; sicut rursus inserendos putastis Praetextatum et Felicianum, quos se cum praeciderat Maximianus, nec praecisorum Baptismum reprobastis. Quibus vere aliquid praestaretis, si non eos fragmento vestro, sed et vos et illos radici catholicae redderetis.

62.76. Iam vero ad illud quid respon deam, quod tibi visus sum dixisse pro vobis, quoniam dixi "non prodesse Baptismum eis qui ab unitate discedunt, inesse illis tamen hinc probari, quod redeuntibus non restituitur"? Firmasti enim et vos hoc dicere, "quod maioribus nostris ad Ecclesiam non redeuntibus Baptismus quem ibi acceperant non profuerit". Hoc si diceretis, nihil inter nos aliud quaereretur, nisi quae sit Ecclesia ubi Baptismus prosit. Sed vos non dicitis in nobis Baptismum esse ac non prodesse, sed dicitis omnino non esse, quod ab eis acceperimus, qui eum discedendo perdiderant. Unde nec potuisti respondere nec poteris ad illud, quod a me positum est, "inesse Baptismum discedentibus hinc probari, quia redeuntibus non restituitur". Si enim Baptismum Felicianus a vobis recedendo perdiderat, cur non denuo rediens baptizatus est, ut ei quod perdiderat redderetur? Ipse denique Maximianus si ad vos redeat, non baptizatur, quod deberet utique, si perdiderat Baptismum. Tua quippe verba sunt, "quod in eius schismate sententia damnationis retenti simul et Baptisma et Ecclesiam perdiderunt". Sicut ergo eis redeuntibus redditur Ecclesia, reddatur Baptismus; baptizentur, inquam, redeuntes, si Baptismum amiserunt abscedentes. Hoc quia non facitis, etiam vos fatemini ab Ecclesia recedentibus inesse Baptismum nec prodesse. Dant ergo sicut habent, id est ut et ipsis, qui ab eis extra Ecclesiam sumunt, insit Baptismus nec tamen prosit. Unde sicut illis redeuntibus non redditur quod non amiserunt, ita et illis non dandum est quod acceperant, sed agendum cum eis, ut per Ecclesiam prosit utrisque quod extra Ecclesiam inesse potuit, non prodesse. Ac per hoc nec pro vestro errore aliquid dixi et ei quod dixi non respondisti.

63.77. Adiungis etiam de horto concluso et fonte signato, quod omnino unde dictum sit non intellegis. "Si conclusus est - inquis - hortus et fons signatus, quomodo qui extra foris est positus et ab horto, id est Ecclesia, et fonte eius, id est Baptismate, separatus, potest dare quod non habet?". Interroga Felicianum, utrum in horto concluso fuerat, quando illi reditus quasi ad eumdem hortum conclusum dilationis ianua pandebatur. An forte exinde furatus est fontem, ubi laicos suos in Maximiani schismate baptizaret? Quod si ita est, ubi tunc vestri suos abluebant? An eos pariter illa dilatione distulerunt, donec fures illi ad hortum cum fonte remearent? Tunc non erant isti pseudoprophetae, quando de Primiani criminibus mentiendo deceptos ad suum sacrilegium traducebant, lupi rapaces, quando seductos de grege Primiani ad suae concisionis particulas pertrahebant? Negas eas quas dixi tyrannicas vestrorum in fundis alienis dominationes et bacchationes ebrietatum: nega quantum potes; non vereor, ne propterea nobiscum vos pigeat concordare. Non in vos tale aliquid dixi, qualia Maxi mianenses damnati a vobis audire meruerunt. Negas furorem Circumcellionum et praecipitatorum ultro cadaverum cultus sacrilegos et profanos; non tamen negas "cum Aegyptiorum admodum exemplo pereuntium funeribus plena essent litora, quibus in ipsa morte maior est poena, quod nec ipsam invenerunt sepulturam", his vos insepultis cadaveribus inhaesisse. Ibi enim iacebant Praetextatus et Felicianus; aut si apud vos revixerunt, quid de Baptismo agitis, quem tunc mortui tradiderunt?

64.78. Dicis me non servasse pacem ac lenitatem, quam principio litterarum mearum promiseram, quod satanan Petilianum appellaverim. Ego non Petilianum nec quemquam hominem in parte Donati, sed ipsum errorem partis Donati satanae comparavi, ex cuius laqueis homines quos diligo cupio liberari. Nam lege consideratius, invenies. Quamquam etsi aliquid durius dixi, lege quae ipsi non in errorem Maximianensium, sed in ipsos homines dixeritis. Felicianum ergo Petilianus imitetur et mihi pacem desideranti non irascatur.

64.79. Tibi certe ipse non suscenseo, quod mihi ex obliquo Manicheos obiciendos putaveris propter errorem adulescentiae meae. Unde non tam doleo de praeterita infelicitate mea quam gaudeo de perpetua gloria liberatoris mei. Et tamen, si placet, admoneo, ut quaeras et legas, quae et quanta et quomodo adversus Manicheorum pestilentissimam haeresem scripserim. Ibi videbis, qua fide contra eos christianam defenderim veritatem eorumque fallacias quanta perspicuitate destruxerim, et noli esse adversus me incredulus, cum Felicianum credas Primiano fideliter inhaesisse, qui pro Maximiano tanta crimina in eum sententia damnatoria dixerit, contra eumdem vero Maximianum et ab eo dissociatus aliquid forsitan scripserit, in quem non, sicut ego in illos, adulescens laicus catechumenus inciderat, sed senex senem ei, cui nunc adiunctus est, adversarium episcopus episcopum fecerat. Unde cum ego epistulam primatis nostri, quia fecisses sub eadem urbana obliquitate mentionem, quam de me ille scripsit iratus, cum in episcoporum concilio probare quod intenderat urgeretur, eius ipsius sententia se corrigentis et de hac re veniam postulantis legam esse damnatam, tu quaere utrum possis legere, ubi correctus damnaverit Felicianus quae non accusans, sed damnans dixit in Primianum, vel saltem ipse Primianus evacuaverit quae damnans dixit in Felicianum. Quod si inveneris, nec sic par erit causa, quia ille accusationem instituerat, quam falsam esse pervidens cum veniae postulatione damnavit, non aspernans emendationis humilitatem dignitate primatus, sed potius recolens prudens quod scriptum est: Quanto magnus es, tanto humilia te in omnibus et coram Deo invenies gratiam, isti autem non invicem apud alios accusaverant, sed adversus invicem iudices sederant. Proinde invicem damnaverunt, damnati concordaverunt. Non invidemus in parte Donati pacem damnatorum, si et Christi pacem non respuant in orbe terrarum.

65.80. Cernis iam, ut arbitror, quam inaniter dixeris, quod videaris tibi ad omnia respondisse quae mea epistula continentur. Si enim propterea respondisti, quia tacere noluisti, non quidem ad omnia, sed tamen respondisti. Si autem ad hoc respondisti, ut ea quae a me dicta sunt evacuares, video te quidem ad multa respondisse, sed nihil te video refellisse. Consideratis autem omnibus, quae a me dicta sunt, puto quod facillime intellegas non devitandae contentionis causa, quae nulla est cum veritas quaeritur vel non pro vana gloria litigatur, sed causae malae diffidentia tuos nobiscum nolle conferre. Ut enim hanc solam Maximianensium causam in medium proferamus, nihil contradici posse nunc saltem fortasse iam agnoscis. Unde non mihi arrogans, sicut credis aut calumniaris, velut invictam eloquentiam sic eam volui commendare, sed magis ut intuerentur, qui legerent, talem esse causam, pro qua adserenda vel potius demonstranda nullius sit facundiae patrocinium requirendum.

65.81. Ecce iam non dico tricipitem bestiam errorem vestrum, quia suavissimus verborum emendator es, sed dico calumniam tripertitam; nec dico nos ei tamquam "tridenti telo" ex hac Maximianensium causa debere resistere, sed dico tripertita defensione; nec dico: "In eorum fronte configite" aut: "In ora coartate", sed dico: Eorum impudentiam cohibete sermonemque reprimite. Numquid, quoniam verba mutata sunt et ex translatis facta sunt propria, ideo Maximianensium causa mutata est, cuius compendio sic superamini, ut nihil vobis restet, si aliquando sapiatis, nisi finita pervicaci animositate pacari?

66.82. Si de communione agitur non peccatorum alienorum, sed divinorum sacramentorum, communicatum est cum damnatis et dictum est de aliis sacrilegis, qui cum damnato Maximiano communicabant, quod eos sacrilegi surculi non polluere plantaria; si de persecutione agitur, damnatos persecuti estis, animosos persecutionibus correxistis; si de Baptismo agitur, in sacrilego schismate datum Baptismum suscepistis: quid adhuc inaniter, ne veritas cognoscatur errorque fugiatur, divina non intellecta testimonia proferuntur? Scriptum est: Si quis se putat contentiosum esse, nos talem consuetudinem non habemus. Sed nec restitutus, qui cum Salvio membresitano propter cellulas et agel los, ut eum locis expelleret, forensi strepitu controversiaque conflixit, contentiosus habitus est a vobis; quanto minus debet contentiosus putari, qui non pro usurpanda vel auferenda, sed pro communicanda hereditate caelestium eis, qui aliter sapiunt, fideliter disputat. "Scriptum est, inquis: In aures imprudentis noli quicquam dicere, ne irrideat sensatos sermones tuos ". Nolite nobis in aures quasi secretum dicere, si non prudentes putatis, sicut nec Christus in aures pharisaeorum dicebat, quod tamen ad eos refellendos ipsis audientibus proferebat. Palam nobis ostendite, ut si non corrigimur convincamur, quomodo vos, si ad unitatem veneritis, maculet orbis christianus, quos damnatus non maculat Felicianus. Scriptum est: Noli respondere imprudenti secundum imprudentiam eius, ne similis fias illi. Nonne ibi sequitur: Sed responde illi contra imprudentiam eius, ne sibi sapiens videatur? Hoc et vos facite; nolite responsione vestra nostrae quam putatis imprudentiae consentire, sed unde possit redargui respondete. Respondete, inquam, quomodo Baptismum, quod Maximianenses in sacrilego schismate ministrarunt, sine aliqua destructione susceperitis et in ecclesiis, quas Christus per apostolos propagavit, datum Baptismum destruatis.

66.83. Proinde quod in fine epistulae tuae omnia, quae supra latius abs te dicta sunt, breviter percurrenda arbitratus es, quo lectoris memoriam recreares, eodem ordine accipe, quam nec te nec alios fallere debeas. Nam et arrogantiae non est vel quaerere vel adserere veritatem, et quod numquam putas potuisse definiri, non solum prudentibus et Deum timentibus definitum est, sed etiam vos totum, quod sine fine putabatis, Maximianenses suscipiendo finistis. Et vos non ad contentionem, sed ad collationem vocamus, qui Maximianenses etiam forensibus litibus perculistis et in eis, qui in Maximiani schismate baptizati sunt, quamvis nequaquam illic baptizari debuerint, tamen Christi Baptismum cognovistis et Ecclesiae fontem aliter debere intellegi, ad quem nisi bonus nullus accedit, acceptato Baptismo, quem sacrilegi extra dederant, declarastis. Et maiores nostros vel sanctam Ecclesiam quam tenemus alienis crimini bus turificationis et traditionis, quamvis a vobis numquam probata sint, tamen pollui non potuisse cogimini confiteri, qui dixistis, quod socios Maximiani, quibus ad redeundum dilationem dabatis, eiusdem Maximiani sacrilegi surculi non polluere plantaria; unde nos tanto post nati multo minus possumus ad eamdem traditorum et turificatorum originem pertinere, si tunc pariter viventium societatem maiorum nostrorum maculare non potuit. Et persecutiones quamvis contra veritatem saevissimas nobis obicere soleatis, tamen ex aliqua parte Maximianenses persecutionibus correxistis et eos, quamvis non ipsis iam damnatis data fuerit, tamen post illius dilationis terminum suscepistis et Baptismum, quem foris a vestra communione dederant quibus dilatione redeundi ianuam pandebatis, etiam post eamdem dilationem cognitum et approbatum non rescidistis. Quare cum videas nihil a te dici potuisse, quod non haec una Maximianensium causa refellat atque convincat, da veniam, si quo fortasse verbo durius emisso te offendi, et si afer in Africa tam magnam Maximianensium causam in capite Africae exortam meis admonitus litteris tam sero requisisti nec requisitam falsa narrantibus vestris, sicut iam cernis, invenire potuisti, timete Deum, tot christianas gentes tam lata per mundum christiana unitate porrectas ignotorum Afrorum ignotisque criminibus nolite perfundere et pro pace Christi redite ad Ecclesiam quae non damnavit incognitos, si pro pace Donati placuit revocare damnatos.

Chapter 8 of 8