Cognitio prima, Capita 56–133
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Quoniam ex recitatione mandati quod gestis praesentibus adhaerebit, claruit divina magis testimonia quam forensia vincula esse prolata, et edicti pariter mei tenorem fuisse servatum, in numero scilicet deligendo, et imperialis constitutionis formam nihilominus custoditam: ideoque, quoniam iustitiae ordo hoc postulat, etiam subscriptiones omnium recitentur.
- Romulus exceptor recitavit:
Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis Carthagini constitutus praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino hoc mandatum suscepi et subscripsi. Item alia manu: Silvanus primae sedis provinciae Numidiae praesente viro clarissimo Marcellino tribuno et notario Carthagini constitutus mandato a nobis facto consensi et subscripsi. Item alia manu: Valentinus episcopus Ecclesiae Vaianensis Carthagini constitutus, praesente viro clarissimo Marcellino tribuno et notario mandavi et subscripsi. Et reliquae subscriptiones quorum nomina mandato continentur.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Has quoque subscriptiones cum mandato gesta suscipient. Et adiecit: Numerus etiam subscribentium designetur. Martialis exceptor dixit: Ducenti sexaginta sex sunt.
- Petilianus episcopus dixit:
Ubi sunt qui mandaverint? Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
- Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Opus est hoc, eligant de suis septem, et eant ubi constituti sunt in ecclesia, et videant illos. Et alia manu: Recognovi.
- Petilianus episcopus dixit:
Subtilis argumenti res est, ut iudicem facerent testem. Potuerunt etenim etiam quoscumque clericos minoris loci apponere nominibus suis, et fingere illum honorem esse quem apud se summum existimant, cum hinc potissimum dubitetur. Proinde veniant in iudicium notarii a nobis singuli cognoscantur. Veremur etenim argumenta saepe diutius requisita, quae in perniciem simplicitatis nostrae quotidie machinantur. Haec igitur prima res est, de qua per notariam nostram sublimitati tuae intimare curavimus, neque cessavimus ut de numero primo nostro constaret, quem esse parvulum semper imperialibus auribus mentiuntur: quidquid enim contra nos semper elicitur, quasi contra paucissimos impetratur. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Falsi crimen nec obiicere condecet sacerdotem, nec committere potuisse credendum est. Illud autem est quod per vestram venerabilitatem scire desidero, utrum omnes episcopos contra quos vestra pergit intentio, quorum etiam subscriptio recitata est, possitis agnoscere.
- Petilianus episcopus dixit:
Singuli quique sedium nostrarum adversarios facile possumus agnoscere. Sane non falsum obiecimus, sed diligentiae maximae est quod volumus et probare. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Hoc magis de vestra iudico sanctitate, diligentiae potius esse quam ullius obiecti criminis, quod in prosecutione dicendum esse credidit sanctitas tua. Sed illud quaero, utrum in omnibus locis et civitatibus utriusque partis bini esse possint episcopi; sic enim possunt se alterutrum plene cognoscere.
- Petilianus episcopus dixit:
Sapientissime ac praescie omnia praevidisti, vir nobilis; nam in plebe mea, id est, civitate Constantinensi, adversarium habeo Fortunatum. In medio autem dioecesis meae, nunc institutum habeo, imo ipsi habent, nomine Delphinum. Pervidet iam hinc praestantia tua, duos in unius plebe fuisse imaginarie constitutos, ut et numerum augeant, et tamen plebium numerus non idem sit, qui sit illarum scilicet personarum. Et hoc argumenti est maximi, ut videantur nos hoc genere superare, si duo contra unum sint constituti vel tres. Nam etiam in plebe praesentis sanctissimi collegae ac fratris mei Adeodati, id est, in civitate Milevitana, ita commissa res est, ut unum ibidem habeat adversarium, alterum in Tuccensi civitate, quae ad huius scilicet plebem antiquitus pertinet, et ante biennium esse videtur constitutus; tertius vero sit in loco qui dicitur Ceramussa. Ergo cum unus sit civitatis Milevitanae episcopus a partibus nostris, tres videntur ab his constituti fuisse, ut illorum numerus augeretur, aut fortassis excederet numerum veritatis. Requirendum est igitur quando auctus sit illorum numerus, quam originem habuerit, utrum hoc novitas fecerit, an dederit antiquitas, utrum, ut ita dixerim, contra vetustatem canam, vitium hoc fuerit novitatis. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
- Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Multiloquio Ecclesiae causam agi non debere perspicit mecum tuae dignationis sensus, optime cognitorum. Et cum diceret - et, alia manu: Recognovi -.
- Petilianus episcopus dixit:
Plus scripsisti quam dixi. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
- Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Verum vir gravissimus Petilianus cum ante paululum Ecclesiae causam divinis Scripturis firmandam esse professus fuerit; atque eam divinis testimoniis quaeri debere constituerit, nunc eum per diversa vagari in personis ordinatorum, prosecutione eius ostenditur. Atque ideo, ne illi similes videamur, decreti tenorem accepit sublimitas tua; et quid Patrum statuta voluerint, eius lectione monstratum est. Convenit praesentes, moratoriis omnibus actionibus repulsis atque prostratis, eligere nunc ex parte sua idoneos qui possint institutae causae praestare rationem, omniumque consensum his actis depromere, ut, dilucescente veritate, nulli possit esse ambiguum. Siquidem confirmatis personis nulla pars audebit dicere, sententiam non posse (nec) debere consistere, quandoquidem eorum consensus actis fuerit depromptus; et ideo aut subscriptionibus quae gerimus se doceant confirmare, aut consensum suum singuli patefaciant, ut actio Ecclesiae possit suo ordine inchoari. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
De incompetenter ordinatis quos Petilianus vir sanctissimus comprehendit, me certum est qui ad aliam partem principali auctoritate iudex videor constitutus, non posse cognoscere. Superest ut, si numerum episcoporum qui ab officio intra hanc splendidam Carthaginem constitutus est verum esse credit venerabilitas tua, iam nunc intimare dignetur.
- Petilianus episcopus dixit:
Non intellexit e diverso consistens, quid fuerim prosecutus, nam cum de numero mandantium nunc agatur, diligentiae meae maxime fuit requirere, ubi sunt illi qui praesentibus mandaverunt: deinde constare non ab re est, quod sum in tuo iudicio, vir nobilis, prosecutus. Quoniam igitur et iacturam fecerunt earum rerum quas forensibus cancellis ac legibus uti potuerant, et recitaverunt mandatum quod non magis forense sit, sed legale, hinc agnosco debere me illis lege divina competenter respondere. Sed, ut prius de mandatorum numero constet, et de partibus meis quanti mandaverint vel quanti sint mandaturi, id primum peto de nobilitate tua, ut superfluum non sit, de numero utriusque partis ferre debere iudicium celsitudinem tuam. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Evitandae quidem multitudinis causa ad hunc locum de quorum numero dubitatur, minime convenisse dicuntur, praesertim cum suffecerit eos praesentibus omne delegasse negotium; sed si quid super hac parte dubitationis affertur, iudiciis intimetur.
- Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis dixit:
Nos evitamus tumultum; idcirco non venerunt; sed mandatum firmissimum est, quod lectum est nobilitati tuae. Si de numero dubitatur, eant provinciales ad Mauros, eant provinciales ad Numidas, eant provinciales ad Byzacenos, eant quoque ad Tripolitanos, eant ad provinciae proconsularis, qui praesentes sunt ex numero ipsorum, et cognoscant nostros qui huic mandato subscripserunt. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Non patiar rem superfluam longa partium obluctatione differri, unde veniant universi.
- Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Quid opus est turbis? Et nos in civitate diu versati sumus, et nostri collegae. Ii quoque in civitate, ut dicunt, non hodie, sed aliquantis diebus demorali sunt. Legantur subscriptiones, et de cuius nomine dubitant, ipse veniat. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
In uno loco sunt omnes, aut id non potest liquido designari?
- Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Nescimus. Postea quam mandavarunt quid opus erat ut concluderentur? Et alia manu: Recognovi. Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
De quorum nomine dubitatur, ipsi veniant. Et alia manu: Recognovi.
- Emeritus episcopus dixit:
Impugnat se actio, et ex una parte diversa contentio; unus prosequitur venire debere, alter nescire se utrum possint adesse. Concordent inter se sententiis suis, et arbitratu proprio atque secreto quid magis eligant, dicant. Opperimur enim pro meritis tuis quicquid isti dixerint, quod magis putaverint eligendum. Non enim nos falsitatis crimen obiecimus, sed hoc ipsum factum volumus iudiciis approbari. Melior est enim adstipulatio, quae praesentibus actis inditur, et veritatis fides instrumentorum veritate firmatur. Agitur enim res de qua quis negare poterit: Non mandavi, non interfui, nescio. Non enim ex me ista procedunt, sed ex ipsis potius qui ista confingunt. Habeant inter se consilium suum, arbitrioque suo definiant universa; ut si volunt in praesenti mandare, sicuti nos personas mandantium actis sublimitatis tuae nunc in praesenti insinuamus, habeant in compendio, tulerint de medio falsitatem, donamus illis universa quae potuerant de praeceptione depromi, ut sublimitatis tuae iudicio possit ex illorum et ex nostris partibus apparere, quod possit esse mandatum. Et alia manu: Emeritus episcopus recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Tumultus ne fieret cavendum fuit, et hoc salubriter prudenterque providisti. Et quoniam metuendum est, ne, cum fuerit exorta aliqua perturbatio, nobis potius tribuatur, incertumque sit hominibus, a quorum parte potius exstiterit, nihil melius et tranquillius putamus decernere nobilitatem tuam, nisi ut recitatis omnibus nominibus, de quo dubitant, veniat. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Accepistis professionem partis adversae. Quae competunt, peragantur.
- Emeritus episcopus dixit:
Patientia nobilitatis tuae intimumque secretum, quod omnibus monstras, cunctorum oculis patuit, teneo iudicii tui fidem, teneo testimonium. Pene iam peracto solis curriculo totus est transactus dies, et nullus adhuc exortus tumultus, cum tanta sacerdotum Dei multitudo consistat. Quis enim praeter eos quos iudicii veritas adesse praecepit; vel mutiendo inter se, vel balbo sermone respondit? Tacito linguae silentio exspectant veridici cognitoris integram severamque sententiam, et acclinibus, ut dixit, pene cervicibus, in teipsum toto ore pendentes, quid de Dei causa iudices sollicite rimantur. Nullus strepitus, sermo nullus, imo ad Deum continua oratio, et ad coelum privata vox. Unde hic tumultus publicus de privatis scurrilibusque sermonibus, quibus est facile strepere, aut ex ipso usu rixa quotidiana metus iudiciorum non timens, possit exurgere? Ad hoc Dei sacerdotes tot antistites, animae suae causam et fidei suae rationem audire cupientes, tumultu superfluo et quadam rixa turbantes, ad iudicii veritatem nolentes descendere, quaerunt immissam actionem turpissime perturbare. Et alia manu: Emeritus episcopus recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Ad multa fratris mei videat nobilitas tua quam pauca respondeam. Quod si nobis voluerint respondere, causa tota cito forsitan peragetur; metuendum est, ne ideo non fiat tumultus ab hac turba quae praesens est, quia non hic est alia multitudo, in quam possit referri causatio. Et alia manu: Recognovi.
- Emeritus episcopus dixit:
Confiteris illos cum tumultu esse venturos. Nam hic tumultus nec fuit nec erit a partibus nostris. Et alia manu: Emeritus episcopus recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae caholicae dixit:
Non confiteor cum tumultu esse venturos; sed timeo ne ideo adhuc quiescat multitudo praesens, quia non est in quem referat si quid forte turbulenter exstiterit, dum utraque praesens fuerit multitudo. Petimus ut quod dictum est, fiat; de quocumque dubitatur, praesentetur. Et alia manu: Recognovi.
- Adeodatus episcopus dixit:
Si in paucos tumultus fieri non potest, in plurimos fieri quemadmodum potest? Et alia manu: Recognovi. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Iudica. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Potest quidem sacerdotalis multitudo divinam considerans utrobique sententiam, etiam in quavis populositate praestare silentium, sed illud certum est, et ambigi nullatenus potest, paucitatem magis silentio posse praebere consensum. Unde ne superfluis immoremur, si de subscriptionibus aliqua est dubitatio, eos quos nec praesentes esse, nec subscribere potuisse credit sanctitas vestra, faciam ad iudicium mox venire, ut tandem aliquando confirmatis secundum imperiale praeceptum ex utraque parte personis, ad negotii merita veniatur.
- Emeritus episcopus dixit:
Ex una parte diversae sententiae concordare debent. Aut enim hic esse suos dicunt, et adesse debebunt; aut si absentes esse profitentur, videat nobilitas tua quid de absentibus debeat iudicare. Et alia manu: Emeritus episcopus recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Quod praesentes praesentibus mandaverunt, prosecutione spectabilitatis vestrae tenetur expressum, eo quod omnes qui subscripserunt, a vobis et a vestris omnibus facile possint agnosci. Unde cum subscriptiones per ordinem fuerint recitatae, de quo dubitatur, poterit mox venire.
- Adeodatus episcopus dixit:
Affero compendium diversae parti, ne tumultus posse fieri utrisque partibus praesentibus putent. In uno loco coepiscopi nostri consistant, ad alterum item locum suos faciant venire. Et cum recitata fuerint quaecumque loca, bini mittantur, quo possit omnis causatio, omnis tumultus amputari. Et alia manu: Adeodatus episcopus recognovi.
- Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Nova res nunc a diversa parte flagitatur. Nam nos obedientes edictalibus praeceptis, tot venimus quot fuerant edicto definiti. Sed quia et hoc non est negandum sollicitudini praesentium, quamquam de numero quaerere non sit nostrae praesentis actionis, tamen qui modo praesentes fratres nostri reperiri potuerunt, iube ut ingrediantur; si qui forte absentes fuerint, crastino eorum praesentiae tuis etiam obtutibus monstrabuntur, dum tamen ne ulla dilatio causae nascatur, sicut nos certi numero adsumus electi ab universali catholico concilio, etiam ipsi ad asserendum confirmati iam suscipiant omnem sarcinam causae, ut nulla dilatio quaestioni possit opponi. Et alia manu: Recognovi.
- Adeodatus episcopus dixit:
Praecipe nobis mandatum eorumdem ostendi ubi subscripserunt, quod nunc lectum est ab officio. Et alia manu: Adeodatus episcopus recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Mandatum quod nunc ab officio recitatum est, in quo omnium subscriptiones continentur, postulantibus ostendatur.
- Petilianus episcopus dixit:
Magnam nobis sollicitudinem facit ista varietas: aut hodie repraesentent numerum eorum quos sibi dicunt mandasse quod agant, aut ipsi causam in crastinum distulerunt. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
- Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Non est dilata causa; hodie agenda est. Et alia manu: Recognovi.
Augustinus episcopus dixit:
Actis offeratur. Cumque, ab officio offeretur.
- Adeodatus episcopus dixit:
Hoc exspectavimus, hoc desideravimus, ut eadem gesta quibus subscripserunt in praesentiarum sint donec mandatores veniant. Et alia manu: Adeodatus episcopus recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus est notarius dixit:
Hoc necesse est ut fiat, ita ut, si sollicitudinis aliquid geritis, a vobis obsignata serventur.
- Petilianus episcopus dixit:
Illorum praesentia nobis necessaria est, non mandatum. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
- Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Iam postulavimus fratres et consacerdotes nostros intromitti debere, qui praesentes inveniri potuerunt. Praecipiat nobilitas tua, superfluum nodum amputari quaestionis, ut intromissi saltem vel obtutibus eorum fidem debitam ferant. Et alia manu: Recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Hi venerabiles sacerdotes qui praesentes esse dicuntur, venire dignentur. Et ingressis episcopis catholicis.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
In omni petitioni vestrae satisfactum esse cognosco. Et adiecit: Praesentes sunt episcopi quos ingredi voluistis; qui secundum imperialis praecepti formam et edicti tenorem, certum numerum ad peragendam causam elegisse noscuntur. Unde, ne qua ulterius possit esse dubitatio, vel forte confusio, singulis subscriptiones propriae relegantur, ut agnitis iisdem exire dignentur.
- Martialis exceptor ex mandato recitavit:
Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis Carthagini constitutus, praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino, hoc mandatum suscepi et subscripsi. Hoc modo omnes reliqui subscripserunt.
Item recitavit: Silvanus episcopus Summensis Ecclesiae catholicae. Idem dixit: Praesto sum.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Silvanus qui non suscepit collationem exeat. Quo egresso idem recitavit: Valentinus episcopus Ecclesiae Vaianensis. Idem dixit: Praesto sum.
- Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Reddiderunt nos sollicitos, diligentiam nobis primitus ipsi incusserunt: quomodo nominantur nostri, sic etiam de ipsorum numero dubitamus. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ita fiet, consentit tamen pars diversa, ut simul agniti exeant.
- Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Sed primo mandare habent et ipsi, ut appareat quia hic sunt. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ergo placet sanctitati vestrae, ut post impletum mandatum, exeant, etiam partis vestrae venerabiles viri episcopi, et inter paucos causa peragatur, et ad quod quaesitum est respondere dignemini.
- Primianus episcopus Ecclesiae Carthaginensis dixit:
Cum et nos apud acta mandaverimus praesentes, eximus, damus locum actoribus: hic tamen in proximo erimus. Et alia manu: Primianus episcopus recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ergo vestrae quoque subscriptiones iudiciis intimentur, ut illorum quoque professiones praesentium requiruntur.
- Petilianus episcopus dixit:
Apud acta volunt mandare. Et alia manu: Petilianus recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Apud quae acta sanctitas vestra se asserit mandaturam?
- Emeritus episcopus dixit:
In iudicio praestantiae tuae voluntas est nostra, si iubes ut gestis municipalibus hoc iudicio nobilitatis tuae finiatur. Et alia manu: Emeritus episcopus recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Illud nunc est, quod a vestra sanctitate ad amputandas omnes ambages necessario postulatur, ut apertissime designetis utrum vobis epistola mandati cum subscriptionibus recitata sufficiat, an etiam ipsos quaeritis apud acta mandare.
- Petilianus episcopus dixit:
Non ut profiteantur volumus, sed ut recognoscantur a nobis, qui mandasse dicuntur. Et alia manu: Ut suprascriptum.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ergo subscribentium nomina per ordinem recitentur.
- Honoratus exceptor recitavit:
Numidius episcopus Ecclesiae catholicae Maxulitanae. Idem dixit: Praesto sum. Felix episcopus dixit:
Agnosco illum.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Constat utrumque esse praesentem.
- Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Illorum etiam duorum qui iam exierunt compares prodeant. Ipsi hoc exegerunt. Videantur ergo qui praesentes sunt, et qui absentes. Hoc volumus constet.
Et alia manu: Recognovi. Et accedente Adeodato episcopo.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Cuius civitatis est vir venerabilis episcopus?
Adeodatus episcopus dixit: Felix episcopus Zummensis, nostrae communionis, qui contra Silvanum agit, male habet.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Probabilis excusatio est. Et adiecit: Alius recitetur.
Et recitavit: Marinus episcopus Ecclesiae Taborensis. Idem dixit: Praesto sum.
Victor episcopus civitatis, suprascriptae dixit:
Agnosco illum.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Utrorumque praesentiam gesta retinebunt.
Itemque recitavit: Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae civitatis Magomaziensis. Idem dixit: Praesto sum. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Alius eiusdem civitatis episcopus veniat a parte diversa. Salustius episcopus partis Donati civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Etiam hos constat esse praesentes.
Item recitavit: Victor episcopus Ecclesiae catholicae Libertinensis. Idem dixit: Praesto sum. Ianuarius episcopus loci suprascripti dixit: Agnosco illum. Dioecesis mea est. Victor episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Neminem illic habet. Ianuarius episcopus partis Donati dixit: Dioecesis mea est. Victor episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Cum neminem illic habeat, neque ecclesiam, neque aliquem communicantem, frustra mentitur quod sit eius dioecesis. Ianuarius episcopus dixit: Communicarunt tibi ante vim tuam?
- Petilianus episcopus dixit:
In una plebe Ianuarii collegae nostri praesentis, in una dioecesi quatuor sunt constituti contra ipsum; ut numerus scilicet augeretur.
- Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Quaeratur quot annorum episcopus sit.
- Petilianus episcopus dixit:
Quatuor estis contra unum.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Haec ad praesentem omnino non pertinent actionem. Quae coepta sunt perlegantur.
Item recitavit: Optatus episcopus plebis Vesceritanae. Idem dixit: Praesto sum.
Fortunatus episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Ianuarius episcopus plebis Tunusudensis. Idem dixit: Praesto sum.
Victorianus episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Evangelus episcopus Ecclesiae Assuritanae. Idem dixit: Praesto sum.
Petilianus episcopus dixit: Noster ibi defunctus est ipse dicat.
Item recitavit: Latonius episcopus Ecclesiae plebis Tenitanae. Idem dixit: Praesto sum.
Securus episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Aptus episcopus plebis Tigiensis. Idem dixit: Praesto sum. Nec habui nec habemus episcopum Donatistam.
Primianus episcopus Carthaginensis dixit: Non illic habemus.
Item recitavit: Assellicus episcopus Ecclesiae Tusuritanae. Idem dixit: Praesto sum.
Aptus episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Innocentius episcopus Ecclesiae Germaniensis. Idem dixit: Praesto sum, sed adversarium non habeo.
Item recitavit: Honoratus episcopus Matharensis Ecclesiae. Idem dixit: Praesto sum, sed non contra me habeo episcopum.
Item recitavit: Hilarusepiscopus Ecclesiae Bofetanae. Idem dixit: Praesto sum, sed non habeo mecum episcopum.
- Petilianus episcopus dixit:
Noster fuit.
Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Et nos hoc cupimus ut illum imitemini.
Item recitavit: Secundus episcopus Ecclesiae Ruspitensis. Idem dixit: Praesto sum, sed non habeo contra me episcopum.
Item recitavit: Donatus episcopus Ecclesiae Amburensis. Idem dixit: Praesto sum.
Servatus episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Cresconius episcopus Ecclesiae Tubiniensis. Idem dixit: Praesto sum.
Protasius episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Restitutus episcopus plebis Novasinensis. Idem dixit: Praesto sum.
Felix episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Cresconius episcopus Ecclesiae Cuiculitanae. Idem dixit: Praesto sum. Habui contra me episcopum: exivit de corpore.
Item recitavit: Lucianus episcopus Ecclesiae Guirensis. Idem dixit: Praesto sum, sed alium contra me non habeo.
Item recitavit: Tutus episcopus plebis Melzitanae. Idem dixit: Praesto sum. Sed alium contra me non habeo.
Item recitavit: Donatianus episcopus Ecclesiae Teleptensis Idem dixit: Praesto sum.
Bellicius episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Potentius episcopus plebis Bladiensis. Idem dixit: Praesto sum.
Adeodatus episcopus dixit: Quem ibi nos habemus, oculos dolet, venire non potest.
Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Utrum hic sit Carthagini?
Item recitavit: Maximianus episcopus plebis Turensis. Idem dixit: Praesto sum, sed non contra me habeo episcopum.
Adeodatus episcopus dixit: Noster fuit.
Item recitavit: Datianus episcopus plebis Legensis. Idem dixit: Praesto sum, sed alium contra me non babeo.
Item recitavit: Urbicus episcopus plebis Tebestinae. Idem dixit: Praesto sum.
Perseverantius episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Aspidius episcopus plebis Tacaratensis. Idem dixit: Praesto sum.
Verissimus episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum. Quatuor sunt in plebe mea, Datianus, Aspidius, Fortunatus et Octavianus.
Item recitavit: Terentius episcopus Seleucianensis. Idem dixit: Praesto sum.
Mescianus episcopus (civitatis suprascriptae) dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Servus Dei episcopus plebis Tubursicuburensis. Idem dixit: Praesto sum.
Donatus episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Dialogus episcopus Zamensis. Idem dixit: Praesto sum.
Montanus episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Urbicosus episcopus plebis Eguilguilitanae. Idem dixit: Praesto sum, sed Catholica est omnis ex vetustate.
Item recitavit: Silvanus episcopus plebis Perdicensis. Idem dixit: Praesto sum.
Rogatus episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Navigius episcopus Dydritanus. Idem dixit: Praesto sum.
Honoratus episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Romanus episcopus plebis Leptiminensis. Idem dixit: Praesto sum.
Victorinus episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Rufinus episcopus plevis Drusilianensis. Idem dixit: Praesto sum.
Restitutus episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Donatus episcopus Tisilitanus. Idem dixit: Praesto sum, sed non habeo contra me alium episcopum.
Petilianus episcopus Donatista dixit: Exivit de corpore.
Item recitavit: Gallus episcopus Ticensis. Idem dixit: Praesto sum.
Petilianus episcopus dixit: Non venit, litteras misit.
Item recitavit: Donatianus episcopus Montenus. Idem dixit: Praesto sum.
Petilianus episcopus dixit: Aegrotat.
Item recitavit: Victorianus episcopus plebis Mustitanae. Idem dixit: Praesto sum. Habeo Felicianum Mustitanum et Donatum Turensem contra me.
- Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
De nomine Feliciani, utrum in communione sit Primiani. Et alia manu: Recognovi.
- Petilianus episcopus dixit:
Quis tibi hoc mandavit, aut ex cuius persona hoc exigis? an vis tibi imponere personam eorum qui foris sunt? Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
- Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Dictum sit ad postulata respondeat. Et alia manu: Recognovi.
- Petilianus episcopus dixit:
Hoc iam internae actionis est. Et alia manu: Ut suprascriptum.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Nunc coeptus ordo teneatur. De his, si visum fuerit rationabile, postea requiretur.
Item recitavit: Victorianus episcopus plebis (Mustitanae) pro Pascasio episcopo plebis Anguiensium. Idem Pascasius dixit: Praesto sum, unitatem habeo.
Item recitavit: Ferox episcopus plebis Macrianensis Maioris. Idem dixit: Praesto sum, unitatem habeo. Pomponius episcopus loci suprascripti dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Asmunius episcopus Tigualensis. Idem dixit: Praesto sum. In dioecese mea duo sunt, Gaianus et Privatus.
Gaianus episcopus loci suprascripti dixit: Agnosco illum.
Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Animadvertit nobilitas tua etiam in nostrorum dioecesi eos ordinasse episcopos. Et alia manu: Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Talia ab utrisque partibus constat obiect. Si haec vultis diligenter inquiri, ad hanc causam superfluo venisse noscemur.
Item recitavit: Felix episcopus plebis Segermitensis. Idem dixit: Praesto sum.
Restitutus episcopus loci suprascripti dixit: Agnosco illum.
Item recitavit*: Secundus episcopus plebis Magarmelitanae*. Idem dixit: Praesto sum.
Felix episcopus loci suprascripti dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Vincentianus episcopus plebis Feraditanae Maioris. Idem dixit: Praesto sum, unitatem habeo.
Item recitavit: Placentinus episcopus plevis Madaurensis. Idem dixit: Praesto sum.
Donatus episcopus loci suprascripsit dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Rusticianus episcopus plebis Tabracensis. Idem dixit: Praesto sum.
Clarentius episcopus loci suprascripti dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Octavianus episcopus plebis Ressianensis. Idem dixit: Praesto sum, unitatem habeo.
Item recitavit: Benenatus episcopus plebis Simmittensis. Idem dixit: Praesto sum, nec habeo alium, nec haereticos.
Petilianus episcopus dixit: Exivit de corpore.
Item recitavit: Timianus episcopus plebis Utmensis. Idem dixit: Praesto sum.
Petilianus episcopus dixit: Habet Felicem, sed absens est.
Item recitavit: Filolocius episcopus plebis Adrumetinae. Idem dixit: Praesto sum.
Victorinus episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Adeodatus episcopus plebis Belalitensis. Idem dixit: Praesto sum, non habeo nec episcopum, nec haereticos; unitatem habeo.
Item recitavit: Felix episcopus plebis Visicensis. Idem dixit: Praesto sum, episcopum contra me non habeo.
Victor episcopus civitatis Taborensis dixit: Proxime recessit; ego ibi intervenio.
Item recitavit: Victor episcopus plebis Iufitensis. Idem dixit: Praesto sum, unitatem habemus.
Item recitavit: Fuscinullus episcopus plebis Eliensis. Idem dixit: Praesto sum, non contra me habeo episcopum.
Item recitavit: Honorius episcopus plebis Cellensis. Idem dixit: Praesto sum.
Castus episcopus (civitatis suprascriptae) dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Maximianus episcopus Aquensium Regiorum. Idem dixit: Praesto sum, in patria mea non habeo alium episcopum.
Item recitavit: Antonius episcopus plebis Carpitanae. Idem dixit: Praesto sum.
Veratianus episcopus dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Fortunatianus episcopus plebis Neapolitanae. Idem dixit: Praesto sum.
Ampelius episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Pannonius episcopus plebis Puppitanae. Idem dixit: Praesto sum.
Victorianus episcopus civitatis supradictae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Ianuarianus episcopus plebis Tubulbacensis. Idem dixit: Praesto sum, unitas est Catholica, non contra me habeo episcopum in civitate mea.
Item recitavit: Gratianus episcopus plebis Metensis. Idem dixit: Praesto sum.
Fortunatianus episcopus partis Donati civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Victor episcopus plebis Bahannensis. Idem dixit: Praesto sum, unitatem habeo.
Item recitavit: Quodvultdeus episcopus plebis Centuriensis. Idem dixit: Praesto sum.
Cresconius episcopus partis Donati civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Fortunatus episcopus plebis Capsensis. Idem dixit: Praesto sum.
Celer episcopus partis Donati civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Cresconius episcopus plebis Temonianensis. Idem dixit: Praesto sum: ibi in eodem loco ubi ago non contra me habeo episcopum.
[Item recitavit]: Montanus episcopus Ecclesiae catholicae Auguritanae. Idem dixit: Praesto sum, unitatem habeo.
Item recitavit: Iocundus episcopus plebis Sufetulensis. Idem dixit: Praesto sum.
Titianus episcopus partis Donati civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Victor episcopus plebis Bartanensis. Idem dixit: Praesto sum.
Honorius episcopus partis Donati civitatis suprascriptae dixit: In mala quae fecit mihi modo illum didici.
Item recitavit: Victor episcopus Cullitanus. Idem dixit: Praesto sum.
Fidentius episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Palatinus episcopus Bosetensis. Idem dixit: Praesto sum.
Felix episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Quodvultdeus episcopus Girbitanus. Idem dixit: Praesto sum.
Evasius episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Silvamus episcopus Carianensis. Idem dixit: Praesto sum, unitas est illic.
Item recitavit: Aemilianus episcopus Aggeritanus. Idem dixit: Praesto sum.
Candorius episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Privatus episcopus plebis Usilensis. Idem dixit: Praesto sum, non contra me habeo episcopum. Presbyterum illic habeo.
Item recitavit: Maius episcopus plebis Amudarsensis. Idem dixit: Praesto sum, in patria mea Catholica est.
Item recitavit: Victor episcopus plebis Uvazensis. Idem dixit: Praesto sum.
Secundinus episcopus plebis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Cresconius episcopus plebis Tituli. Idem dixit: Praesto sum.
Victor episcopus loci suprascripti dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Milicus episcopus plebis Tagamutensis. Idem dixit: Praesto sum; omnes Catholici sunt.
Item recitavit: Speratus episcopus plebis Ammederensis. Idem dixit: Praesto sum.
Crescentianus episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Aurelius episcopus plebis Numnulitanae. Idem dixit Praesto sum, non habeo contra me episcopum.
Habetdeus diaconus episcopi Primiani Carthaginensis dixit: Exivit de corpore.
Item recitavit: Venustus episcopus plebis Turudensis. Idem dixit: Praesto sum.
Adeodatus episcopus dixit: Non ibi habemus.
Item recitavit: Honoratus episcopus Abiddensis. Idem dixit: Praesto sum, episcopum contra me non habeo ibi.
Item recitavit: Gududus episcopus Ancusensis. Idem dixit: Praesto sum.
Donatus episcopus eiusdem loci dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Sabratius episcopus plebis Turretamallumensis. Idem dixit: Praesto sum.
Iurata episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Fortunatus episcopus Ecclesiae Undesitanae. Idem dixit: Praesto sum.
Cresconias episcopus [loci suprascripti] dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Severus episcopus plebis Utimari. Idem dixit: Praesto sum, unitas est illic.
Item recitavit: Pascasius episcopus plebis Tibiucensis. Idem dixit: Praesto sum, sed unitas est illic.
Item recitavit: Valerius episcopus plebis Utinisensis. Idem dixit: Praesto sum, episcopum non habeo.
Habeldeus diaconus dixit: Fuit illic, exivit de corpore.
Item recitavit: Urbanus episcopus plebis Theodalensis. Idem dixit: Praesto sum. Catholica unitas est.
Item recitavit: Victor episcopus plebis Migirpensis. Idem dixit: Praesto sum.
Gloriosus episcopus loci supradicti dixit: Agnosco illum.
- Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Cum episcoporum sit petita collatio, miramur nescio qua impudentia praesentem diaconum episcopi personam velle suscipere, et collationem quam Deo favente coepimus inchoare, studio contentionis perturbare. Unde cohibeat se a tali actione: quia non decet rebus seriis non necessaria commiscere. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Superflua prosequitur sanctitas tua, cum constet praesentem ad id fuisse delectum, ut cognosceret singulos, non ut studium disputationis arriperet.
Item recitavit: Lucianus episcopus plebis Tunciensis. [Idem dixit.] Praesto sum, unitas est illic.
Item recitavit: Donatus episcopus plebis Saiensis. Idem dixit: Praesto sum unitas est illic.
Item recitavit: Rufinianus episcopus plebis Muzuensis. Idem dixit: Praesto sum; omnis Catholica est.
Item recitavit: Victor episcopus plebis Trisipensis. Idem dixit: Praesto sum.
Felicianus episcopus [loci suprascripti] dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Adeodatus episcopus plebis Bencennensis. Idem dixit: Praesto sum. Catholica est ab origine.
Item recitavit: Faustinus episcopus plebis Sillitanae. Idem dixit: Praesto sum.
Possidonius episcopus loci suprascripti dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Felix episcopus plebis Aptugnitanae. Idem dixit: Praesto sum, Catholica est omnis.
Item recitavit: Geta episcopus plebis Iubaltianensis. Idem dixit: Praesto sum. Non habeo contra [me] alium.
Item recitavit: Ianuarius episcopus plebis Cenculianensis. Idem dixit: Praesto sum, non est illic episcopus alius, Catholica est.
Item recitavit: Iulianus episcopus plebis Tasfaltensis. Idem dixit: Praesto sum; unitas est, Catholica est omnis illic.
Adeodatus episcopus dixit: Annus est ex quo mortuus est.
Item recitavit: Crescentianus episcopus plebis Arenensis. Idem dixit: Praesto sum, unitas est apud me.
Item recitavit: Licentius episcopus plebis Zattarensis. Idem dixit: Praesto sum; Catholica est ibi.
Item recitavit: Malcus episcopus plebis Masculitanae. Idem dixit: Praesto sum.
Vitalis episcopus loci suprascripti dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Marianus episcopus plebis Rufinianensis. Idem dixit: Praesto sum; unitatem Catholicae habet.
Item recitavit: Tertiolus episcopus plebis Cillitanae. Idem dixit: Praesto sum.
Donatus episcopus loci suprascripti dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Sopater episcopus plebis Tambaiensis. Idem dixit: Praesto sum.
Faustinus episcopus loci suprascripti dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Paulus episcopus plebis Uzittarensis. Idem dixit: Praesto sum, non habeo ex illa parte.
Habetdeus diaconus dixit: Exivit de corpore.
Item recitavit: Ianuarius episcopus plebis Aptucensis.
Dominicus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Hic est, commotus est corporis infirmitate.
Item recitavit: Victor episcopus Ecclesiae Uticensis. Idem dixit: Praesto sum.
Gedulus episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Qui supra pro Cericio episcopo plebis Uculensis.
Quo accedente, idem dixit: Praesto sum; omnis Catholica est.
Item recitavit: Basilius episcopus plebis Altiburitanae. Idem dixit: Praesto sum.
Augustialis episcopus [loci suprascripti] dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Victor episcopus plebis Vinensis. Idem dixit: Praesto sum.
Habetdeus diaconus dixit: Non habemus, exivit de corpore ante annos quinque.
Item recitavit: Fructuosus episcopus plebis Abziritensis.
Vincentius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Hic est Carthagini, sensit sibi.
Adeodatus episcopus dixit: Dioecesis est Feliciani Utinensis, Presbyterum ibi habet.
Item recitavit: Publianus episcopus plebis Bazarididacensis. Idem dixit: Praesto sum, unitas est.
Item recitavit: Cassianus episcopus plebis Bamaccorensis. Idem dixit: Praesto sum.
Donatus episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum; presbyter meus fuit.
Item recitavit: Cresconius episcopus plebis Zaraitensis. Idem dixit: Praesto sum.
Rogatus episcopus loci suprascripti dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Felix episcopus Villaregensis. Idem dixit: Praesto sum, non habeo contra me episcopum. Modo exivit de corpore.
Victor episcopus [loci suprascripti] dixit: Constat me modo fuisse ordinatum.
Item recitavit: Primulus episcopus plebis Tamagristensis. Idem dixit: Praesto sum.
Saturnius episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum. Item recitavit:
Adeodatus episcopus plebis Satafensis. Idem dixit: Praesto sum.
Urbanus episcopus loci suprascripti dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Faustinianus episcopus plebis Tamogadensis. Idem dixit: Praesto sum.
Gaudentius episcopus loci suprascripti dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Avitus episcopus plebis Lamasuensis. Idem dixit: Praesto sum.
Ianuarius episcopus civitatis suprascriptae dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Sextilius episcopus plebis Assabensis. Idem dixit: Praesto sum.
Marcianus episcopus [loci suprascripti] dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Marcianus episcopus Idicrensis. Idem dixit: Praesto sum.
Martialis episcopus dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Crispulus episcopus Ecclesiae Volitanae. Idem dixit: Praesto sum.
Quodvultdeus episcopus dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Germanus episcopus Gypsariensis. Idem dixit: Praesto sum.
Fidentinus episcopus dixit: Agnosco illum.
[Item recitavit:] Rogatus episcopus Gaguaritanus. Idem dixit: Praesto sum, unitatem habet.
Adeodatus episcopus dixit: Noster fuit, a nobis illo transiit.
Item recitavit: Quadratus episcopus plebis Gegitanae. Idem dixit: Praesto sum, numquam ibi fuit episcopus.
Item recitavit: Gregorius episcopus Tamallensis. Idem dixit: Praesto sum.
Lucius episcopus dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Lucius episcopus civitatis Tagaratensis. Idem dixit: Praesto sum.
Quintus episcopus dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Felicianus episcopus plebis Cufrutensis. Idem dixit: Praesto sum, episcopum alium non habeo.
- Primianus episcopus dixit:
Ille qui fuit damnatus est a nobis et ab illis; cum scirent illum reum, et ipsi confirmaverunt; adhuc alter non est ordinatus. Et alia manu: Primianus episcopus recognovi.
Item recitavit: Bonifacius episcopus Cenensis. Idem dixit: Praesto sum.
Vindemius episcopus dixit: Agnosco illum.
Item recitavit: Adeodatus episcopus plebis Bazaritanae. Idem dixit: Praesto sum. Est quidem in corpore constitutus Calipotius; sed cum videret universum populum ad Ecclesiam catholicam fuisse conversum, discessit.
Item recitavit: Niventius episcopus Tunugabensis. Idem dixit: Praesto sum. Non ibi habeo contra me episcopum.
- Primianus episcopus dixit:
Damnatus est in causa adulterii; tamen illic fuit usque ad annum praesentem.
Item recitavit: Sabinus episcopus Tuccensis. Idem dixit: Praesto sum.
Adeodatus episcopus dixit: In dioecesi mea est ordinatus, ex presbyterio meo est.
Sabinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Cum saepe a civibus meis peterer ut eos in communionem Ecclesiae catholicae suscepissem, rogaverunt eam ut eis episcopus daretur. Petierunt me, et ordinatus sum. Adeodatus episcopus dixit: Quem habuit decessorem? Edicat in cuius locum successit.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Constat non ibi fuisse Catholicam? Adeodatus episcopus dixit: Non.
Item recitavit: Marianus episcopus Utzipparitanorum. Idem dixit: Praesto sum, numquam ibi habui alium.
Item recitavit: Victorius episcopus plebis Larensis. Idem dixit: Praesto sum.
Honoratus episcopus dixit: Agnosco illum.
- Hilarus exceptor dixit:
Quoniam codices implevimus, et alii nobis subrogandi sunt exceptores, iubeat nobilitas tua e corpore nostro alios subrogari, nobis custodibus datis. Vitalius notarius Ecclesiae catholicae dixit: Hoc et ego suggero, quod et exceptor nobilitati tuae.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Dentur nunc notariis qui codices se implesse confirmant, et exceptoribus ab utraque parte custodes. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginensis dixit: Iam nos delegisse custodes, mandato ipso narravimus. Ex ipsis etiam duos offerimus custodes. Et alia manu: Recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Eorum nomina qui nunc offeruntur edicito. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Deuterium et Restitutum. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Congruum est ut sicuti et alii subrogati sunt exceptores, sic dentur et ab alia parte custodes. Primianus episcopus Carthaginensis dixit: Damus custodes, Victorem Hipponiensem et Marinianum Oeensem collegas nostros.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Quoniam ex utraque parte episcopi custodes videntur appositi, singulorum (sicut coeperat) officium nomina subscriptionesque recitare debebit, et ad susceptas tabulas ad maiorem diligentiam alterutrum signet sollicitudo custodum, ut hisdem praesentibus reseratae, describi possint, atque ea quae gesta sunt schedarum serie contineri.
Cumque ab utrisque partibus tabulae susciperentur atque signarentur, recitatum est: Innocentius episcopus Lamiggigensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Praesto sum. Iunianus episcopus dixit: Nec ego illum novi, nec ipse me.
Et recitavit: Rufinianus episcopus Bonustensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi, et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Numquam illic fuerunt Donatistae. Primianus episcopus Carthaginensis dixit: Ipse fuit noster, sed populos habemus quibus ordinare. Rufinianus episcopus Ecclesiae catholicae Bonustensis dixit: Numquam habuit.
Et recitavit: Laodicius episcopus plebis Clypiensis coram viro clarissimo. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: E parte adversa est Geminius. (Geminius episcopus dixit: Agnosco illum).
Et recitavit: Donatus episcopus plebis Buritanae coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Non illic habent Donatistae neminem.
Et recitavit: Candorius episcopus plebis Mullitanae coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta et subscripsi Carthagini. (Quo recitato, idem dixit: Habeo Marcellinum contra me.) Marcellinus episcopus dixit: Agnosco illum.
Et recitavit: Isaac episcopus plebis Utinensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. (Quo recitato, idem dixit: Habeo Felicianum contra me.) Felicianus episcopus dixit: Agnosco illum.
Et recitavit: Qui supra pro Victore episcopo Tuburbitanorum Minorum coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino subscripsi eum suprascripta mandasse praesentem Carthagini. Quo recitato, et accedente Victore episcopo idem dixit: Habeo Maximinum contra me). Maximinus episcopus dixit: Agnosco illum.
Et recitavit: Felix episcopus Tubiensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi (Cartagini. Quo recitato,) idem dixit: Catholica est sola.
Et recitavit: Felix episcopus Abbir Maius coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Catholica est sola.
Et recitavit: Augendus episcopus plebis Villae-magnensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Catholica est tantum. Primianus episcopus Carthaginensis dixit: Ipse est qui iamdudum ad illam partem transiit.
Et recitavit: Lucidus episcopus plebis Marcellianensis et Bazitensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Catholica est (Desunt hic non nonnulla), et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit*: E diverso est Restitutus*. Restitutus episcopus dixit: Agnosco illum.
Et recitavit: Aufidius episcopus plebis Tignicensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: E diverso habeo Iulianum. Iulianus episcopus dixit: Agnosco illum.
Et recitavit: Fortunatus episcopus plebis Abensensis coram viro clarissimo Marcellino tribuno et notario suprascripta mandavi et subscripsi. Quo recitato, idem dixit: Unitatem habeo. Optatus episcopus dixit: Non habemus episcopum, presbyterum habemus.
Et recitavit: Trifolius episcopus plebis Aborensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Nomen si illic auditum fuerit Donatistarum, lapidatur.
Et recitavit: Qui supra pro Paulino Zurensi praesente litteras nesciente coram viro clarissimo Marcellino tribuno et notario suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, et accedente episcopo Paulino catholico, idem dixit: Catholica est. Habetdeus diaconus Primiani episcopi dixit: Presbyter est illic noster. Dioecesis est nostra.
Et recitavit: Lucrus episcopus plebis NigrensiumMaiorum coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Unitas est. Habetdeus diaconus dixit: Presbyterum habet.
Et recitavit: Fidentius episcopus plebis Cefalensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Unitatem habeo. Valentinianus diaconus Primiani episcopi dixit: Modo exivit de corpore. Fidentius dicebatur.
Et recitavit: Cresconius episcopus plebis Rusucensis coram viro clarissimoitribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato [idem] dixit: Unitatem habeo. Habetdeus diaconus dixit: Non habemus.
Et recitavit: Ambibius episcopus plebis Pisitensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Habeo Felicem e diverso. Valentinianus diaconus dixit: Felix dicitur, litteras misit excusationis senectutis causa.
Et recitavit: Rogatianus episcopus plebis Tigimmensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: E diverso mihi est Victorianus. Et accedente Victoriano episcopo [idem] dixit: Agnosco illum.
Et recitavit: Stephanus episcopus plebis Sinnuaritensis coram viro clarissimotribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Unitas est illic, Ecclesia est illic. Habetdeus diaconus dixit: Dioecesis ea est Cypriani a Siccenni. Cyprianus dicitur episcopus, qui illic intendit ad Sinuar.
Et recitavit: Serotinus episcopus plebis Turuzitanae coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Numquam habuit, nec habet. Habetdeus diaconus dixit: Presbyter est illic Cattus. Serotinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Illic est, sed superfluo.
Et recitavit: Maiorinus episcopus plebis Zemtensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Catholica est; nec habuit, nec habet.
Et recitavit: Thomas episcopus plebis Cubdensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: E contra neminem habemus.
Et recitavit*: Restitutus episcopus plebis Muzucensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini*. Quo recitato, idem dixit: E contra Idaxius nobis est. Et accedente Idaxio episcopo, idem dixit: Agnosco illum.
Et recitavit: Antonius episcopus plebis Mutugennensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: E diverso Splendonius est. Et accedente Splendonio episcopo, idem dixit: Agnosco illum.
Et recitavit: Privatianus episcopus plebis Vegeselitanae coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: E diverso est mihi Donatus Cillitanus. Et accedente Donato Cillitano episcopo, idem dixit: Diaconos illic habeo, vicina plebs agit, dioecesis mea est. Privatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Ubi conveniunt? Donatus episcopus dixit: Et loca et memorias martyrum tamen prohibuisti. Candidum non habui presbyterum inde? Privatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Et ubi agebatur?
Et recitavit: Aemilianus episcopus Ecclesiae Bennefensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Habeo neminem e diverso. Valentinianus diaconus dixit: Maximianus dictus est, hodie de corpore exiit. Aemilianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Triennium habeo ex illo quo ordinatus sum, nullum illic scio. Valentinianus diaconus dixit: Mittatur, et videant illum.
Et recitavit: Litorius episcopus plebis Suavensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Unitas est illic, omnis Catholica est. Habetdeus diaconus partis Donati dixit: Non habemus.
Et recitavit: Benenatus episcopus plebis Hospitensis coram viro clarissimo trib. et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: In loco meo alius non est episcopus. Lucullus episcopus dixit: Persecutio semper me fugavit.
Et recitavit: Leontius episcopus plebis Musertitanae coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, [idem dixit: Habeo neminem e diverso.] Habetdeus diaconus partis Donati dixit: Cresconius nunc ordinatus est contra.
Et recitavit: Silvanus episcopus plebis Macrianensis coram viro clarissimo. tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Non habet neminem; Catholica est.
Et recitavit: Eunomius episcopus plebis Marazanensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: E diverso est mihi Habetdeus. Habetdeus episcopus dixit: Praecessor meus ad Marazanensem locum ordinatus est. Is postquam cathedram sedit, expulsus est. Eunomius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Numquam sedit. Habetdeus episcopus dixit: Ego etiam non admissus, in tertio miliario in civitate conquievi. Eunomius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Numquam fuerunt Donatistae, nec sunt, nec aliquando sederunt cathedram. Habetdeus episcopus dixit: Modo oppresi sunt.
Et recitavit: Barbarus episcopus plebis Hierpinianensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino [suprascripta mandavi et] subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Non habeo neminem contrarium. Valentinianus diaconus dixit: Moecopius dicebatur episcopus, exivit de corpore.
Et recitavit: Secundianus episcopus plebis Hermianensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Contra mihi est Maximianus episcopus. Et accedente Maximiano episcopo, idem dixit: Agnosco illum.
Et recitavit: Postumianus episcopus plebis Tagorensis coram viro carissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Catholicae est unitatis.
Et recitavit: Barbarianus episcopus plebis Creperulensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Catholica est tantum. Valentinianus diaconus dixit: Non habemus.
Et recitavit: Felix episcopus Caniopitanorum coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, Valentinianus diaconus dixit: Presbyterum habemus nomine Restitutum.
Et recitavit: Victor episcopus plebis Tibaritanae coram tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Et diverso [mihi] est Victorianus episcopus. Et accedente Victoriano episcopo, idem dixit: Agnosco eum.
Et recitavit: Gennadius episcopus plebis Membressitanae coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: E diverso mihi est [Restitutus. Et accedente Restituto episcopo, idem dixit: Agnosco illum.
Et recitavit:] Restitutus episcopus plebis Simingitensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, [idem dixit: Catholica est omnis. Habetdeus diaconus dixit: Non habemus.]
Et recitavit: Octavius episcopus plebis Utimmensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: E contrario mihi est Bonifacius. Et accedente Bonifacio episcopo, idem dixit: Agnosco illum.
Et recitavit: Victorinus episcopus plebis Tabudensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino, suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: E diverso est Argutus. Et accedente Arguto episcopo, idem dixit: Agnosco illum.
Et recitavit: Maximinus episcopus plebis Enerensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini: Quo recitato, idem dixit: Catholica est, unitatem habeo. Quodvultdeus episcopus dixit: Habet episcopum; sed male habet.
Et recitavit: Reginus episcopus plebis Tigillavensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, [idem dixit: E diverso mihi est Donatus.] Flavianus episcopus dixit: De itinere revertit Donatus, causa aegritudinis.
Et recitavit: Qui supra pro Cresconio episcopo Centenariensi praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini, eo quod infirmitatis causa praepediatur, mandante ipso subscripsi Carthagini. Quo recitato, [idem dixit: E diverso est...] Quodvultdeus episcopus dixit: Etiam ipse male habet.
Et recitavit: Felix episcopus plebis Izirianensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: E diverso est mihi Saturus. Et accedente Saturo episcopo, idem dixit: Presbyter meus erat.
Et recitavit: Felicianus episcopus plebis Feraditanae Minoris praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: Catholica est. Valentinianus diaconus dixit: Non habemus.
Et recitavit: Romanus episcopus plebis Meglapolitanae coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagini. Quo recitato, idem dixit: E diverso non habeo. Felix episcopus dixit: Presbyterum habemus Maximianum, praesto est.
Et recitavit*: Restitutus episcopus plebis Cincaritensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine*. Quo recitato, idem dixit: E diverso mihi est Campanus episcopus. Et accedente Campana episcopo, idem dixit*: Agnosco illum*.
Et recitavit: Nados episcopus plebis Sabratensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato idem dixit: E diverso habui, modo non habeo.
Et recitavit: Caltasius episcopus plebis Mataritanae, coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit: Unitas est. Habetdeus diaconus dixit: Habuimus Rusticianum; modo exivit de corpore.
Et recitavit: Octavianus episcopus plebis Ucimaioris coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit: Unitatem habeo. Salvianus episcopus dixit: Senis Victoriani dioecesis est, presbyterum habet Ianuarium.
Et recitavit: Safargius episcopus plebis Lampuensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Valentinianus diaconus Primiani episcopi dixit: Senis Cartheri est plebs; sed absens est, pedibus laborat: propterea venire non potuit.
Et recitavit: Victorinus episcopus plebis Tabudensis pro Gorgonio consacerdote meo, qui infirmitate detinetur, plebis Liberaliensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino mandante ipso subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem Gorgonius dixit: Basilicam mihi deposuerunt haeretici, solus sum. Protasius episcopus dixit: Habemus illic Victorem episcopum.
Et recitavit: Fortunatus episcopus loci Casensis-Calanensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit: Solus sum. Verissimus [episcopus] dixit: Presbyter est ibi Victorinus.
Et recitavit: Theasius episcopus plebis Memblositanae coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit: Sola unitas est illic Ecclesiae catholicae. Salvianus episcopus dixit: Tempore persecutionis succubuit illic episcopus qui illic fuit.
Et recitavit: Probantius episcopus plebis Trofimianensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit: Solus sum. Valentinianus diaconus dixit: Presbyterum habet.
Et recitavit: Dulcitius episcopus plebis Tacapitanae praesente viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit [Habeo alium contra me]. Valentinianus diaconus dixit: Felix dicitur. Hic est, sed male habet.
Item recitavit: Catulinus episcopus plebis Gittensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi. Quo recitato, idem dixit: Unitas est. Valentinianus diaconus episcopi Primiani dixit: Non habemus.
Et recitavit: Villaticus episcopus plebis Sinnipsensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit: Unitas est.
Et recitavit: Hilarianus episcopus plebis Hiltensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, [idem dixit: Solus sum]. Et accedente Victore episcopo, idem dixit: Modo sum illic ordinatus, non me novit. Hilarianus episcopus Ecclesiae Catholicae dixit: Non habet.
Et recitavit: Ianuarius episcopus Ecclesiae Gisipensis maioris coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit: Non habemus.
Et recitavit: Severianus episcopus Ceramunensis coram viro clarissimo tribuno et notario Marcellino suprascripta mandavi et subscripsi Carthagine. Quo recitato, idem dixit: Catholica est omnis. Habetdeus diaconus episcopi Primiani dixit: Habemus senem Adeodatum. Severianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Ostendat illum. Adeodatus episcopus dixit: In plebe mea est Milevitana Ceramussa.
Chapter 3 of 9