Cognitio prima, Capita 203–223
- Palatinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Diaconus fuit et rebaptizatus est. Adeodatus episcopus dixit: Serva partibus quae competunt. Et alia manu: Adeodatus episcopus recognovi.
Item recitavit: Rogatus episcopus Zaraitensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi. Cresconius episcopus Ecclesiae Catholicae dixit: Diaconus catholicus erat, et rebaptizatus est. Adeodatus episcopus dixit: Serva partibus quae competunt.
Item recitavit: Maximinus episcopus Tuburbitanus. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Donatus episcopus a Medianis Zabuniorum. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
- Victor episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Probet se accessisse ad unam domum quam dicit. Quum diceret. Novatus episcopus Ecclesiae catholicae Sitifi dixit: Scriptum sit Medianas Zabuniorum habere presbyterum. Ipse hodie tenet plebem et basilicam. Unitatem habet. Nullus illic est Donatistarum. Supra corpus episcopi catholici presbyterum ordinavi, et Deo volente ordinabitur illic episcopus. Episcopus autem Donatistarum in eodem loco non est. Adeodatus episcopus dixit: Contra haec serva quae competunt. Et alia manu: Adeodatus episcopus recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Quae partibus competunt, salva erunt.
Item recitavit: Felix episcopus Uzalensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Servandus episcopus a Casis Favensibus. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi. Traditorem non habeo.
Item recitavit: Felix episcopus Putiensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
- Petilianus episcopus dixit:
De mandato constet, non de causa, quae postea est ventilanda Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ista frequentius interlocutus sum, superflue in his creditis immorandum.
Item recitavit: Messianus episcopus Seleucianensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Liberantius episcopus Tisanianensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Cresconius episcopus Advocatensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Donatus episcopus Scillitanus. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Urbanus episcopus Vicensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Victorinus episcopus Adrumetinus. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Maximus episcopus Canianensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Ampelius episcopus Neapolitanus. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Maximus episcopus Macrensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Idaxius episcopus Muzucensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Restitutus episcopus Flumenpiscensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Tertullus episcopus Cilibiensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
(Item recitavit:) Ianuarius episcopus Narensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Honoratus episcopus Thusdritanus. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Crescentilianus episcopus Lambiritensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi: et profiteor me traditores non habere. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Macomadiensis dixit: Superflue profiteris. Episcopus ibi fuit, proxime defunctus est. Ordinandus illic erit alius.
Item recitavit: Habetdeus episcopus Aurusulianensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Burcaton episcopus Gemellensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi. Traditorem non habeo nec habui umquam.
Item recitavit: Ianuarius episcopus Betagbaritanus. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Donatianus episcopus Lamzellensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi. Traditorem autem nec habeo, nec habui, nec habiturus sum. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Macomadiensis dixit: Rufus episcopus ibi fuit noster. Lamzelli in basilica nostra positus est Gildo. Scriptum sit, dum exspectatur electio. Caeterum in nomine Christi ordinabitur illic episcopus.
Item recitavit: Celer episcopus Capsensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Cresconius episcopus Musertitanus. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi [et subscripsi].
Item recitavit: Donatus episcopus Tubursicensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Quodvultdeus episcopus Cessitanus.
- Petilianus episcopus dixit:
In itinere defecit. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Qui in itinere dicitur defecisse, quemadmodum invenitur subscripsisse doceatur. Et alia manu: Recognovi. Petilianus episcopus dixit: Non de ipso dictum est, calumniose agis, de altero suggestum est. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: De quo? Petilianus episcopus dixit: Qui decessit in via. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Recitentur nomina, ut eadem agnoscat. Et alia manu*: Recognovi*. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Si in via defecit, quomodo subscripsit? Et alia manu: Recognovi. Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae Carthaginis dixit: Clericus pro mortuo subscripsit? Et alia manu: Recognovi. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Eligat sibi ut ostendam quomodo mentiatur. Et alia manu: Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Doceatur quomodo is qui in itinere dicitur defecisse, subscripserit. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Recitetur utrum clericus ex nomine suo subscripserit, an ex nomine defuncti. Et alia manu: Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Recitetur, cuius nomine subscripserit qui in itinere dicitur defecisse.
Et recitavit: Quodvultdeus episcopus Cessitanus aeger subscripsi. Fortunatianus episcopus Ecclesiae Catholicae dixit: Advertit nobilitas tua, nullius clerici nomen pro defuncti nomine subscripsisse, sed tamquam vivi, mortui nobis, qui in via iuxta eorum professionem dicitur defecisse, subscriptionem obtulisse. Et alia manu: Recognovi. Petilianus episcopus dixit: Quid si et iste moriatur, qui aeger subscripsit? quasi hodie non unus defecit. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi. Aurelius episcopus Ecclesiae Catholicae Carthaginensis dixit: Sed in itinere defecisse dixisti. Et alia manu: Recognovi. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Sufficiunt ista deprehensa. Caetera subsequantur. Et alia manu: Recognovi. Petilianus episcopus dixit: Nihil deprehendisti, argumentaris contra veritatem. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi. Alypius episcopus Ecclesiae Catholicae dixit: Tu dixisti. Et alia manu: Recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Si verum est, ut asseritis, quod in itinere defecit, constat eius subscriptionem falsissime recitatam: sin vero ipse subscripsit, non potuit in itinere deperire. Petilianus episcopus dixit: Non est humanum mori? Non etiam morientes testamentis suis subscribunt? Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Humanitatis est mori, sed inhumanitatis est fallere. Et alia manu: Recognovi. Petilianus episcopus dixit: Non est hoc fallere, quia potuit revertens in itinere mori. Mandatum adhuc modo accipio. Dico quid moveat. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Mandatorum dies prolatus a partibus recitetur, ut appareat de nomine defuncti, quae pars in mendacium prosilierit. Et alia manu: Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Mandati diem pandat officium.
Rufinianus scriba dixit: Recitabo sicut praecepit sublimitas tua diem mandati.
Et recitavit: Post consulatum Varanis viro clarissimo octavo kalendas Iunias Carthagine. Et cum recitaret, Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Caetera perlegantur. Rufinianus scriba recitavit: Ianuarianus, Primianus, Felix, Donatus, Candorius, Optatus, Donatianus, Antonianus, Victorianus, Fortis, et caeteri; Primiano, Petiliano, Emerito, Protasio, Montano, Gaudentio, Adeodato, coepiscopis nostris praesentes praesentibus salutem. Et cum recitaret,
Aurelius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Iamdudum ipse subscripsit. Modo dixit Clericus subscripsit, modo episcopus. Et cum diceret, (et alia manu: Recognovi.) Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Advertitis, praesentes praesentibus peragendi negotii dedisse mandatum. Quomodo igitur hic qui praesens in hac urbe se inter caeteros sine dubio mandasse professus est et in itinere dicitur defecisse, et in hac urbe subscripsisse mandato? Adeodatus episcopus dixit: Octo dies emensi sunt, ut mandatum confectum est. Is qui mandavit, de cuius nomine nunc agitur, cum aegrotare coepisset, ad propria remeans in itinere defecit. Et alia manu: Adeodatus episcopus recognovi. Vincentius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Dicat quo in loco defecit. Et alia manu: Recognovi: Adeodatus episcopus dixit: Non novi locum. Et alia manu: Ut suprascriptum.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Quoniam probabilis est vestrae sanctitatis prosecutio, qua eum hic fuisse et aegrum ad propria remeantem defecisse testaris, saltem hoc docere te convenit, ut utrum in hac urbe fuerit sub Dei testificatione designes. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Si praecipit sublimitas tua, Petiliani viro clarissimo prosecutio recitetur, ut ex lectione cognoscant universi, quam non vere nunc dicatur eum repedantem de Carthagine, in itinere defecisse, quia aliter eum eius prosecutio demonstravit. Et alia manu: Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Legatur prosecutio postulata. Cumque ex codice legeretur, Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Nihil mihi videtur amplius de hac parte quaerendum, nisi ut sub testificatione divina utrum hic praesens fuerit de quo agitur, simplici professione pandatur. Emeritus episcopus dixit: Quid si se alius pro eodem apposuit? Et alia manu: Emeritus episcopus recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: De hoc Dei erit etiam sine sacramenti interpositione circa fallentes, omni ex parte iudicium. Unde reliqua subscribentium nomina relegantur.
Et recitavit: Quodvultdeus episcopus Volitanus. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Donatus episcopus a Turre Rotunda. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Victorius episcopus Selendetensis. Crescentianus episcopus dixit: Hic est, aegrotat.
Item recitavit: Crescentianus episcopus Ammederensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Felix episcopus Bullensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Cresconius episcopus a Cibaliana. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Iurata episcopus a Turre - Tamallumensi. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Liberalis episcopus Milidiensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Donatus episcopus Auzagerensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Victor episcopus Villaregensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Donatus episcopus Buzensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Lucius episcopus Tamallensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Quintus episcopus Tagaralensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Datianus episcopus Teleplensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Megasius episcopus Tucaborensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Honoratus episcopus Iommitensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Vitalis episcopus Ucrensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Plutianus episcopus Masclianensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Faustinus episcopus Naraggaritanus. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Felicianus episcopus Viltensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Felix episcopus Boncarensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Felix episcopus Telensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Secundus episcopus Arensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi: adversarium in plebe mea non habeo.
Item recitavit: Iulianus episcopus Tignicensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Splendonius episcopus Mutugennensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Serenianus episcopus Mammillensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Salvianus episcopus Leptitanus. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Reperatus episcopus Vindensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Leontius episcopus Praesidiensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Titianus episcopus Sufetulensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Nestorius episcopus Malianensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Donatus episcopus Ancusensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Flavosus episcopus Cissitanus. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Maximinus episcopus Turreblandensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Miggin episcopus Vagalitanus. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Donatianus episcopus Capsensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Marcianus episcopus Cebarsussensis. Cumque accessisset, idem dixit: Licet adversarium non habeam, tamen mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Restitutus episcopus Laritensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Victorianus episcopus Aquensis. Cumque accessisset, idem dixit: Mandavi et subscripsi. Asellicus episcopus Ecclesiae catholicae municipii Tusuritani dixit: Sub testificatione omnipotentis Dei et Iesu Christi Salvatoris nostri, dico nos sic esse de Arzugibus profectos, die tertio kalendarum Maiarum. Presbyter fuit, non episcopus in via ordinatus est. Sed hac factione qua valet est illic episcopus, in adulterio detectus. Adhuc pendet cognitio.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Episcopum sufficit ordinatum; hac parte transita, reliqua percurrat officium.
Et recitavit: Faustinus episcopus Nationensis. Cumque accessisset, idem dixit: Adversarium non habeo, mandavi et subscripsi.
Item recitavit: Marcianus episcopus Eminentianensis in itinere remansit. Felix [Episcopus] Novasinnensis subscripsi pro eo. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Quomodo praesentes praesentibus mandaverunt? Felix Novasinnensis episcopus dixit: Ipse me rogavit in itinere, et ego pro ipso subscripsi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Licet hoc lectum atque dictum sit, quod praesentes praesentibus mandaverunt; tamen ne mora superflua conteratur, reliqua percurrat officium.
Et recitavit: Martialis episcopus Idicrensis pro Felice Garbensi et Iusto Formensi, qui in itinere causa infirmitatis detenti sunt, pro eis subscripsi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Etiam hoc superiori constat esse consimile. Et adiecit: Aliud recitetur: Marcianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Felix episcopus Garbensis de domo sua non exivit.
Et recitavit: [Gaudentius episcopus Tigisitanus.] Cresconius episcopus Siguitanus dixit: Gaudentius collega noster, episcopus loci Tigisitani, infirmitatis causa in itinere remansit; pro eo subscripsi.
- Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Testatum sit actis sublimitatis tuae, ideo haec fieri ut maior videatur eorum numerus episcoporum; quamvis nec sic Catholicis possit aequari. Et alia manu: Recognovi.
Item recitavit: Donatus episcopus Sucardensis. Marinianus episcopus dixit: Hic est in civitate; sed aegrotat.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ut statui, lecta in seriem referentur actorum. Quoteni autem sint utriusque partis episcopi quorum subscriptio recitata est, cauculatim pandat officium.
- Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Adhuc sunt praesentes collegae nostri, qui subscriptiones suas mandato non indiderunt. Occupati enim fuerant vel infirmitate, vel necessitate, vel etiam postea supervenerunt. Ii etiam iube ut cogniti accedant. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Interim eorum numerus qui subscripserunt, ab officio demonstretur. Rufinianus scriba dixit: Excepta ea pagina quae errorem habet in subscriptione Donatistarum, invenimus nomina contineri. Marcellinus viro clarissimo tribunus et notarius dixit: Ipsa autem pagina quot nominibus continetur? Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Sex annumeratis etiam absentibus. Et cum diceret (Et alia manu: Recognovi). Rufinianus scriba dixit: Sex, ac sic efficiuntur omnes ducenti septuaginta novem.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Alterius quoque partis quot episcopi recitati sunt, intimetur. Rufinianus scriba dixit: Catholicae partis episcopi secundum subscriptionem huic brevi insertam efficiuntur ducenti sexaginta sex, exceptis his quos dicunt necdum subscripsisse.
- Marcellinus viro clarissimo tribunus et notarius dixit:
Nunc quot sunt ii quos subscripsisse testantur, edicere non morentur. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Transeant et cognoscantur. Viginti sunt. Et alia manu: Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Ergo, si adsunt, suam debent singuli demonstrare praesentiam.
Cumque Apronianus episcopus accessisset, Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Cuius es civitatis episcopus? Apronianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Mazacensis. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Mandato, cui per absentiam non subscripsisti, consentis? Apronianus episcopus Ecclesiae catholicae Mazacensis dixit: Consentio.
Item et accedente Maximino Suffetano episcopo, Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Consentis tu quoque mandato? Idem dixit: Consentio et mando.
Item accedente Victore episcopo Aiurensi, idem dixit: Mando et consentio.
Item accedente Felice episcopo Ficense, idem dixit: Mando et consentio.
Item accedente Felice episcopo Macrianensi, idem dixit: Mando et consentio.
Item accedente Lucio episcopo Olivensi, idem dixit: Mando et consentio.
Item accendente Tertulliano episcopo Hirenensi, idem dixit: Mando et consentio.
Item accedente Ioanne Gummitano episcopo, idem dixit: Mando et consentio.
Item accedente Ampelio Vagensi idem dixit: Mando et consentio.
Item accedente Primulo episcopo Vagense, idem dixit: Mando et consentio.
Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Diu observavit Severus, sed nunc infirmitate discessit.
Item accedente Regino episcopo Tigillabensi, idem dixit:Mando et consentio.
Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Delphinus episcopus hic est, sed infirmitate detinetur. Nam et Faustinianus episcopus Rusiccadensis hic est, in hac civitate, sed male habet, et Felix Serteitanus pedem dolet.
Item accedente Victore episcopo Abitinensi, idem dixit: Mando et consentio.
Item accedente Aenea episcopo a Turbunice, idem dixit: Mando et consentio.
Item accendente Annibonio episcopo Abbiritano, idem dixit: Mando et consentio.
Item accedente Felice episcopo Novensi, idem dixit: Mando et consentio.
Item accedente Argyrio Sitipensi, idem dixit: Mando et consentio.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Quot sunt isti quorum professio nunc processit, edicat officium. Nampius scriba dixit: Viginti sunt. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Omnium episcoporum partis utriusque claruit et certa esse mandata, et firmas adstare personas. Et ideo debent egredientes reliqui eis iam praestare secretum, quibus omne negotium crediderunt.
Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Scriptum sit centum viginti esse absentes, quos aut infirmitas, aut aetas, aut certe necessitas detinuit. Et alia manu: Recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Scriptum erit. Petilianus episcopus dixit: Scriptum sit multo plures [nostros] absentes esse, etiam Cathedras viduatas, quibus episcopi ordinandi sunt. Et alia manu: Ut suprascriptum. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Hoc quoque gesta retinebunt. Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae Siccensis dixit: Quia de viduatis cathedris dixit sanctissimus Petilianus, nos quoque sexaginta quatuor vacuas habere his gestis intimamus. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Etiam hoc haeret publicis monumentis [Et adiecit: Remaneant utriusque partis episcopi qui electi sunt] et alii exeant. Quibus egressis:
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Utrum ii tantum adsint qui a partibus secundum imperiale praeceptum electi esse noscuntur, edicat officium. Rufinianus scriba dixit: Partis Ecclesiae catholicae secundum formam edicti tot stant, id est, decem et octo, id est, septem actores, septem consiliarii, et quatuor ad cartas. Etiam ex parte Donati adstant decem et octo, septem actores, septem consiliarii, et quatuor ad cartas.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Edicat officium, quantum diei iam videatur emensum. Rufinianus scriba dixit: Exemptae sunt horae undecim diei.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Quoniam diei pene omnem partem constat emensam, idcirco utrum ex communi consensu negotium differri placeat, intimetur. Ab utrisque partibus dictum est. Placet: quoniam iam iste dies videtur emensus.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
In quem diem haec ipsa comperendinatio differatur, pars utraque designet. Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit: Sicut edicto nobilitas tua praescripsit, crastino intermisso, propter descriptionem schedarum, perendie si praecipis observabimus. Et alia manu: Recognovi. Adeodatus episcopus dixit: Etiam nos consentimus, ut perendino die negotium peragatur. Et alia manu: Adeodatus episcopus recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Sicut partibus placuit, interiecta die negotium repetatur. Illud autem utraeque partes observare debebunt, ut designatos custodes exceptoribus atque codicibus in describendis schedis invigilare faciant, quatenus fideliter omnia conscribantur: alios quoque binos, ut quaterni sint, sicut dispositum est, his qui nuper exceperunt, adhibere custodes.
- Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Alii duo praesentes sunt, sicut iam et officium suggessit, id est, fratres nostri Leo et Asterius. Et alia manu: Recognovi. Primianus episcopus dixit: Damus etiam nos custodes tabularum quatuor. Duos iam dedimus, duos nunc subrogamus, id est, Veratianum et Victorem, praesentes collegas nostros. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi. Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit: Etiam istis adversantibus, id quod postea exceptum est, signatis nunc tabulis crastino describetur. Et alia manu: Edantur. Item alia manu: Hilarus et Martialis exceptores edidimus.
Expliciunt Gesta primae cognitionis.
Chapter 5 of 9