Cognitio tertia, Capita 227–281
- Petilianus episcopus dixit:
Tu quis es? Filius es Caeciliani, an non? Tenet te crimen Caeciliani, an non, si fuerit? Et cum diceret (Et alia manu: Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi),
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Ego in Ecclesia sum in qua Caecilianus fuit. Et alia manu: Recognovi.
- Petilianus episcopus dixit:
Unde coepisti? Quem habes patrem? Alioquin si patrem tuum damnaveris, haereticum te esse profiteris, qui nec originem vis habere, nec patrem. Et alia manu: Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
In Ecclesia sumus, in qua Caecilianus episcopatum gessit et diem obiit. Eius nomen ad altare recitamus, eius memoriae communicamus, tamquam memoriae fratris, non tamquam patris aut matris. Quaeris autem a me unde communio mea sumat exordium. Dominus ipse Christus asserit exordium communionis meae dicens: Oportebat Christum pati et resurgere a mortuis tertio die, et praedicari in nomine eius poenitentiam et remissionem peccatorum per omnes gentes, incipientibus ab Hierusalem*. Coepit ista praedicatio ab Hierusalem, inde se ab illustrissimo exordio diffudit, diffundens Ecclesiam quam tenemus; primo per vicina, deinde per Ionginqua, etiam in Africam venit. In hanc oculos aperimus, hanc in divinis eloquiis et testimoniis sicut ipsum Dominum Christum et redemptorem nostrum comperimus. Ab illo Deo patre, ab hac Ecclesia matre, nullius me hominis crimina, nullius calumniae separabunt*. Et alia manu: Recognovi.
- Petilianus episcopus dixit:
Caecilianus tibi pater aut mater est, ut dixisti? Et alia manu: Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Iam audisti quia frater erat. Et alia manu: Recognovi.
Petilianus episcopus dixit:
Frater non est qui generat filios. Et alia manu: Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Nec patrem nec matrem sibi esse Caecilianum apertissima prosecutione signavit.
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Caecilianus non est pater meus. Si bonus est, frater meus est bonus; si malus est, frater est malus. Tamen propter sacramenta frater est, sive bonus, sive malus. Et alia manu: Recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ut nec patrem suum nec matrem Caecilianum fuisse diligentius demonstretur, eiusdem prosecutio superior relegatur.
- Petilianus episcopus dixit:
Satis illos defendis per Deum. Et alia manu: Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.
- Augustinns episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Ecce dico, quoties voluerint dico, Caecilianus non est pater meus, quia audio Dominum meum dicentem: Ne vobis patrem dicatis in terra: unus est pater vester Deus. Dico Caecilianum fratrem, bonum fratrem, si bonus; malum fratrem, si malus est, quoniam propter communia sacramenta frater meus est. Si autem iudicium de illo meum vis audire, etiam innocentem credo, appetilum falsis criminationibus existimo, sed tamquam homo de homine existimans, non tamquam certum aliquid credens. Tu si obiicis Ecclesiae crimina Caeciliani, adsisto, defendo tamquam fratris, ostendens non pertinere ad Ecclesiam, nec ad eius causam, nec ei praeiudicare; et sic demonstro nihil te obiicere Ecclesiae catholicae, etiamsi vera fortasse, quod nullo modo poteris demonstrare, sint crimina Caeciliani. Si autem nec ipsa vera potueris demonstrare, etiam te iudice vides ubi remanseris, et quid reiecta tandem animositate erroris eligere debeas, ut nobiscum teneas veritatem; nobiscum amplectaris damnato errore caritatem. Et alia manu: Recognovi.
- Petilianus episcopus dixit:
Ipsa sunt illa ambigua quibus ab hodierni diei percurrit principio, nec tamen se alterum tenere aliquando professus est, cum utraque magno amplexu retineat, utrumque metuens dimittere vel tenere. Tandem aliquando expressius dicat, utrum patris loco habeant Caecilianum, ex quo deducta est ista progenies. Non enim potest aliqua res sine generatore suo nasci, aut sine capite incipere, aut sine radice sua crescere. Videt igitur nobilitas tua se originem non habere saepius protestatum. Si igitur originem non habet, ipse est magis haereticus, qui non habet patrem, qui habitum patrem iudicio suo damnavit. Adstipuletur igitur, ut si criminosum patrem eius constiterit, eum crimina teneant; si autem innocentem, necesse habeat esse filius innocentis; ita quoque e diverso necesse habeat ut sit filius criminosi, si constiterit criminosum. Et alia manu: Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Habeo caput, sed Christus est.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Diligentius demonstretur utrum patrem vestrum Caecilianum, aut matrem, sicut quaesitum est, esse dicatis.
Augustinus episcopus Ecclesiae Catholicae dixit:
Habeo caput, sed Christus est, cuius Apostolum audio. Et cum diceret (Et alia manu: Recognovi),
- Petilianus episcopus dixit:
Quis te ordinavit ut episcopus esses? Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi salvo appellationis effectu.
- Montanus episcopus dixit:
Et quid est quod dicit apostolus Paulus: Et si decem millia paedagogorum habueritis in Christo, sed non multos patres. Per Christum enim ego vos generavi per Evangelium.
- Cumque streperent, Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
De tumultu testatum sit. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ad quaesita responde.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Habeo caput, sed Christus est, cuius Apostolum audio dicentem: Omnia vestra, vos autem Christi, Christus vero Dei*. Nam et ubi se patrem dixit Apostolus, ne ipsius paternitatis velut basem humanam infirmitatein crederemus, addidit.* Per Evangelium ego vos genui*. Semen ergo et vena seminis mei de Evangelio ducitur. Honorificentiae causa patres appellamus eos qui nos vel tempore, vel meritis praecesserunt. Aliud est cum quaerimus ad fidem quem habeamus patrem, ad salutem aeternam quem habeamus patrem, ad retinendam Ecclesiam, et percipienda Dei promissa quem habeamus patrem. Nam illud honoris est, ut quotidie senibus dicamus: Pater. Quotidie etiam quibusdam non nobiscum in una Ecclesia, nec in iisdem sacramentis constitutis, dicimus: Frater. Sodomitis etiam dixit Loth: Fratres, utique ad Ieniendam eorum animositatem, non ad cognitam fraternitatem, et quasi unius haereditate consortium. Tollantur ergo ista, distinguamus vocabula quae hominibus propter honorem debentur, et vocabulum quod propter salutem requirimus. Pro salute aeterna, pace Apostoli dixerim, imo iubente Apostolo dixerim, non pater meus Apostolus est ad salutem aeternam, qui mihi dicit:* Ego plantavi, Apollo rigavit, sed Deus incrementum dedit. Itaque neque qui plantat est aliquid, neque qui rigat, sed qui incrementum dat Deus*. De hoc Dominus dixit:* Nolite vobis dicere patrem in terra*. Utique scivit dicturum Apostolus:* Per Evangelium ego vos genui*. Non enim Domino dicente:* Ne vobis dicatis patrem in terra*, contrarius futurus erat Apostolus dicens:* Etsi multos habeatis patres, per Evangelium ego vos genui*. Sed quia distinxit ad patrem nobis constituerit Dominus, et pro qua honorificentia eum apostolum possemus patrem accipere, ideo sic locutus est, ut eius oratio non esset contraria Dominicae veritati. Patres igitur quoscumque agnosco in terra, honorificentiae causa agnosco. Patrem salutis meae non teneo nisi Deum, de quo mihi Dominus dixit: Ne vobis patrem dicatis in terra, et qui quotidie dicimus:* Pater noster qui es in coelis. Et alia manu: Recognovi.
- Petilianus episcopus dixit:
Quis dicitur qui eum ordinavit? Dicat quis eum ordinavit. Et alia manu: Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ordinator eius inquiritur. Unde quis eum ordinaverit evidentius designetur.
Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Quem?
- Fortunatianus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Quid ad causam pertineat veritatis uniuscuiusque episcopi ordinator, non satis agnoscimus. Testimoniis divinis pater Deus est edoctus. Et alia manu: Recognovi.
Petilianus episcopus dixit:
Qui vocatur qui eum ordinavit edicat. Et alia manu: Petilianus episcopus appellatione incolumi recognovi.
Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Ordinavit quem? Multi adstamus, multi assertionem causae secundum tenorem mandati suscepimus. Cuius ordinatorem quaerit, aut quem quaerit, exponat pars diversa, ut videamus utrum dignum sit ad haec respondere. Et alia manu: Recognovi.
- Adeodatus episcopus dixit:
Augustinus haec dixit: Dicat quis eum ordinavit. Et alia manu: Adeodatus episcopus salva appellatione recognovi.
Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Non modo Augustini causam suscepimus defendendam, qualemcumque ipse habet. Et cum diceret (Et alia manu: Recognovi).
Adeodatus episcopus dixit:
Hoc est indicium causae desperatae, ut cum nos flagitemus alia, alia respondeantur; ut quoniam obiectis respondere non possunt, quaerant alia quibus nebulas innectant. Dicat igitur Augustinus quis eum ordinaverit. Et alia manu: Adeodatus episcopus salva appellatione recognovi.
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Superflua quaeri video. Et cum diceret. (Et alia manu: Recognovi),
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ad interrogata respondere dignare.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Superflua quaeri video a fratribus nostris e diverso sistentibus; et ad ipsa superflua non denego responsionem, dum tamen Ecclesiae causa, cui responderi nihil potest, in fundamento tutissimo conlocetur. Ego, cuius ordinatorem requiris homo sum Christianus, fidelis, quod Deo teste loquor, Catholicus. Unde adhuc ambigimus quis dignus hoc nomine vocitetur. Ego illam Ecclesiam defendo, hanc assero qualicumque voce, in qua quidquid fuero, illa Ecclesia est. Video quo tendas, humanas calumnias consectaris; et quae soleatis iactare et dicere, non alienum est ab auribus vel a cordibus nostris. Megalius me ordinavit primas Ecclesiae Numidiae catholicae, eo tempore quo ille me potuit ordinare. Ecce respondi. Prosequere, profer quae praeparas. Ibi etiam calumniosus appareas. Ecce dixi ordinatorem meum. Profer iam calumnias tuas. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Accepisti prosecutionem. Unde quid competat respondere dignare, licet haec quae de personis aguntur, cognitionem differre non debeant.
- Emeritus episcopus dixit:
Si nulla est actio personarum, cur Caeciliani in iudicio faciunt mentionem? Aut enim iuste timent, quod eum desiderant excusare; aut si superflua actio adversus Caecilianum intenta liberat mores, vitam purgat, hoc ipsum debent legalibus testimoniis approbare. Dicimus etenim multis legalibus documentis, sacerdotum vitia, ac probrosos mores, et nefariam conversationem, maculam aut rugam Ecclesiae semper inferre. Unde enim est quod Apostolus ait: Non habentem maculam neque rugam*. Et iterum:* Oportet episcopum irreprehensibilem esse*? Multis etiam documentis lex divina diffunditur, quibus immaculata vita pastoris debeat coelestibus testimoniis approbari. Sed ne per longitudinem prosecutionis audientiae fastidium faciam, aut forte praeteream quae competunt causae, quoniam habemus in manibus divinorum sacramentorum collectam undique uniformitatem, idipsum potestas tua adversum eorum mandatum, quod legaliter se scripsisse dixerunt, iubeat recitari, ut post adsertionem nostrae prosecutionis lectionemque libelli, sive litterarum quas in iudicio petimus recensendas; universa quae nostris partibus competunt, specialiter peragamus.* Et alia manu: Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Constare quidem primitus volueram, ut quis loco petitoris adstaret, ex recitatione gestorum evidentissime monstraretur. Sed si vultis ab hac me parte discedere, evidenter ostendite ut ea quae offertis, debeant recitari.
- Montanus episcopus dixit:
Interim iube recitari, et respondebimus. Et alia manu: Montanus episcopus salva appellatione prosecutionem meam recognovi.
Marcellimus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Recitentur.
Romulus exceptor recitavit: Flavio Marcellino viro clarissimo spectabili tribuno et notario Ianuarianus et caeteri episcopi veritatis catholicae, quae persecutionem patitur, non quae facit. Quia apud acta nobilitatis tuae fratribus collegisque nostris defensionem mandavimus. Et cum recitaret,
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Quantum ex istius epistolae quae profertur principiis demonstratur, denuo aliud video processisse mandatum, cum post confirmationem personarum, ea omnia quae partibus competunt vestro nomine debuerint iudiciis intimari, quoniam ab illis post mandatum semel factum, constat transisse negotium.
- Emeritus episcopus dixit:
In mandato suo legalia quaeque se posuisse dixerunt. Haec eadem legalia nos scripturis legalibus convincimus. Nihil absque mandato est. Imo ut audientiam praestantia tua praebeat, hoc rogamus. Et alia manu: Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Non haec proferri prohibui; sed rectius erat ut vestro nomine qui adsistitis, proferrentur.
Emeritus episcopus dixit:
Cum actio nobis competat, scriptura mandati nihil interest, utrum ex nostra persona an ex eorum qui mandaverunt [proferatur] dummodo hoc ipsum iubeas recitari. Et alia manu: Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Recitentur. Ego enim, ne quod iuris esset omitterem, id videor interfatus. Romulus exceptor recitavit: Magnum iusti cognitoris indicium est, quod uni parti concesserit. Et cum recitaret,
- Emeritus episcopus dixit:
Non legit, non distinguit sensus. Et alia manu: Emeritus episcopus recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Ipsi legant. Concedamus eis quod ipsi nobis concedere noluerunt.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ecclesiastici notarii ea relegant, ut apertius designetur, quae a venerabilibus viris constat oblata.
Possidius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Scriptum sit ipsos petisse, ut a suis notariis gesta quae proferunt recitentur. Et alia manu: Recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Nihil interest a quo relegantur.
Petilianus episcopus dixit:
Non de fide dubitatur officii, sed de pronuntiatione. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Superflua est ista causatio. Unde, ut diligentius omnia cognoscantur, ab ecclesiasticis notariis quod oblatum est recitetur.
Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Legatur concedentibus nobis, quod ipsi nobis concedere noluerunt.
Habetdeus episcopus dixit:
Ego lego.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Lege.
- Habetdeus episcopus dixit:
Flavio Marcellino viro clarissimo et spectabili tribuno et notario, Ianuarianus et caeteri episcopi veritatis catholicae, quae persecutionem patitur, non quae facit. Quia apud acta nobilitatis tuae fratribus collegisque nostris defensionem mandavimus, magnum iusti cognitoris indicium est, quod uni parti concesserit, alteri non negare, ne uni parti favere, alteram premere videatur. Quod te pro tua prudentia et longe prospicere, et longius condecet praecavere, maxime cum populos edictis invites de audientiae tuae libramine iudicare. Adversarii igitur traditores persecutoresque nostri cum elucubratum volumen sui mandati, diuque conceptum et expositum actis ingererent, sine praeiudicio equidem nostro libenter audisti. Quod ut huic epistolae nostrae concedas, impendio postulamus. Non quo illorum prava perversaque doctrina nos terreat, sed ne labor sit defensoribus nostris, contra librum illorum prolixum, et contra prosecutiones eorum confligere, cum nec dies totus causae sufficiat, nec vox aut latera defensioni, ut liber cum libro, et defensio cum defensione concertet. Quare igitur hanc epistolam nostram petimus accipi atque inseri iubeas, tunc deinde causam audire digneris.
Adversarii enim nostri decursis testimoniis quibus Ecclesia cum laude sui ubique diffunditur, id prius mandant suis defensoribus peragendum, ut contra nos, qui Ecclesiae defendimus puritatem, isto modo agant, ut eamdem Ecclesiam habituram in se permixtos simul bonos et malos usque in finem saeculi, dicant esse praedictam. Cuius rei causam nos magis ostendimus Ecclesiam Domini in scripturis divinis sanctam et immaculatam fore ubique nuntiatam. Per Esaiam: Exsurge Sion, indue fortitudinem tuam Hierusalem, civitas sancta, non adiiciet transire per te incircumcisus et immundus (Isa. LII). Et iterum: Dic filiae Sion: Ecce tibi Salvator adveniet, habens mercedem et opus ante faciem suam, et vocabit illum populum sanctum redemptum a Domino. Tu autem vocaberis desiderata civitas, et non derelicta (Isa. LXII). Et iterum: Confortamini manus dissolutae, et genua debilia confortamini. Qui estis pusillanimes, nolite timere. Dominus noster iudicium retribuet, et ipse veniet, et salvos faciet nos. Tunc aperientur oculi caecorum, et aures surdorum audient, plana erit lingua mutorum, et claudus saliet sicut cervus: quoniam rupta est in deserto aqua, et fons in terra sitienti (Isa. XXXV). Et adiecit: Illic via munda et sancta vocabitur: et non transibit illic immundus, neque erit illic via immunda. Etiam illic non erit leo, neque ex bestiis malis ascendet in illa, neque invenientur in illa, sed ambulabunt illic redempti et electi. De qua in Canticis Canticorum ex persona Domini scriptum est: Tota speciosa es, soror mea, et reprehensio non est in te (Cant. IV).) Quod Paulus apostolus apertissime demonstravit dicens: Christus dilexit Ecclesiam, et semetipsum tradidit propter eam, ut eam sanctificaret, purgans eam lavacro aquae in verbo, et adiungens sibi gloriosam Ecclesiam non habentem maculam neque rugam, aut aliquid eiusmodi, sed sanctam et immaculatam (Ephes. V). Et iterum: Desponsavi enim vos uni viro virginem sanctam assignare Christo (II Cor. XI).
His ergo tot et tantis documentis de Ecclesiae puritate, quae per spiritum promittebatur, spretis atque contemptis, malos in illa inter bonos esse mansuros, per zizaniorum similitudinem incompetenter affirmant, cum ipsam similitudinem Dominus interpretatus sit Apostolis suis dicens: Qui seminat bonum semen, filius est hominis. Ager autem est hic mundus, bonum autem semen ii sunt filii regni, zizania autem filii sunt maligni, inimicus autem qui seminat ea diabolus est; messis autem consummatio saeculi, messores autem angeli sunt (Matth. XIII). Et caetera. Ager, inquit, est mundus. Non ergo Ecclesia, sed mundus, in quo boni simul et mali usque [ad] messem, id est, usque ad divinum iudicium reservantur. Quia nec potest a Domino interpretata imo corrumpere. Quoniam si apostoli, ipsius Domini comites, in Ecclesia zizania, id est filios diaboli pullulantes, in sanctorum communione dimittendos esse didicissent, numquam Simonem, Erastum, Filetum, Alexandrum, Deman, Hermogenem, caeterosque consimiles, Ecclesiae liminibus eiecissent. Imo, si ita esset, vacaret totum praeconium scripturarum divinarum, quo iubentur polluti e medio sanctorum sacerdotum diligentia separari, dicente Domino per Moysem: Legitimum*, inquit,* aeternum in progenies vestras, dividere inter sanctos et profanos, inter mundos et immundos (Levit. X). Quod alibi neglectum in persona sacerdotum Spiritus increpat, dicens: Sacerdotes eius repulerunt legem meam, profanabant sancta mea, inter mundum et immundum non dividebant, et inter sanctum et pollutum non separabant (Ezech. XXII). Ad hanc parabolam illud quoque adversarii subiungunt, paleas cum frumentis debere simul in Ecclesia permanere. Quod Hieremias repercutit, dicens: Quid paleis ad frumentum? Et Paulus apostolus: Quae particula est fidei cum infideli, aut quae communio luci ad tenebras (I Cor. VI)? Et Salomon: Si communicabit lupus agno aliquando, sic peccator iusto (Eccli. XIII). Pisces etiam bonos et malos uno reticulo usque ad littus, id est, iustos et iniustos usque in finem saeculi simul contineri et protrahi confirmant, non intuentes hoc de reis latentibus dictum, quoniam reticulum in mari positum quid habeat a piscatoribus, id est, a sacerdotibus, ignoratur, donec extractum ad littus ad purgationem boni seu mali prodantur. Ita et latentes et in Ecclesia constituti, et a sacerdotibus ignorati, in divino iudicio proditi, tamquam pisces mali, a sanctorum consortio separantur, sicut Dominus in Evangelio de latenti reo qui per obreptionem sacerdotes fefellerat, per figuram loquitur, dicens: Intrans, inquit, rex videre recumbentes, vidit illic hominem non habentem vestimentum nuptiale, et ait illi: Amice, quomodo huc venisti? Ille autem obmutuit, et dixit rex ministris suis: Auferte illum pedibus et manibus, et mittite illum in tenebras exteriores: illic erit ploratio et stridor dentium (Matth. XII). Secundum hanc igitur rationem, frustra dixerunt bonos propter malos sacrilega separatione non deseri, sed malos propter bonos pia unitate tolerari, cum propter hanc profanam permixtionem commoveri et seiunctionem maximam provocare alio loco Dominus indignatus ostendat. Pro eo*, inquit,* quod facta est mihi omnis domus Israel permixtio, omnes aeramentum, argentum, ferrum, stannum et plumbum, in medio camini ardentis permixtum, propterea dicit. Haec dicit Dominus. Propter quod facti estis omnes in permixtione una, ideo recipio vos in medio Hierusalem. Sicut recipitur aeramentum, argentum et ferrum, et stannum et plumbum in medio camini, ad insufflandum in igni, ut confletur, ita recipiam vos in ira mea, et concremabo, et insufflabo in vos insufflationem ignis irae meae, et conflabimini in medio eius, et scietis quia ego sum Dominus, qui effudi iram meam super vos (Ezech. XXII).
Contra haec et talia quibus Ecclesia Dei a contaminatione permixtorum immundorum defenditur, clarum est adversarii qua conscientia patrocinantes erroribus malos nolint a bonorum communione discerni. Sequuntur enim apertissime blasphemantes, ut dicant Ecclesiam malorum delictis, etiam manifestorum non posse maculari, adhibentes exempla prophetarum, qui licet increparent eos pro delictis, tamen se ab eis corporaliter non separarunt, cum ostendamus longe aliud fuisse illud tempus in quo frequentare baptismum toties quoties peccabant, permittebantur. Tamen etiam sic inveniuntur eidem prophetae a malorum communione se abstinuisse, quando Sophonias propheta, qui ad Hieroboam in schismate positum missus, nec panem nec aquam iubetur accipere, qui circumventus, violato praecepto, a leone confectus est. Helias etiam et Helisaeus altaribus schismatis Samariae numquam communicaverint, neque consenserint, qui magis in solitudine morabantur. Osee quoque propheta ostenditur non interfuisse mysteriis eorum quorum sacrificia detestatur et damnat, dicens: Sacrificia eorum tamquam panis luctus. Omnis qui tetigerit ex eis, inquinabitur (Osee IX). Amos denique quando potuit Samariae mysteriis misceri, de quo pseudopropheta ita regi invidiam facit; dicens: Conglobationes facit adversum te Amos in medio domus Israel. Non potest terra supportare sermones eius, et ob hoc insuper expellitur (Amos, VII). Iam vero in ipsa Hierusalem quomodo poterant prophetae sacrificiis peccantium hominum communicare, quae ipsi divino spiritu pleni damnabant Esaia dicente: Quo mihi multitudinem sacrificiorum vestrorum? dicit Dominus. Plenus sum. Holocaustomata arietum, et adipem agnorum, et sanguinem taurorum et hircorum nolo, nec sic veniatis in conspectu meo. Quis enim exquisivit ista de manibus vestris? Calcare aulam meam non adiicietis: si attuleritis similaginem, vanum. Incensum abominatio est mihi. Neomenias vestras, et sabbata et diem magnum non sustineo. Ieiunium et ferias, et dies festos vestros odit anima mea. Facti enim estis mihi in abundantia multa. Iam non parcam peccatis vestris. Cum extenderitis manus, avertam oculos meos a vobis: et si multiplicaveritis preces, non exaudiam vos. Manus enim vestrae sanguine plenae sunt (Isa. I). Et iterum: Facinorosus autem qui sacrificat mihi vitulum, quasi qui canem occidat; et qui similam offert, quasi sanguinem porcinum; et qui thus in memoriam, quasi blasphemus (Isa. LXVI). Aggaeus etiam non modo sacrificia, sed ipsam gentem peccatricem penitus exsecratur, dicens: Sic et populus iste, et sic gens ista: et si quis illuc accesserit, inquinabitur (Aggae. II). Et Malachiel: Vos o sacerdotes qui profanatis nomen meum, et dixistis: In quo profanavimus nomen tuum? et ponentes in altari meo panes pollutos, et dixistis: In quo polluimus illos? in eo ut diceretis: Mensa Domini benedicta est, et quae superponebantur annullastis (Malach. I). Et ita in omnibus Prophetis invenies, quoniam si communicassent eis quos tantis vocibus condemnabant, praevaricationis crimen incurrerent. Quod ergo inter eos erant commorationis fuit, non communionis.
In defensionem deinde sceleris sui auctoritatem sibi exemplo Iudae traditoris assumunt, quo eum dicunt a Domino et praecognitum assumptum et cognitum toleratum, cum utique sine praeiudicio praescientiae suae Dominus Christus Iudam in apostolorum numerum assumpserit, cognitum autem sibi, non hominibus, hac ratione pertulerit, qua et hodie perferre videtur occultos. Scriptum est enim: Quae occulta sunt mihi, quae manifesta vobis et filiis vestris (Deut. XXIX). In Psalmis: Nonne Deus inquiret ista? Ipse enim scit latentia cordis (Psal. XLIII*). In Regnorum:* Homo videt in facie, Deus autem videt in corde (I Reg. XVI). Et in Apocalypsi: Et scient omnes Ecclesiae quoniam ego sum scrutator renum et cordis (Apoc. XVII). Denique Domino cum discipulis recumbente et dicente: Unus ex vobis me tradet (Matth. XXVI), atque respondente eodem Iuda: Numquid ego sum, Domine? et ab eodem Domino audiret: Tu dixisti (Marc. XIV), detectum se protinus videns, confusus abscessit, sed cum ipsa postmodum turba ad tradendum Dominum venit. Vadant ergo cum suo Iuda patrono inimici dominicae veritatis, qui suo more defendere reos manifestissimos elaborant.
Item ad defensionem pollutae permixtionis suae verba Apostoli obiiciunt, quibus ait: Sive per occasionem, sive per veritatem miserebor, quoniam filii fornicationis sunt, quia fornicata est mater ipsorum, dedecoravit eos quae peperit eos (Philip. I). Et in Isaia: Quomodo vestimentum conspersum in sanguine non erit mundum, ita nec tu eris mundus, quia terram meam perdidisti, et plebem meam occidisti: non manebis in aeternum tempus, semen nequam. Para filios tuos interfici peccatis patris sui, ut non exsurgant (Isa. 14). Et in Regnorum libro tertio: Et deposuit Salomon Abiathar de sacerdotio Domini, ut impleatur verbum Domini, quod locutus est de domo Heli in Selom (III Reg. II).
Iam vero quod dicunt baptismum Christi ita defendi sicut ipsa Catholica defenditur ubique, et apud omnes esse, decretis Patrum nostrorum martyrum beatissimorum compendio brevitatis excluditur. Illud autem quam incaute, immemores sui, inimici veritatis oppugnant, apud fures et raptores quoslibet extraneos datum baptisma suscipi debere, adhibito incompetenti ad hanc rem testimonio Pauli apostoli quod scriptum est: Qui veritatem Dei in iniustitia detinent (Rom. I), hoc in loco furtum furtivo voluerunt defendere testimonio. Apostolus enim de gentilibus agens, et incredulos increpans, ita locutus est dicens: Revelabitur enim ira Dei de coelo super omnem impietatem et iniustitiam hominum eorum qui veritatem Dei in iniustitia detinent; quoniam quod cognoscibile est Dei, manifestum est illis. Deus enim illis manifestavit. Etenim quae invisibilia sunt eius a constitutione mundi, per ea quae facta sunt intellecta conspiciuntur. Sempiterna quoque virtus eius et divinitas, ita ut sint inexcusabiles: quia cum cognovissent Deum, non ut Deum honorificaverunt, aut gratias egerunt, sed evanuerunt in cogitationibus suis, et intenebratum est insipiens cor illorum. Dicentes enim se esse sapientes, infatuati sunt, et immutaverunt claritatem incorrupti Dei in similitudine imaginis corruptibilis hominis et volucrum et quadrupedum et serpentum. Propter quod tradidit illos Deus in concupiscentia cordis illorum in immunditiam (Rom. I). Unde secundum hunc sensum etiam gentilium inquinata mysteria se suscipere profitentur. Secuti autem sunt errorem suum evidentissimis accumulare blasphemis, quo dicant eos qui haereticorum baptisma reprobant, posse Christum reprobare, quod eum daemonia confessa sunt. Hoc loco non solum sanctorum martyrum decretis insultant, sed magis parati sunt daemoniorum quia Christum confessi sunt, communioni misceri. Quod autem subtili brevitate ista dixerunt, eum, qui foris baptizatus fuerit suscipi debere, non ut quod deest adsit sed ut quod inest prosit, in utroque se ipsos circumvenisse monstrantur. Omnia enim haec, ut supra dictum est, sanctorum martyrum sententiis evacuantur. Unde enim fieri potest, si una est Ecclesia et indivisus est Christus, ut foris positus baptismum consequatur?
Quod vero sibi a nobis obiici dicunt: Manus cito nemini imposueris, neque communicaveris peccatis alienis (I Tim. V), et quasi respondentes occurrunt moribus potius debere homines quam corpore separari, ad hoc non modo moribus, sed etiam corpore a malis debere disiungi multis admodum testimoniis legalibus approbamus. In Numeris: Discedite a tabernaculis hominum istorum durissimorum, et ne tetigeritis ab omnibus quae sunt eis, ne simul pereatis et vos in omnibus peccatis eorum (Num. XVI). Item Esaias: Discedite, exite inde, et immundum nolite tangere: Discedite de medio eorum qui fertis vasa Domini (Isa. LII). Item Apostolus: Vos enim estis templum Dei vivi. Dicit enim ipse: Quoniam habitabo in eis, et in eis ambulabo, et ero illorum Deus, et ipsi erunt mihi populus meus. Propter quod discedite de medio eorum et separamini, et immundum ne tetigeritis, et ego recipiam vos, et ero vobis in patrem, et vos eritis mihi in filios et filias, dicit Dominus omnipotens (II Cor. VI).
Illud vero quale est, ut cum nos eis obiiciamus persecutiones et immanes crudelitates quibus ipsi et maiores eorum nos patresque nostros per annos centum vel amplius sine cessatione afflixerint atque vexaverint, illi isto non erubescant suffragio, quod dicant ab aliquibus nostrorum Maximianistis fuisse persecutiones illatas, cum utique longe aliud sit usurpata Ecclesiastica et compauperum civiliter repetere voluisse, nec ullum ad communionem nostram nolentem invitumque coegisse, et aliud sit aperto furore per universum populum Christianum omnia mala crudeliter exercere. Quis enim nesciat istos traditores persecutoresque nostros ab ipso exordio condemnatae traditionis commentitiis precibus cunctis in nostram necem huius saeculi principibus supplicasse, atque ad suam communionem contra Dei praecepta minis et proscriptionibus coarctasse? Nam ut omittamus quantus sanguis Christianus effusus sit per Leontium, Ursatium, Macarium, Paulum, Taurinum, Romanum, caeterosque exsecutores quos in sanctorum necem a principibus saeculi meruerunt, quando plurimi venerarabiles sacerdotes occisi, alii in exsilium relegati, Christianitas late vexata, sacrata stuprata virginitas, proscripti divites, spoliati pauperes, ablatae basilicae, atque acti in fugam profugi sacerdotes, nostro nunc tempore quanta commiserint nullus ignorat. Episcopis ingesserunt exsilia, Christianis fugientibus praecipitia, oppresserunt populos, praedati sunt clericos, invaserunt basilicas, intulerunt consentire nolentibus plagas; postremo in uno tantum oppido Bagaiensi eorum causa multorum Christianorum sanguis effusus est, et nec sic satiati in hodiernum cessare contenti sunt. Unde quia ad hoc tantae immanitatis eorum acerbissimos titulos de scripturis divinis, quibus ista flagitia prohibentur, superfluum sit documenta subnectere, cum talia nec mundanis legibus permittantur, satis sit eorum nos errori respondisse, et quae superfluo responderunt, divinis testimoniis eluisse. Et alia manu: Dominus te incolumem conservet, quod optamus.
Recitavi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Id quod lectum est gestis praesentibus adhaerebit.
Et adiecit: Et quoniam in hoc praebitam patientiam constat, ea quae dudum sunt oblata recitentur; et ad haec omnia pars e diverso sistens respondere cogatur.
- Emeritus episcopus dixit:
Prius testimoniis testimonia revincant. Tunc ad ea quae sublimitas tua iudicaverit veniendum est. Et alia manu: Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Permitte nos, vir sublimis, pro causa Ecclesiae non diutius superfluis immorari. Atque utinam fratres nostri e diverso sistentes hanc epistolam ante illos omnes moratorios sermones suos protulissent, ut iam de Ecclesia, unde causa vertitur, aliquid ageremus. Animadvertit ergo nobilitas tua in hac epistola duo quaedam genera vel obiectionum vel rerum inserta quibus respondere debeamus, unum de divinis scripturis et sanctae legis eloquiis, alterum de criminationibus humanis, quae obiicienda nescio qui invidiosius potius quam verius putaverunt. Ad haec duo paucis si Dominus adiuverit, respondebimus, ne prolixum sermonem tantae prolixitati reddamus. Quaestio est de Ecclesia utrum permixtos malos usque in finem habitura praedicta est, an omnino omnes bonos, omnes sanctos atque immaculatos in hoc saeculo, isto etiam tempore usque in finem ultimum saeculi. Utraque testimonia divina sunt; et utique repugnantia esse non debent, nec omnino possunt, si intellectorem inveniant. Aream esse Ecclesiam non ego dixi. Non quisquam nostrum, sed Evangelium loquitur, ubi scriptum est venturum qui ventilabrum ferat in manu sua et mundaturum aream suam, frumenta recondet in horreo. Et cum diceret (Et alia manu: Recognovi),
- Emeritus episcopus dixit:
Non legit aream. Et alia manu: Emeritus episcopus recognovi.
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Ioannes dixit: Mundabit aream suam, frumenta recondet in horreo (Matth. III, 12; et Luc. III, 17). Et cum diceret (Et alia manu: Recognovi).
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Hoc quod postulat relegatur.
- Petilianus (Aut potius Emeritus) episcopus dixit:
De occultis reis hoc dixit Evangelista, non de evidentibus, quod tu vis tecum esse permixtos. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Prosecutio nostra pro ipsorum epistola habeatur. Legi coepit, nullus a nobis relatus est strepitus, nulla interturbatio, nulla interruptio. Permittat ut finiam quod coepi eloqui, et sic respondeat. Quare non nobis rependitur quod praerogavimus. Animadvertit nobilitas tua patientiam nostram cum tam longa recitaretur epistola. Et cum diceret (Et alia manu: Recognovi).
Emeritus episcopus dixit:
Nos gravat cum se dicit esse patientem; et non debet de se ferre sententiam de quo alius iudicat. Et alia manu: Emeritus episcopus recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
O si esses et tu patiens donec finiam quod prosequor! Ergo, ut dicere coeperam, divina sunt testimonia de zizaniis et tritico ea quae intellegere conati. Verumtamen de retibus aliquando confessi sunt quod malos et bonos habitura est Ecclesia; sed eos dixerunt esse sacerdotibus incognitos, et ideo non praeiudicare bonis quoniam ignorarentur. Ego autem possem qualibuscumque facultatulae meae assertionibus ostendere illum esse veriorem intellectum, quod Ecclesia habeat et bonos et malos, zizania scilicet et triticum, mundumque ipsum appellatum esse pro Ecclesiae nomine, quandoquidem Dominus ipse dicit: Non ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Ioan. III), cum sciamus Dominum non salvare nisi Ecclesiam. Et alia manu: Recognovi.
- Emeritus episcopus dixit:
Mundus te non cognovit. Ergo Deum Ecclesia non agnovit, si mundus Ecclesia est. Et iterum dixit: Ut reus fiat totus mundus Deo (I Ioan. V). Et iterum dixit: Si de mundo essetis, mundus quod suum esset amasset; sed nunc quoniam de mundo non estis, propterea odit et persequitur vos mundus (Ioan. XV). Et iterum: Ipsi de mundo sunt, et mundus obaudit eis (I Ioan. IV). Et iterum: Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo (Ibid. 2). Et alia manu: Emeritus episcopus salva appellatione recognovi.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Omnia ista possemus et nos dicere et velut contraria primo proposita solvere. Itaque sine causa interrumpunt isto strepitu, quia epistolae ipsorum potuissemus talia facere, ne recitaretur. Patienter audiant. Admoneantur a sublimitate tua facere quod sponte facere debuerunt. Patienter audiant. Non est res levis quae tractatur a nobis. Suscepimus hodie respondere, si Deus adiuverit, prolixae epistolae eorum. Nec rogamus ut edatur nobis et consideremus et postea respondeamus, sicut ipsi de mandato nostro fecerunt. Praebeant nobis aliquam patientiam per incolumitatem tuam. Et alia manu: Recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Iusta postulantur. Patientiam eiusdem prosecutioni certum est debere commodari.
- Emeritus episcopus dixit:
Ipse sibi obstrepit, dum longa prosequitur. Et alia manu: Emeritus episcopus recognovi.
- Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Si respondere volunt, removeatur epistola, et singuli respondeamus. Sin autem, permittant responsionem.
- Adeodatus episcopus dixit:
Possumus praebere patientiam. Et cum diceret (Et alia manu: Adeodatus episcopus recognovi).
Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Quando legebatur epistola, sic habebamus tamquam ipsi prosequerentur. Prosecutioni ipsorum praebuimus silentium. Nolo enim dicere patientiam, quia id calumniantur. Praebeant nobis et ipsi silentium. Et alia manu: Recognovi.
Adeodatus episcopus dixit:
Possumus praebere patientiam; quam quidem praebemus, si ea quae pars diversa asserit, habeant firmissimam rationem. Nam cum aliter lex interpretetur quam est, quis ferat, quis patiatur silentio adferri praeiudicium? Et alia manu: Adeodatus episcopus recognovi.
Vincentius episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Serva tibi quod reprehendas si aliquid contradicitur. Et alia manu: Recognovi.
- Marcellinus viro clarissimo tribunus et notarius dixit:
Promissa patientia praebeatur.
Montanus episcopus dixit:
Quando omnia in animo retinentur, si non ad singula respondeamus. Et alia manu: Montanus episcopus recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Tenorem universae epistolae patienter constat auditum. Consequens est ut responsiones ad singula patienter audire dignemini.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Ideo et illa conscripta sunt, et haec excipiuntur. Si quid memoriam fallit, et ego possum petere ut mihi de epistola recitetur; et ipsi possunt, ut illis ex codicibus recitetur, praebere silentium. Agamus aliquid. Ut ergo dicere coeperam, ipsis admonentibus, invenimus in scripturis mundi nomen in malo, mundi nomen in bono. Nam mundi nomen in malo, sicut ipsi dixerunt: Et mundus eum non cognovit (Ioan. I). Et: Si quis dilexerit mundum, non est caritas Patris in illo (I Ioan. II), et caetera. Mundi autem nomen in bono. Ut credat mundus quoniam tu me misisti (Ioan. XVII). Non enim credere malorum est. Mundi nomen in bono. Non venit ut iudicet mundum, sed ut salvetur mundus per ipsum (Ibid. 3). Non salvabitur nisi Ecclesia in mundo. Cum ergo et in bono mundus, et in malo mundus, unde ista scripturarum rixa? Si intellectore careat, adhibe lumen intellegentiae. Vide mundum in malo omnes dilectores temporalium per universas gentes: vide mundum in bono omnes fideles et spem gerentes aeternae vitae per universas gentes. Deus erat in Christo, inquit, mundum reconcilians sibi (II Cor. V). Si reconciliari potest Deo detestatus ille mundus de quo dictum est quia non est caritas Christi in eo qui dilexerit mundum, iudicent qui loquuntur. Audiat ergo patienter nobilitas tua. Video scripturam sanctam [per] commixtos bonos et malos, sicut ipsi de retibus iam confessi sunt, praesignasse Ecclesiam.
Et cum diceret cumque streperetur, Alypius episcopus Ecclesiae catholicae dixit
Scriptum sit, quia perstrepunt.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ipsos perstrepere acta contineant.
Alypius episcopus Ecclesiae Catholicae dixit:
Ubi est promissa patientia, quaeve vicissitudo rependitur? Nonne indicant quemadmodum dissidant? Et alia manu: Recognovi.
- Petilianus episcopus dixit:
Quid sit mundus, quid sit Ecclesia, apertissime definitum est ab ipso auctore mundi atque factore, per quem omnia facta sunt, et sine quo nihil est factum. Ipse enim Dominus dixit: Mundus hic ager. (Matth. XIII.) Potuisset dicere: Mundus Ecclesia est. Quis igitur hominum audet definire quid mundus sit, cum ipse Dominus huius factor atque opifex iam dignatus fuerit definire? Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Quid mundus sit, qui salvandus dicitur, evidenter ostendite.
- Petilianus epicopus dixit:
Homo dictus est mundus, ubi dixit, mundum reconcilians sibi, non enim sibi Deus belluas, sed homines voluit reconciliari. Et alia manu: Petilianus episcopus recognovi.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Ex his omnibus qui mundi nomine nuncupantur, dicis Ecclesiam posse constare, postea declaratam, an certe renuis?
- Emeritus episcopus dixit:
Tollis nos a manifesta praescriptione. Ait Dominus Christus in Evangelio: Ager mundus est. Et cum diceret. Et alia manu: Emeritus episcopus recognovi.
Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Patimini ergo, ut ad omnia quae epistolae textus continet, respondeant, et tunc plenissime de omnibus iudicabo.
- Hilarus exceptor dixit:
Quoniam a diluculo partes egerunt, et codices binos implevimus, si iubet praestantia tua, alii nobis exceptores subrogentur; ut ad conferendum exeamus, datis nobis custodibus.
Vitalis Notarius Ecclesiae Catholicae dixit:
Hoc et ego suggero quod et exceptor nobilitati tuae adstans suggessit.
- Marcellinus vir clarissimus tribunus et notarius dixit:
Sicut etiam superiore iudicio factum est, hi qui se tabulas implesse commemorant, cum custodibus exeant, in eorum loco aliis subrogatis.
Cumque id fieret.
- Augustinus episcopus Ecclesiae catholicae dixit:
Mundus ergo, non enim aliter et nobis videri potuit, in hominibus intellegitur: non utique ita stulti simus ut belluas etiam et quaecumque irrationabilia animantia ad salutem, quam Christus promisit, pertinere dicamus. Prorsus hoc dicimus: Mundus in maligno positus est*: homines sunt.* Ut credat mundus quia tu me misisti*: homines sunt*. Mundum reconcilians sibi*; homines sunt, et caetera quae in malo dicta sunt, homines illi, homines illi. Per totum enim mundum utrique, mali mixti bonis. Sic et Ecclesia, quam confessi sunt retium nomine declaratam habere malos, sed dixerunt latere peccatores, constat iam quod habeat bonos et malos. De latendo et de non latendo quaestio est utrum pertinuerit ad pietatem bonorum etiam malos cognitos tolerare, ne desererent bonos, an propter malos totum deserere voluerint quibus mali quid in Ecclesia apparuerit. Ipsa quaestio est. Hoc probamus. Dicimus enim nos non neglegendam quidem Ecclesiasticam disciplinam, et ubicumque fuerint proditi mali, coercendos eos esse ut corrigantur, non solum sermone correctionis, verum etiam excommunicationibus et degradationibus, ut humilem locum salutis in Ecclesia quaerant; ad medicinam ipsorum fieri, non odio, sed studio salutis fraternae: sicut quodam loco etiam ipse Apostolus evidentissime declarat dicens:* Si quis non obaudivit verbo nostro, per epistolam hunc notate, et nolite commisceri cum eo [ut erubescunt; et non ut inimicum existimetis, sed corripite ut fratrem]...
N. B. Caetera quae sequebantur, quia exciderunt in collectione Gestorum, requirenda sunt, si libet, apud S. Augustinum in libro tertio Breviculus collationis cum Donatistis, num. IX, 16 ss., qui incipit his verbis: Flagitantibus itaque patientiam eorum catholicis, etc.
Chapter 9 of 9